Page images
PDF
EPUB

Quodfi quis Gyulae, Tranffiluanorum capitanei, eiusdemque filiae Saroltae baptismum pro Chriftianitatis apud nos initiis accipienda elle contendat, haec profecto Graecis deberi grati confitemur. Geifam nihilominus cum Stephano filio, totaque gente Hungara per Latinos facerdotes in noua lege inftructos, baptizatosque fuiffe, id eft, quod nunquam nobis eripiet Schuartzius. Qua in fententia tuenda folo veritatis ftudio; non item orientalis ritus, quem vt Catholicum veneramur, odio, agimur (a).

S. XIV.

Propagata vtcumque re Chriftiana, Geifa filium fuum Stephanum regni fuccefforem conftituit.

Laborabant igitur indefeffo conatu Latini miniftri, quos Otto II. caefar Geifae duci impenfius commendare non definebat, ea etiam fpe ductus fore: vt nobiliflima gente Chriftianae legi autorata, diu exoptata pax, et tranquillitas Germaniae procuretur. Neque operariorum conatus fuere irriti: Copiofa enim quotidie meffis in horrea Domini colligebatur. Id vnum, et Ottoni caefari, et Saroltae dole

(a) Qui plura de hoc argumento volet: adeat Peterfum in S. conciliis Hungariae. Stiltingum in vita S. Stephani. Cl. Pray in Annal. veteribus. Ill. Kollar in Hiftor. Diplom. de iure Patronatus Reg. Hung. ac denique Cl, Katona in Hift. Crit. Primorum Hung. Ducum,

bat, quod Geifa dux a fufcipienda lege Euangelica diu alienus erat, qui fi victas dedif fet manus; fpes fuit multos e gentis primoribus principis fui exemplum fecuturos. Verum et hic obex demum fuperatus eft. Poftquam enim Geifa coniugis hortatu eos, quos populo moderatores concefferat beneuole primum ad fe admittere, tum vero de facro fanctae fidei myfteriis differentes cupidius audire coepit, Deo fuauiffima, et efficaciffima gratiae fuae vi mentem illius colluftrante, voluntatemque accendente, fanctitatem, veritatemque legis Euangelicae ipfe pariter agnouit. Quapropter facile fe induci paffus eft, vt filium, Vaic dictum, qui fibi A. C. 979. ex Sarolta natus erat, puerum adhuc 979. non modo Latinae grammaticae praeceptis; verum etiam fidei, morumque difciplinis per Latinos moderatores Strigonii erudiri curaret (a): quo quidem ad fidei Chriftianae incrementum nil opportunius euenire poterat. Ceterum dux ipfe Geifa etfi agnitae legis placitis vitam, moresque fuos conformare fludebat, per plures tamen annos baptismum diftulit, ob metum potentiorum gentis fuae dynasta rum, quos a Chriftianis facris vehementer adhuc abhorrere nouerat. Verebatur fcilicet, ne, fi ipfe vna cum filio Chrifti fidem propalam profiteretur, gentiles regni primores, fumta inde rerum nouandarum occa

(a) Chartuitius in vita S. Stephani §, IV, Cl, Katos na Hiftor. cit, pag. 611.

fione, redacta in ordinem Arpadi ftirpe, alia e domo fibi principem conftituerent; quod fi eueniret, coeptam hactenus Chriftianitatis plantationem penitus interituram praeuidebat. Periculum eo grauius apparebat, quod non eo adhuc numero erant Chriftiani, vt ceterae gentilium multitudini poffent refiftere. Quapropter baptismo in opportunius tempus dilato, id fibi ante omnia agendum putauit Geifa, vt certam filio faceret in regno fucceflionem, eumdemque poftea et foederibus, et auxiliis Chriftianorum principum in folio communiret. Hunc in finem 992. circa A. C. 992. primores, et nobiles regni ad comitia euocauit, atque maiorum fuorum: Almi, Arpadi, Zoltani, et Toxi imitatione, filium fuum Vaic pueritiam nondum egreffum, auiti regni heredem et fuccefforem pleno in concilio conftituit: qua in re adeo et veterum pactorum memores, et fibi obfequentes habuit omnes, vt nemo effet, qui nouo duci facramentum dicere abnueret (ā), quod tamen paucis poft annis Cupa, duce Simegienfi autore, folius fidei Chriftianae odio, violatum fuo loco narrabimus.

