Page images
PDF
EPUB

Quid autem facrofanéto hoc nomine intelli gendum fit; vox ipfa indicat. Suprema regum noftrorum maieftas, atque poteftas certis legibus, regiminis Hungarici formae accom modatis, iam inde a primis regni initiis temperari folebat. Fiebat id in ipfo regni aditu, inaugurationis tempore. Tum enim or dines regni fuam nouo principi, iuramento interpofito, obftringebant fidem: ac hic viciffim fuam illis cautionem dabat, ad eum fere modum, quem in imperio Romano Germanico hodiedum obferuari videmus. Cauebat porro generatim: praelatis, baronibus, magnatibus, nobilibus, caftri iobbagionibus, aduenis, qui bofpites dicebantur, ac ipfi adeo vltimae plebi conceffas olim a primo rege D. Stepbano immunitates, faluas fore. Tanta fcilicet fuit de fancti huius regis pruden tia, et aequitate in gubernando apud Hungaros exiftimatio, vt tum demum felices fe crederent, fi illius legibus, et inftitutis regerentur. Generalis haec cautio primum omnium A. 1222. fub Andrea II. Ierofolymi- 1222. tano in triginta capita redacta fuit (a), de quorum obferuatione, qui deinceps confecu ti funt, reges fidem dabant. Interdum Hungari vltra id, quod in bulla aurea Andreae II. expreffum erat, reges fuos obftringere folebant, ad ea vel antiquanda; vel

(4) Vide bullam auream Andreae II. in codice iuris patrii, cuius claufula antiquata eft in comitis A. 1687. art. IV.

faltem corrigenda, quae a deceffore principe in reipublicae Hungaricae damnum acta, inftitutaque fuiffe meminerant. Vidimus iftud nominatim exactum ab Alberto caefare (a), tum vero ab Vladislao II. rege; quorum pofterior multa, quae Mathias Coruinus inftituerat, fe refciffurum, aut emendaturum in ipfo regni aditu polliceri debuit (b). Ceterum etfi maiores noftri veteris moris, et inftituti tenaces, idmodi cautionibus reges fuos obftringi voluere; fumma tamen in eos femper fuere fide, ac in rebus maxime arduis, feu aggrediendis, feu perferendis promptitu dine, atque conftantia: vt adeo amor, et fides in principes, propria genti Hungaricae virtus, dici poffit. Quapropter fi veterum temporum res geftas diligentius excutiamus, facile pronunciabimus, per principes ipfos ftetiffe; vt feliciter, aut fecus imperarent. Exemplo fit nunquam Hungarorum memoriae eripiendus Ludouicus M. rex, qui, etfi per annos XL. continuis fere bellis in Italia Germania, Dalmatia, Bulgaria, Valachia, Tartaria, Polonia, et Lithuania geftis, gentem Hungaram exercuerit, femper tamen fui amantem, obfequentemque habuit: callebat ille prae, quam alii fubditorum animos regendi artem, cumque diuturnis bellis opu

(a) Decret. Alberti regis A. 1439. in codice iuris patrii. (b) Infpice conditiones fufcepti regiminis Vladislai II: Farkashidae, A. 1490. fignatas ibidem.

lenta etiam imperia exhauriri foleant, id fub Ludouico M. rara fane felicitate euenerat, vt Hungaria e bellis ipfis ditefceret. Praeter regem, fummum omnium imperantem habebat interdum Hungaria regem iuniorem, cum fcilicet viuo patre, filius in regem inauguratus fuit, huius tanta fuit poteftas, quantam pater voluit: vnde grauiffimae non raro lites patrem inter, et regem iuniorem filium, feu iurisdictionis, feu reddituum caufa funt exortae, vt fuis locis videbimus. Regina fenior mater; iunior autem coniux regis audiebant. Illius, tametfi vidua erat, potior et proxima poft regem fuit autoritas, vt adeo mirum non fit, reges nonnullos fuis in diplomatibus, et priuilegialibus literis, matris fuae confenfus meminiffe (a). Reginis fponfionis nuptialis tempore, pro regum fponforum arbitrio, et liberalitate, quaedam bona vita comite poffidenda donari confueuerunt. Primis duobus regni Hungarici feculis, et vltra, vfque ad Mariam Laskaris Graecam, Belae IV. coniugem, praeter alia nobis hactenus incognita bona, tenebant reginae hoc iure Bifztritzium, feu Neofolium cum pluribus arcibus, villis, ac poffeffionibus prouinciae Zolienfis (b). Elifabetha Cumana Stephani V.

