Page images
PDF
EPUB

opus ad incudem reuocare, ac denuo quafi refundere aggreffi fumus, eo confilio, vt fi-. mul adolefcentum inftitutioni, fimul adultiorum vfui deinceps deferuiret.

Hunc in finem magna eorum, quae aut obuia, aut fuperflua videbantur, parte inde refecta, fcitu magis vtilia, ac ea praefertim, quae ad vetus ius publicum illuftrandum pertinebant, fubftituimus. Reperient illic lectores obfcuriora quaedam fiue in diplomatibus, fiue in legibus noftris occurrere folita, clariore in luce effe pofita, abditas plurimorum decretorum, et innouatae interdum gubernationis caufas, atque occafiones fumma fide, et candore explicatas, chronologiam denique, hiftoriae facem, ad coaeuorum fcriptorum, et diplomatum fidem, qua licuit, diligentia exactam vt adeo tertia haec Notitiae rerum Hungaricarum editio duabus praecedentibus multo fit locupletior, atque praeftantior futura.

Fontes, quibus in opere hoc propėmodum nouo vfi fumus, non alii fuere, quarn regum noftrorum conftitutiones, magno ftudio cum fui temporis hiftoria combinatae: diplomata dein, et literae publicae variis in operibus hactenus editae, ac eruditiffimae demum lucubrationes, quibus doctiffimi hac

incredibili cum fucceffu, et vtilitate illuftrarunt, quorum pierosque fuis locis non fine laude commemorauimus.

Scribendi ratio eadem eft cum illa ? qua cunctis in opufculis noftris hucufque vti confueuimus: plana nempe, atque placida, quam ab omni partium ftudio, inuidia, et odio alienus, ac folius veritatis cupidus 'dictauit animus, cumque lites componere potius, quam augere mens fuerit, fententias noftras a communi, receptaque hactenus opinione interdum difcedentes, aut etiam graui nixas fundamento coniecturas rationum momentis firmaffe contenti, ab illis, qui aliter, atque nos, fentiunt,afperius infectandis confulto abstinuimus: neque enim aut gloriae, aut regni in hiftoria patria captandi ftudio, fed folius veritatis, et boni publici amore, animum ad fcribendum applicuimus.

Haec paucis praefari vifum eft: quid reipfa terria, atque poftrema hac editione a nobis praeftitum fit, quantumue haec prioribus antecellat, lector beneuole arbitrare, et vale.

Scribebam Coloczae XX. Augufti.
A. D. MDCCLXXXIV.

NOTITIA

GENTILIS

HVNGARIAE

COMPENDIO EXPLICATA.

§. I.

Hungariae regnum e variis regnis, et prouinciis conflatum.

Hungaria

ungaria fitus amoenitate, falubritate caeli, ac foli denique vbertate nulli Europae regno fecunda, e diuerfarum, feorfimque olim florentium prouinciarum partibus, fub exitum feculi IX. exfurrexit: ea quippe, quam transdanubianam dicimus regionem cultior nobiliorque fuit Pannoniarum portio, multiplicibus ac hodiedum exftantibus gentis Romanae monumentis confpicua. Ager a Grani ripis Morauiam verfus procurrens,

Marahaniae, feu Magnae Morauiae partem effecit. Huic conterminas meridiem verfus, ac fubinde Carpato, Danubio, et Tibifco interceptas Hungariae plagas, Iazyges Metanaftae coluere. Quod vltra orientale Tibifci litus porrigitur, partesque vna Tranffiluanas, feu, vt olim audiebant, Vitrafiluanas complectitur, a vetere Dacia auulfum fuit, quae longe, lateque diffufa, Tyram flumen, pontumque Euxinum pro limite habuit. Regnorum horum proximi, ante Scytharum aduentum, incolae fere omnes Slauicae fuere et originis, et idiomatis, qui priusquam ad conftituendum fub Hungaris regnum coalefcerent; vt varios dominos, ita multiplices vna viciffitudines funt perpeffi. Has omnes recenfere non eft noftri instituti; illa nihilominus paucis meminiffe, non erit iniucundum, quae ad clarius, pleniusque intelligendam Hungariae Chriftianae hiftoriam viam fternunt.

S. II.

Hunnorum, et Auarum in Europa imperii fata.

Vt alia igitur omnia filentio praetereamus, iuuat repetitas femel, iterum ac tertio Scytharum irruptiones compendio enarrare: Primi omnium fuere Hunni, qui Balamberis regis aufpiciis in Europam delati, cir377. ca A. C. 377. Pannonias Romanis vna cum 387. Dacia eripuere. Balamberi fucceffit A. C. 387.

rex Charaton: hunc tertio decimo poft anno, qui fuit a Chrifto nato 400. excepit Vdi- 400. nus, cui Mundfuchus, quem domeftici fcriptores Bendekutzum appellant, A. C. 411. 411. fuffectus eft. Apud hunc Aetius praecipuus poftea Romanarum copiarum ductor, obfidis loco pluribus annis in adolefcentia commoratus, fcientiam militarem condidiciffe fertur. Denique A. C. 434. Bendekutzi ti- 434. lius Atila folium Hunnicum confcendit. Sub hoc fines imperii quaquauerfum feliciter funt prolati. Nonnihil gloriae magni huius principis detraxit celeberrima illa in Catalaunicis (Chalons) Galliae campis, commiffa cum Aetio Romanorum duce pugna, ex qua viEto fimilior, quam victori exceffit ; neque parum illius nomen obfcurauit barbara crudelitas A. C. 451. ad Coloniam exercita, 451. cum vndecim millia imbellis turbae, quae eo fecuritatis cauffa fe receperant, feu iubente, feu conniuente Atila, ab eius copiis funt interfecta. Etfi autem Atila imperium Hunnicum ad fummum humanae potentiae apicem adduxerit, vt nemo de illius ftabilitate poffet dubitare, prohibere tamen non valuit; quominus mox a morte fua, poft A. C. 454. penitus interiret, quodque do- 454. lendum magis, non tam hoftium vi, quam trium Atilae filiorum diffidiis in ruinam impulfum fuit. Prouide, fapienterque cauerat pater, vt maximus natu folium confcenderet, folusque populis omnibus imperaret; obftitere voluntati huic fratres reliqui, imperiumque Hunnicum tres in partes ex aequo

« PreviousContinue »