Page images
PDF
EPUB

fulas in quibus Hifpani colonias eorum oppugnarunt atque delerunt; quæ aut incolas omnino non habuere, aut fi ab Hifpanis interfectos, defertæ etiam ab iifdem et fine cultoribus relicta funt: adeo ut naturæ gentiumque jure occupantibus quibufvis eas et poffidentibus cedant; juxta illud in legibus notiffimum, " Quæ nullius funt et pro derelictis habentur, cedunt occupanti.". Quanquam fi Hifpanos expuliffemus iis locis in quæ noftras colonias deduximus, unde ipfi priùs incolas radicitùs exturbaverunt, nos tanquam occifionum et injuriarum illius populi ultores meliore jure regiones illas obtinuiffemus, quam oppreffores ejufdem et interfectores. Cum autem noftræ coloniæ iis in locis fuerint, ubi neque indigenæ neque Hifpani poffeffionem ullam tenuerunt, neque habitationes ullas aut pecora post fe reliquerant, aliamve rem, quæ poffit ullo modo jus poffeffionis retinere, tanto evidentius jus noftrum iis in locis fuit, et Hifpanorum injuriæ nobis illatæ tantè apertiores; iis præfertim in locis quæ indicti utrinque belli tempore occupata funt (quo in genere Providentia infula atque Tortuga fuit) quas fi Hifpani fuas effe ullo priore titulo necdum prolato oftendere potuiffent, tamen cum in pacis proximæ tractatione id non fecerint, per fecundum ejus articulum talem omnem prætextum ipfi fibi in pofterum amputarunt, jufque ipfi fuum, fi quod erat, extinxerunt,

Hoc argumentum copiofiùs tractare nihil attinet; neque eft quifquam rerum peritus quin facilè perfpiciat, quàm inanes atque infirmæ fint iftæ rationes, quibus innixus Hif panus tam immenfi tractus imperium arrogare fibi foli non dubitat. Verùm id egimus, ut obtentuum iftorum debilitatem paucis aperiremus, quibus Hifpani, quicquid in nos indignè atque atrociter in Occidentali India commiferunt, defendere conantur; mancipationes, fufpendia, demerfiones, cruciatufque noftrorum hominum ac neces, navium ac bonorum fpoliationes, coloniarum fumma in pace depopulationes, idque nulla prorfus injuria affecti, ut Anglicana gens, quoties hæc tam acerba atque atrocia in fuum fanguinem, et ejufdem orthodoxæ fidei cultores, perpetrata meminerit, non naves bellicas fed decus fuum omne obfolefcere et interire cogitet, fi his indigniffimis modis tractari fefe diutiùs æquo animo patiatur; neque folùm tanta ac tam opulenta orbis terrarum parte contra jus legefque gen

tium communes ab omni libero commercio excludi, verùm etiam pro piratis atque prædonibus haberi, eodemque fupplicio plecti, fi illa maria navigare, fi vel afpicere vel afpirare, fi denique vel cum noftris ibi coloniis ufum aliquem aut commercium habere aufa fuerit.

De inquifitione Hifpanica fanguinaria nihil dicimus, inimicitiarum caufa univerfis proteftantibus communi; ne que de tot feminariis facerdotum ac jefuitarum Anglicorum fub Hifpanico patrocinio nidulantium, offenfionis causa et periculi graviffimi huic reipublicæ propria; cum propofitum nobis potiffimum fit controverfiarum in Occidentali India noftrarum caufas et rationes exponere. Hoc verò æquioribus cuncis et incorruptis rerum æftimatoribus planum feciffe confidimus, neceffitatem, exiftimationem, justitiam ad hanc nuper fufceptam expeditionem nos evocaffe; neceffitatem, bellandum enim neceffariò eft, fi per Hifpanos pacem colere non licet; exiftimationem atque juftitiam, neutra enim harum nobis conftare poterit, fi injurias tam inhumanas atque intolerandas impunè civibus noftris ac popularibus inferri defides patiemur, quales in Occidentali India illatas iis effe demonftravimus.

Et certè parum vident, qui de confiliis ac rationibus Hifpanicis conjecturam capiunt ex ea perfona ac fpecie quam in præfentia fuarum rerum inclinatio induere verfùs nos in his orbis terræ partibus coegit; quafi non nunc mens eadem, ide n fenfus animorum ac rationum fuarum fint, qui tum fuere, cùm anno 1588 fubjugare hanc totam infulam fuumque fub imperium ac ditionem fubjungere affectabant, immò quafi ex hoc immutato apud nos rerum ftatu formaque reipublicæ non accenfa potius eorum in nos odia auctæque fufpiciones fint. Quòd fi hæc opportunitas, quæ, propter nunnulla quædam quæ nuper acciderunt, ineundi rationem aliquam, qua ab hoc tam vetere et implacato religionis noftræ ac patriæ hofte nobifmetipfis (Deo bene juvante) confulere poffimus, occafionem fortè fuppeditaverit, prætermiffa fuerit, fieri poterit ut eas vires facilè fit recuperaturus (animus enim certè illi neque unquam deerit neque deeffe poterit) ex quibus intolerandus æquè et formidabilis reddi poffit atque antea fuerit. Nos interea fi injurias tam immanes in Occidentali India fine fatisfactione ulla aut vindicta noftris fieri, fi excludi nos omnes ab illa tam infigni

