Page images
PDF
EPUB

diuidi contendebant; qua in partitione, cum conuenire non poffent, ad arma conuolarunt, quibus poftquam fe fe attriuiffent, fubiecti populi excuffo iugo, pariter arma corripuere, litigantibusque dominis folio, et vita exturbatis, fe fe in libertatem vindicarunt: ex quo intelligas veriffimum effe illud adagium: Concordia res paruas crefcere; difcordia maximas dilabi. Nihilo Hunnis feliciores fuere Auares e Scythia pariter oriundi, qui Pannonias a Longobardis per Narfetem ducem in Italiam euocatis defertas, circa 568. A. C. 568. ingreffi, adeo quidem breui tempore creuerant, vt orientis non minus, quam occidentis caefares tributarios haberent; ve791. rum poft A. C. 791. repetitis a Carolo magno cladibus attriti, eo demum funt redaeti, vt Auarici deinceps imperii, aut nominis ne fama quidem fupereffer; qua e feruitute id vnum Auares commodum funt adepti, quod potior eorum pars ad Chriftiana facra tranfierint.

§. III.

Hungarorum feu Magyarorum e Scythia egreffus, et itineris ratio,

Feliciore his omnibus vfi funt fortuna ii, qui patrio nomine fe Magoros, Mogeros, feu Magyaros appellarunt, quique apud Graecos fcriptores Turci, aut Mazari audiunt. Hi etenim poftquam IX. feculo exeunte, ditiones has, de quibus agimus, non fine

fanguinis effufione, fui iuris fecerant, easdem inuicta fortitudine, et conftantia, aduerfus innumeros, potentiffimosque hoftes, ad hunc vfque diem funt tutati; quod, qua ratione euenerit, toto hoc opere perfequemar; vbi prius eorum e Scythia egreffum, itinerisque, quo has in oras delati funt, Tationem defcripferimus. In ea Scythiae parte, vbi Baskiria hodierna fita eft, adeo fub id tempus aucta erat populi frequentia, vt folum non adeo fertile tantae multitudini alendae vix fufficeret. Itaque VII. praeci pui gentis dynaftae, videlicet: Almus, Vgeki filius, Eleud, Kund, Ound, Thofu, Huba, ac denique Tubutum (a) collatis inter fe confiliis, patrios deferere lares, nouasque fibi fedes alibi quaerere decreuerunt. Confilii huius fama confulto in vulgus fparfa, quam plurimos alios melioris fortunae cupiditate illectos, in eamdem pertraxit focietatem. Vt adeo vniuerfa emigrantium Magyarorum multitudo cum vxoribus, liberis, atque propinquis, non connumeratis eo lixis, et calonibus, e centum decem et octo familiis conflaretur, vicenisque plura capitum millia numeraret. (6) Decreto iam e

(a) Nomina VII. ducum, feu capitaneorum ex anonymo Belæ regis notario cap. VI. excer pfimus, que M. Turotzius paullo aliter recenfet Cap. IV. quem certum eft capitaneorum fi lios cum capitaneis ipfis perperam confudiffe, (b) Chronicon M. Tarotzil Cap. II.

patria difceffu, placuit quamdam regiminis formam defcribere , qua populus, vna ac primores toto expeditionis tempore in officio continerentur, praecipuumque illud rei communis bene gerendae fundamentum, con cordia conftabiliretur. Quapropter, qui ceteris aetate, ac ipfa generis antiquitate anteibat Almus communibus fuffragiis fupremus dux electus fuit, a cuius deinceps nutu, et imperio tota gens Magyarica bello paceque penderet. Ne autem poft eius obitum in noui ducis electione, aemulationi aliquando, et, quae hinc oriri neceffe eft, domefticis diffidiis locus effet, iam tum virili Almi ftirpi hereditarium fecere principatum, id quod folennibus iuramentis, et fufo gentili ritu, in vnum vas fingulorum fanguine roboratum fuit: quo id fignificatum voluere, illius fanguinem effufum iri, qui fummo principi obedientiam detrectare, aut illum inter, et gentem difcordias ferere aufurus effet. Ne porro fiue dux Almus, fiue illius in principatu fucceffores fumma poteftate abuti poffent, illud quoque cautum, vt reliquis capitaneis Almum fecutis, et eorum pofteris praecipuus femper, cum in ciuilibus, tum in militaribus dignitatibus honos haberetur, neue quisquam e Magyaris folius ducis arbitrio, aut vita priuari, aut in feruitutem poffit redigi; nifi de perfidia, et perduellione propalam prius conuictus effet. Quia vero eo confilio e patria difcedebant, vt nouas fibi terras aquirerent, folennis cum Almo duce pactio inita, vt non

ipfe modo, et ceteri capitanei; verum reliqui etiam expeditionis milites, tam in fpoliis bello obtinendis; quam in terris virtute fua expugnandis, pro dignitatis, meritorumue ratione ratam finguli partem confequerentur, ficque commune fieret omnibus, quod communibus viribus fuum feciffent (a). His domi prouide, fapienterque conftitutis, vniuerfus Magyarorum populus e CXVIII. familiis conflatus, pro capitaneorum VII numero, in totidem turmas diuifus fuit, ingentique pecorum, alteriusue generis alimentorum vi fecum accepta, A. Ç. 884. 884, arduum, ac difficile iter iniit. Poft mul. tos per ignotas, ac fere defertas regiones, errores, ad Volgae ripas primum peruentum eft, quo lintribus fuperato, per Sufudalenfem Ruffiæ prouinciam iter Kiouiam vsque continuatum, in cuius arcis vicinia fecundum Boristenem noui hofpites anno demum infequente confederunt.

S. IV.

Rufforum prudentia in remouendis e ditione fua Magyaris

tum vero

Tam diuturno itinere vix dubium eft, Ma-
gyaris cum alia vitae alimenta
pecora, quae fecum e Scythia eduxerant,

(a) Anonymus cap. V. et VI. Chronicon M. Turotzii P. I. cap. I.

fenfim defeciffe: vt adeo res ad quotidianum victum neceffarias aut a Ruffis petere, aut fi negabantur, easdem armata manu extor quere cogerentur. Kiouienfis dux fubdito rum calamitate paullo vehementius commotus, clareque perfpiciens, fi novus hic populus diutius in agro fuo hofpitaretur, egenae alioquin plebis facultates omnes exhauftum iri, vicinos Sufudalenfem ac Nouogradensem duces, cum conterminis fibi Cumanis euocauit, fperans fore; vt eorum fuppetiis adiu tus, Magyaros e ditione fua exigeret: at fecus, quam optarat, res accidit; commiffo enim praelio Magyari fumma fortitudine, & conftantia pro communi falute fua dimicantes, infigni victoria funt potiti: qua mirum quantum animati, non modo ftationem fuam porro tueri; verum etiam totam Kiouienfem regionem fub iugum mittere decreuerunt. Vrgentibus itaque arcis Kiouienfis oppugnationem Magyaris, dux Kiouiae, ceterique primores illic obfeffi, tum primum difcriminis, in quod conjecti erant, magnitudinem fentire coeperunt. Quare, cum neque in fuis, neque in foederatorum viribus fe confidere poffe cernerent, confilium fane prudens, ac non modo rebus fuis opportunum, verum etiam Hungaris vtiliffimum iniere: Miffis quippe communi nomine ad Magyarorum caftra legatis, fuppliciter primum Almum orauerunt, ne exiguam eam Ruffiae plagam legitimo principi ereptum iret, progrederetur potius meridiem verfus, atque illas regiones occuparet, in quibus olim Atila Scy

« PreviousContinue »