Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

colaus Boffnenfis et Iacobus Scepufien-
fis (a) epifcopi : tum e baronibus regni Do-
minicus de Hederuara tauernicus, Demetrius
de Chák Nicolai Sclauoniae bani filius, co-
mes Henricus, et plurimi alii primi fubfellii
viri: qui omnes obftinauere animum, ad Ca-
rolum a folio Hungarico remouendum ea prae-
fertim de caufa, ne, fi datum fibi Bonifacii
VIII. pontificis autoritate regem vltro ad-
mitterent, fuo ipfi facto, gentis Hungaricae
in eligendo rege libertati renunciaffe, iusque
collationis regni fedi apoftolicae ceffiffe vi-
derentur (b). Poftquam enim virilis ftirps
Arpadiana in Andrea III. defecit, neque vl
la vnquam lege, aut publica conftitutione,
hereditaria in Hungaria fucceffio femineo
fexui attributa fuit, tota noui regis, qua-
cumque demum e domo accerfendi optio ad
libera gentis vniuerfae fuffragia deuolura e-
rat, quapropter primo vere A. 1301. gene- 130L
ralia regni comitia Budam indicta funt, vt
illic rege liberis fuffragiis electo, gentis
Hungaricae libertas conftabiliretur. Atque
vtinam Caroli fautores vel hoc temporis ar-
ticulo ad comitia comparere, eorumdemque
votis Caroli fortem committere in animum

(a) De Iacobo hoc vide cl. Wagner Analectorum
Scepufii Part. III. pag. 13.

(b) Hanc ipfam caufam refert Tarotzius chronici
cap. LXXXIV. Ne, inquit, regni liberi liberta-
tom amitterent, in fufceptione per ecclefiam dari

induxiffent, euenire profecto poterat, vt patres non alium, quam Carolum, liberis nihilominus fuffragiis eligerent: ficque coalefcente vtraque parte, diffidiis domefticis finis imponeretur. Verum coniurati fcenica illa Strigonienfi coronatione, Carolum in folio iam collocatum, et confirmatum exiftimantes, comitiorum autoritatem agnofcere, non fine contemtus fignificatione, detrectarunt: iis igitur abfentibus, potior regni ordinum pars ad conftitutum locum, et diem conue nere hic vbi communibus votis perlatum fuit, noui regis electionem ad folius gentis Hungaricae ius pertinere, varii variis e domibus candidati, fuere propofiti. Ioannis archiepifcopi Colocenfis, viri aetate, et me ritis confpicui, ac praecipui libertatis vindicis fententia fuit, talem imprimis ad folium euocandum, qui non fecus, atque Carolus e regia ftirpe Arpadiana maternum genus traheret, tum vero, qui propriis etiam viribus, ad tuendam aduerfus factiofos dignitatem regiam, effet inftructus: talem autem fibi videri Wenceslaum Bohemiae regem, e Cunegunde Gallicienfi matre, auia autem Anna Belae IV. regis filia progenitum, principem confilio promptum, cuique nec aes, nec miles ad bellum, feu fuftinendum, feu propulfandum deeffet, vel certe vnicum eius filium pariter Wenceslaum, cuius electione vicinum, idemque validum Bohemiae regnum Hungarico poffet coniungi: vix finem dicendi fecit Colocenfis, cum continuo ab vniuerfis acclamatum fuit: Viuat rex nofter Pen.

[ocr errors]

vna

ceslaus: placuit poftea ipfum Ioannem Colo-
cenfem cum delectis ex vtroque ordine vi-
ris Pragam ablegare oratores, qui factam ge-
neralium regni comitiorum autoritate ele-
ctionem Wenceslao regi referrent
que orarent, vt priusquam Carolina factio
maiora caperet incrementa, ad oblatum fibi
diadema capeffendum iter in Hungariam ma-,
turaret: nec mora, legati, poftquam cuncta
ad legationem pro gentis Hungaricae digni-
tate peragendam neceffaria compararunt, men-
fe lulio eiusdem anni in Bohemiam funt pro-
fecti (a).

(a) Vide Chronicon Turotzii cap. cit, et cl. Kerche lich hiftor. eccl. Zagrab. pag. 98.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »