Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo,
Mota folo affueto, protinùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lufus inani, Damnavit celeres in fua damna manus.
Atque ait, Heu quantò fatius fuit illa Coloni (Parva licet) grato dona tuliffe animo!
Poffem Ego avaritiam frænare, gulamque voracem: Nunc periere mihi & fœtus & ipfa parens.
Ad Chriftinam Suecorum Reginam, nomine Cromwelli.
ELLIPOTENS virgo, feptem regina trionum, Chriftina, Artoi lucida ftella poli! Cernis, quas merui dura fub caffide rugas, Utque fenex armis impiger ora tero; Invia fatorum dum per vestigia nitor, Exequor et populi fortia juffa manu. Aft tibi fubmittit frontem reverentior umbra: Nec funt hi vultus regibus ufque truces.
Anno ætatis 16. In obitum Procancellarii medici.
ARERE fati difcite legibus,
Manufque Parca jam date fupplices, Qui pendulum telluris orbem Iäpeti colitis nepotes.
Vos fi relicto mors vaga Tanaro Semel vocârit flebilis, heu moræ Tentantur incaffùm dolique;
Per tenebras Stygis ire certum eft. Si deftinatam pellere dextera Mortem valeret, non ferus Hercules Neffi venenatus cruore Emathia jacuiffet Oetá.
Nec fraude turpi Palladis invidæ Vidiffet occifum Illion Hectora, aut Quem larva Pelidis peremit
Enfe Locro, Jove lacrymante. Si trifte fatum verba Hecatëia Fugare poffint, Telegoni parens Vixiffet infamis, potentique Ægiali foror ufa virgâ.
Numenque trinum fallere fi queant Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon Eurypyli cecidiffet hastâ. Læfiffet & nec te Philyreie Sagitta echidnæ perlita fanguine, Nec tela te fulmenque avitum Cafe puer genitricis alvo. Tuque O alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum, Frondofa quem nunc Cirrha luget, Et mediis Helicon in undis, Jam præfuiffes Palladio gregi Lætus, fuperftes, nec fine gloria, Nec puppe luftraffes Charontis Horribiles barathri receffus. At fila rupit Persephone tua Irata, cum te viderit artibus Succoque pollenti tot atris
Faucibus eripuiffe mortis. Colende præfes, membra precor tua Molli quiefcant cefpite, & ex tuo Crefcant rofæ, calthæque bufto,
Purpureoque hyacinthus ore. Sit mite de te judicium Æaci, Subrideatque Ætnæa Proferpina, Interque felices perennis Elyfio fpatiere campo.
In quintum Novembris, Anno ætatis 17.
AM pius extremâ veniens Täcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificufque novo felix divefque fedebat In folio, occultique doli fecurus & hoftis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans fceleris focios, vernasque fideles, Participes regni poft funera mofta futuros; Hic tempeftates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium ftruit inter amicos, Armat & invictas in mutua vifcera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace, Et quofcunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magifter Tentat inacceffum fceleri corrumpere pectus, Infidiafque locat tacitas, caffefque latentes Tendit, ut incautos rapiat, feu Cafpia Tigris Infequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte fub illuni, & fomno nictantibus aftris. Talibus infeftat populos Summanus1 & urbes Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jamque fluentifonis albentia rupibus arva Apparent, & terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem Æquore tranato furiali poscere bello, Ante expugnatæ crudelia fæcula Troia.
At fimul hanc opibufque & feftâ pace beatam Afpicit, & pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem fufpiria rupit Tartareos ignes & luridum olentia fulphur. Qualia Trinacrid trux ab Jove claufus in Ætna Efflat tabifico monftrofus ab ore Tiphæus. Ignefcunt oculi, ftridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cufpide cufpis.
1 Summanus] i. e. Pluto. Ov. Faft. vi. 731. Warton.
Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis, Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, mea fi quicquam tentamina poffunt. Non feret hoc impune diu, non ibit inulta, Hactenus; & piceis liquido natat aëre pennis; Quà volat, adverfi præcurfant agmine venti, Denfantur nubes, & crebra tonitrua fulgent. Jamque pruinofas velox fuperaverat alpes, Et tenet Aufonia fines, à parte finistrâ Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva Tibris Thetidi videt ofcula dantem; Hinc Mavortigene confiftit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam fera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panificofque Deos portat, fcapulifque virorum Evehitur, præeunt fubmiffo poplite reges, Et mendicantum feries longiffima fratrum; Cereaque in manibus geftant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. Templa dein multis fubeunt lucentia tædis (Vefper erat facer ifte Petro) fremitufque canentum Sæpe tholos implet vacuos, & inane locorum. Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva, Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, Dum tremit attonitus vitreis Afopus in undis, Et procul ipfe cavâ responsat rupe Citharon. His igitur tandem folenni more peractis, Nox fenis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitefque impellit equos ftimulante flagello, Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem, Atque Acherontao prognatam patre Siopen Torpidam, & hirfutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
« PreviousContinue » |