Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][subsumed][merged small][ocr errors][subsumed][subsumed][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

P. VIRGILII MARONIS

OPERA.

INTERPRETATIONE ET NOTIS

ILLUSTRAVIT

CAROLUS RUÆUS, SOC. JESU.

JUSSU

CHRISTIANISSIMI REGIS,

AD USUM SERENISSIMI DELPHINI.

EDITIO QUARTA IN AMERICA STEREOTYPIS IMPRESSA; CUM NOVISSIMA
PARISIENSI DILIGENTER COLLATA, CÆTERISQUE HAØTENUS

EDITIS LONGE EMENDATIOR,

HUIC EDITIONI ACCESSIT

CLAVIS VIRGILIANA.

E STEREOTYPIS A D. & G. BRUCE FABRICATIS, NOVI-EBORACI,

PHILADELPHIE:

IMPENSIS H. C. CAREY & I. LEA.

[ocr errors]

878
V9

L34
1823

رانی

PRÆFATIO.

FUIT iis hominibus, qui scripta veterum explanârunt, hoc in omni ætate familiare vitium: ut se primùm, auctorem deinde suum, illustrandos ornandosque susceperint; eos, quorum scriberent gratiâ, nullo admodum in loco ac numero habuerint. Aut enim scribere otiosis videntur voluisse, quibus ad libelli intelligentiam interdum satis exigui multa et magna commentationum volumina placere possent; aut eruditis viris et maximarum rerum cognitione jam imbutis, qui levia et communia fastidirent. Qui verò primos juvenum conatus adjuvare non à suâ dignitate alienum duceret, vix è totâ interpretum gente unus atque alter inventus est. Idcirco hanc partem, propè depositam à cæteris, tantò studiosiùs suscipi voluit, qui est ab Rege Christianissimo Serenissimi Delphini institutioni præpositus, Illustrissimus Montauserii Dux; quantò regii alumni indolem ad pernoscenda veterum opera propensiorem videbat: atque ut Princeps optimus prodesse jam tum inciperet suis, et orbis utilitati natum se intelligeret; hæc privatorum ejus studiorum qualiacunque subsidia, publica facere etiam visum est.

His ego auctoribus ac ducibus, in hâc Virgilii explanatione, - præter brevitatis nitorisque studium, id imprimis mihi proposui; publicis commodis, non meæ me laudi servire. Igitur versibus inierpretationem, notas interpretationi subjeci. Et eum quidem interpretationis optimum esse duxi modum; primùm ut esset continua; ne, dum omitto facilia, non nulla etiam, ut fit, difficilia præterirem: tum ut expedita poëticis numeris versuum sententia redderetur, plano rectoque ordine, verbis totidem aliis ; ut præter vim sensumque verborum, etiam eorum copia compararetur. In notis, neglexi nihil, cujus in legendo Virgilio usus esse aliquis posset ; nihil ad solam literaturæ ostentationem usurpavi.

Atque id quidem mihi à summis viris impositum quantâ fide perfecerim, declarabit fructus, ut spero, non mediocris inde percipiendus. Quàm sit autem scitè prudenterque institutum, ex iisdem ipsis consilii auctoribus

« PreviousContinue »