Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

per fuit nobilitatis Hungaricae munus, et officium, ac vnica fere via, qua gloriam, et opes confequerentur. Iam inde ab Arpadi ducis temporibus, militiae robur omne in nobilibus fitum fuit. Militabant autem, quin quidquam feu a rege, feu ex aerario publico ftipendii acciperent. Donec nobilibus facultates fuppetebant; donec in virtutis praemium, liberalius per reges donabantur; donec intereuntium familiarum bona bene meritis diuidebantur; illuftre hoc, citra ftipendia, militandi onus cum gaudio tolerabant nobiles; at poftquam propagato familiarum numero, redditus, ac poffeffiones éorum, per continuas filios inter, ac nepotes partitiones, vltra modum diminuta funt; poftquam ex bonis, feu per notam; feu per defectum ad manus regias deuolutis, nil in nobilium ordinem deriuari coepit; poftquam haec non tam pro merito, quam pro beneplacito principis fere inter potentiores diuidi confueuerunt; tum enim vero pulchrum illud propriis ftipendiis militandi officium multis paulo grauius; pauperioribus autem nobilibus etiam impoffibile euafit. Quare cum bellum extra patriam, et longiore tempore protrahebatur; quibus copiofiora domi erant latifundia, immenfo aere alieno se, familiamque fuam onerare; alii autem, qui,

Hung. pag. 89. Confimilia lege in litteris Ludovici M. A. 1356. Mathiae litterato, filio Vermes, datis. lbidem pag. 94.

bus anguftior res domeftica fuit, omni iam fumtu deficiente, ne fame in caftris enecarentur, non fine reipublicae damno, defertis fignis, domum ante tempus reuerti cogebantur. Senfit Hungaria prae ceteris celebrem illam Ierofolymitanam expeditionem Andrea II. rege A. 1217. fufceptam, in qua 1217regis, regni, priuatorum, cum magnatum, tum vero imprimis nobilium facultates omnes funt exhauftae. Malo huic fane quam grauiffimo obuiam itum eft in comitiis fub eodem rege A. 1222. celebratis: vbi lege publica 1222. fancitum fuit, vt nobiles deinceps nonnifi intra fines regni proprio fumtu militiam facerent; quamprimum hos exceffiffent, a rege ftipendia acciperent, atque infuper eorum, qui bello occubuiffent, filii debitam parentum virtuti mercedem acciperent (a). Atque haec militandi ratio per plura deinceps fecula obtinuit, non fine immortali nobili, tatis Hungaricae gloria. Pulcherrimus hic nobilium ordo, et autoritate, et opibus floruit vfque ad Mathiae Coruini tempora: quo imperante, continuis fiue contra Fridericum imperatorem, fiue contra Bohemos, et Polonos bellis, ita paucorum annorum fpatio nobilitas exhaufta fuit, vt eadem egeftatis fubleuandae caufa, ab adeundis generalibus comitatuum congregationibus, publica regni conftitutioue, pro quinquennio abfoluenda

(a) Bulla aurea Andreae II. régis art. VII. et X. Alberti decret. art. III.

[ocr errors]

fuerit (a). Verum iniquiffima omnium nobilitati fuere tempora Vladislai II. et Ludouici II. Tum enim potentiores quidam puta Zapoliani et Batborii, ac plures alii, opprime re nobiles, eorum poffeffiones violenta manu inuadere, ac diripere, egentiores denique fub iugum mittere non fibi vel pudori, vel religioni ducebant, legesque fanctiffimas aduerfus hanc licentiam latas nihili pendebant: quia vero ab vtroque rege, et ignauo, et viribus deftituto, nullum inueterato iam malo remedium adferebatur funeftiffima o. mnium magnates inter, et nobiles difcordia exarfit; quae nouis in dies fomentis animata, non prius, quam cum communi illo patriae 1525. excidio A. 1526. ad Mohatfium exftincta defiit: qua de re plura fuo loco candide, vt folemus, narraturi fumus. De nobilium Hungarorum feu officiis, feu praerogatiuis nil attinet dicere: quod haec, vt fuperius meminimus, cum praelatis, et baronibus, atque magnatibus regni eis fint communia. Sunt infuper omnium omnino regni magiftratuum, et dignitatum capaces, ac illud nominatim iterata regni conftitutione fancitum habemus, vt perfonalis praefentiae regiae in iudiciis locumtenens, ex equeftri femper nobilium ordine crearetur (b). Haec fere funt, quae de vetere nobilium, quos poffeffionatas