§. XV.

,

baptismus, buius

Geifae, et Stephani filii baptismus
item, et Giselae Bauarae nuptiae.

Praecipua hac cura folutus prouidus pater,

992. Ottonis III. caefaris, qui A. C. 992 impe

(a) Chartuitius in vita S. Stephani.

rium adierat, cognatam principem Giselam, Henrici Bauariae ducis filiam , ac alterius Henrici Pii, poftea imperatoris fororem, filio fuo fponfam depopofcit: at enim, fi Bauaris fcriptoribus fides, repulfam principio pati debuit, ea de caufa, quod Chriftiana fponfa gentilis fponfi manus faftidiret. Ea res GeiJae ftimulos addidit ad accelerandam baptismi fufceptionem: qua quoniam popularium fuorum plurimos offenfum iri non ignorabat, cuncta ad vim, fi ea pararetur, fuftinendam prouide fapienterque fibi prius difponenda putauit. Hac igitur tempeftate, quam plurimos exteros, non fanguine minus, quam fcientia, et virtute cumprimis militari confpicuos, numerofoque fortium virorum agmine ftipatos, variis e regnis ad fe euocauit, ampliffimisque terris, ac latifundiis inftruxit, Horum e numero fuere: Comes Deodatus Tatenfis arcis conditor, et dominus, Wolfgerus, et Hedericus fratres comites de Homburg, quorum pofterior, et caftro, et familiae de Hederuar originem dedit; Wencellinus, fiue quod idem eft Wenceslaus Bauarus, comes de Waiczenburg, cuius potiffimum virtuce Cupae Simegienfis feditio compreffa fuit; cuius pofteri primum a caftro Íako; fubinde vero a Nagy-Mihály, et Sztara nomen funt fortiti: Hund denique, et Pazpan florentium poftea in Hungaria familiarum parentes (a). Neque dubium eft Ottonem IIL,

(e) M. Turotzii Chronicon cap. IX. et fequent. Cl. Katona pag. 667,

caefarem, certa auxiliorum aduerfus gentiles in tempore mittendorum fpe anxium adhuc, fluctuantemque Geifae animum confirmaffe. Haec dum aguntur, S. Adalbertus, Pragenfium antiftes, tum forte Roma redux 994. Hungariam A. C. 994 fubiit, cuius paternis allocutionibus permotus demum Geifa, pofito metu, fiduciaque in Deum collocata, gen. tilismo nuncium mifit, baptismumque Strigonii fufcepit. Eodem et loco, et tempore Geifae filius vnicus Vaic, quintum fupra decimum aetatis annum agens, per eumdem S. Adalbertum facro regenerationis lauacro ablutus fuit, Deodato comite patrini partes obeunte. Nomen illi Stephani imponi voluit Sarolta mater propterea, quod meminerat fibi olim per fomnium apparuiffe S. Stephanum Protomartyrem, qui futuram filii natiuitatem, regnum , regnum, et coronam vaticinatus, fuo illum nomine infigniri iufferat (a): quod quidem fomnium nefcio cur, vt ridicu lum, ac a monacho quodam fua in cellula otiofo excogitatum traducant nonnulli. Certe piae mulieri, vt. Sarolta fuit, de mafculo herede, et re Chriftiana in Hungaria ftabilienda crebro follicitae, ac fortalle S. Stephani Protomartyris cultui deditae, idmodi fomnium citra prodigium omne oboriri poterat; licet euentu poftea completum fit. Sed neque aut maieftati, aut fapientiae Diuinae repugnat homines per fomnia de rebus,

(a) Chartuitius in vita S. Stephani,

[ocr errors]
« PreviousContinue »