(a) Ludouicus M. in priuilegio, quo bullam auream Andreae II. A. 1351. confirmat, hac phrafi utitur: de beneplacita voluntate fereniffimae principiffae, dominae Elifabeth, eadem gratia reginae Hungariae, genitricis noftrae cariJimae. In codice iuris patrii. (Vrbanus IV. P. in literis A. 1264. ad Stephanum V. iuniorem regem datis monet, vt Bifatritzium,

coniux, ducatum Bofniae Matfchouiam, dominium Veröcze in Sclauonia, ac terram Scepufienfem (a). Agnes Auftriaca Andreae III. arcem, ac dominium Pofonienfe cum infula Tsaloközia (b). Maria denique pariter Auftriaca Ludouici II. coniux Marmarofienfe, Hufztenfe, Veterobudenfe, et Zolienfe dominia, cum pluribus montanis ciuitatibus (c). Aula reginarum fplendida, et frequens fuit: praeter cancellarium, quo munere Wefzprimienfes epifcopi fungebantur, fuos illae habebant aulae barones, puta: comitem curiae, tum vero tauernicorum, dapiferorum, agazonum, pincernarum, ianitorum, cubiculariorumque magiftros (d). Erfi porro reginae Hungariae in regiae poteftatis communionem admillae fuiffe videantur, minime tamen eis licebat, citra regis confenfum, bonorum largitiones facere, aliaque fummo imperanti propria exercere: neque defunt exempla, queis probetur, eas ad teftamenta condenda

et alia quaedam loca, quae matri fuae Mariae eripuerat, in quorum poffeffione omnes ante eam reginae fuiffent, reftitueret, in annal, reg. Hung, ad

hunc annum.

(a) Cl. Wagner Scepufii facri, et prof. part. I. pag. 81. 274. 299. Cl. Kerchelich hiftor. ecclef. Zagrab. pag. 91. Cl. Schier in reginis Hung pag. 228. (b) Hafelbach col. 765. apud cit. Schier pag. 243. (c) In auctario diplomatico ad Vrfinum Velium pag. 296.

(d) Si alia defint, infpice claufulam diplomatis Ludouici M. A. 1351. in cod. juris pat.

regum maritorum confenfu opus habuiffe (a). Ducum Hungariae titulo infigniebantur regum filii, fratres, et agnati regiae ftirpis principes, quibus, vt pro dignitate pollent viuere, aut certa bona, aut ftipendia concedebantur. S. Emericum, D. Stephani filium, hoc titulo Sclauoniam poffediffe, traditio eft ecclefiae Zagrabienfis (b). Andreas I. rex paulo liberalior fuit in germanum fuum Belam ducem. Cum enim mafcula fobole ad eum diem careret, e Polonia euocatum in regimi, nis communionem adfciuit, fuumque in folio fuccefforem nominauit: vt autem dignitati paręs etiam effent redditus, tertiam totius Hungarici regni partem, quae tum Tranfiluanas, et Transtibifcanas ditiones complectebatur, pleno iure poffidendam tradidit: quae tertia regni pars ex eo tempore ducatus appellari coepit (c). Verum inconfulta haec liberalitas, regnique partitio caro poftea et Andreae I. regi, et fuccefforibus ftetit. Id enim, quod e peculiari in fratrem vnicum amore Andreas I. egerat, reliqui poft Belam regii duces in exemplum trahentes, tertiam regni partem, vt iure fibi debitum, ac quem

(a) Tenemus Apographum literarum Vrbani IV. R A. 1263. XII. cal. Ianuarii datarum, in quibus praeter alia, recenfetur facultas, quam Bela IV. coniugi fuae Mariae dederat, de rebus fuis libere, cui vellet e prolibus, teftandi.

(b) Cl. Kerchelich in notit. praelimin. Dalm. et Croatiae. pag. 103.

(c) Chronicon M. Turotzii cap. XLII.

« PreviousContinue »