(a) Mathiae Coruini decret. IV. A. 1478. art. VII. (b) M. Therefiae decret. II, art. VI. decret III, art. V.

NOVA.

[ocr errors]

75

dicimus, ftatu hic loci infinuanda videbantur: huic fubinde, praefertim fub Sigismundo imperatore, aliud nobilium genus adiungi coepit, quos armaliftas vocant, quod hi citra bonorum, et iurium poffeffionariorum col lationem, regum gratia inter nobiles relati, armorum infignibus exornari foleant: cuius generis literae regiae armales appellantur (a).

S. VII.

Quartus ftatus liberae, ac regiae ciuitates. Poftremo regni ordine comprehenduntur liberae, regiaeque ciuitates, quarum fingulae in concreto, vt aiunt, acceptae, iisdem, quibus nobiles, gaudent praerogatiuis, iisdemque fubfunt oneribus. Quare nobilium inftar fuos ad caftra mittebant equites, peditesque, fpeciatim autem machinas bellicas hominesque illis dirigendis idoneos (b). Ciuitates regiae proprium funt regis noftri pe. culium, atque ea inter bona cenfentur, quae S. coronae bona appellamus (c). Earum origo haud dubie ad D. Stephanum monarchiae Hungaricae patrem referenda eft, quem conftat Albae-regalis fuiffe conditorem. Primi ciuitatum incolae potiffimum Germani, et Itali fuere, ad opificia cuiusuis generis, et

(a) Verbötzius tripart. part. I. tit. VI.

(b) Vide Cl. Kaprinai Hung. diplom. part. II. pag. 160. 492. et fequ.

[ocr errors][ocr errors]

1

mercimonia exercenda, quauis aetate in Hungariam euocati (a). Collocabantur hi ad principem cuiusuis comitatus arcem, aut, fi haec anguftior fuit, haud procul inde, vbi opportunior fitus videbatur. Crefcente aedium, et incolarum numero, quae prius villae, oppidaque fuerant, liberarum regiarumque ciuitatum fyllabo adfcribebantur. Ante Belae IV. aetatem, et pauciores, et negligentius communitae fuere ciuitates Hungaricae ; atque haec fere caufa fuit, quod, fi Albamregalem demas, vniuerfae prope ciuitates 1241. A. 1241. per Tartaros folo aequatae fuerint. Quapropter his e regno digreffis, Bela IV. et veteres ciuitates, et quas ipfe nouas condi fecerat, muris, et turribus circumdari procurauit. Plurimae nihilominus natales fuos aut incrementa debent Sigismundo imperatori : is, vt erat publici commodi ftudiofus princeps, nil fiue ad vtilitatem, fiue ad fecuritatem regni opportunius exiftimabat, quam fi plurimae ciuitates regiae moenibus cinctae erigerentur, in quibus artes, et mercimonia vigerent, ad quas belli tempore plebs circumfita fe poffet recipere (6). Princeps adhuc fub ducibus Hungariae ciuitas fuit Strigonium, vbi D. Stephanus et primam lucem

(a) Cl. Kaprinai cit. loc. pag. 155. Apud Cl. Wagher in analectis Scepufii facri, et profani paffim idmodi exempla reperies.

(b) Sigismundi decret. A. 1405. in praefat. Item eiusdem diploma Cibinienfi ciuitati conceffum in diplomatario Sarofienfi pag. 174.

« PreviousContinue »