orbis

orbis terrarum parte, fi infeftum atque inveteratum hoftem noftrum (pace præfertim cum Batavis jam facta) ingentes illos ab Occidentali India thefauros, quibus præfentia incommoda farcire poffit, noftra pace domum deportare, refque fuas in eum rurfus locum reftituere patiemur, quò eandem iterum poffit deliberationem fufcipere, quam anno 1588 habuit," Utrum fuiffet confultius ad recuperandas Belgii fœderatas provincias initium facere ab Anglia, an ab illis ad fubigendam Angliam," proculdubiò non minus multas immò plures caufas excogitabit, cur potius ab Anglia initium fit faciendum: Quem finem ut affequantur ullo tempore ea confilia, fi Deus permitteret, expectare meritò poffemus, ut in nos primos, in omnes denique ubicunque proteftantes, exerceatur quod reftat occidionis illius immaniffimæ, quam fratres noftri in Alpinis vallibus paffi nuper funt: quæ, fi illorum miferorum editis querimoniis orthodoxorum credendum fit, per illos fraterculos, miffionarios quos vocant, Hifpanicæ aulæ confiliis informata primitùs ac defig

nata erat.

His omnibus animadverfis, fperamus quidem fore, ut omnes Angli, præfertim finceri, privatas adverfùs fe mutuò inimicitias depofituri fint, fuifque propriis commodis potius renunciaturi quàm propter cupiditatem lucri, haud ita mul ti, ex mercaturis illis faciendi (quod non nifi inhoneftis conditionibus et quodammodo improbis parari, et aliundè etiam fuppeditari poterit) multorum adolefcentiam negotiatorum animas, ex iis conditionibus quibus nunc in Hifpania negotiantur et degunt, fummo periculo, ficuti faciunt, objecturi, vitamque et fortunas multorum in America fratrum Chriftianorum, hujus denique nationis totius agi exiftimationem paffuri; quodque graviffimum eft, oblatis fibi a Deo ad gloriam ipfius, regnumque Chrifti amplificandum opportunitates præclariffimas ex manibus dimiffuri. Quæ quidem non dubitamus quin, remotis quæ veritati penitus infpiciendæ officiunt, expeditionis nuper noftræ in Occidentalem Indiam contra Hifpanos fufceptæ potiffimum fuiffe finem

appareat.

AUTORIS

EPISTOLARUM FAMILIARIUM

LIBER UNUS:

QUIBUS ACCESSERUNT

Ejufdem, jam olim in Collegio Adolefcentis, Prolufiones quædam Oratoriæ.

THOME JUNIO Præceptori fuo.

1. Quanquam ftatueram apud me (præceptor optime) epiftolium quoddam numeris metricis elucubratum ad te dare, non fatis tamen habuiffe me exiftimavi, nifi aliud infuper foluto ftylo exaraffem; incredibilis enim illa et fingularis animi mei gratitudo, quam tua ex debito vendicant in me merita, non conftricto illo, et certis pedibus ac fyllabis auguftato dicendi genere exprimenda fuit, fed oratione libera, immò potius, fi fieri poffet, Afiatica verborum exuberantia. Quamvis quidem fatis exprimere quantum tibi debeam, opus fit meis viribus longè majus, etiamfi omnes quofcunque Ariftoteles, quofcunque Parifienfis ille dialecticus congeffit argumentorum res exinanirem, etiamfi omnes elocutionis fonticulos exhaurirem. Quereris tu vero (quòd merito potes) literas meas raras admodum et perbreves ad te delatas effe ; ego vero non tam doleo me adeo jucundo, adeoque expetendo defuiffe officio, quam gaudeo et pene exulto eum me in amicitia tua tenere locum, qui poffit crebras à me epiftolas efflagitare. Quod autem hoc plufquam triennio nunquam ad te fcripferim, quæfo

quæfo ut ne in pejus trahas, fed pro mirifica ifta tua facilis tate et candore, in mitiorem partem interpretari digneris. Deum enim teftor quam te inftar patris colam, quam fingulari etiam obfervantia te femper profecutus fim, quamque veritus chartis meis tibi obftrepere. Curo nempe cum primis, cùm tabellas meas nihil aliud commendet, ut commendet raritas. Deinde, cùm ex vehementiffimo, quo tui afficior defiderio, adeffe te femper cogitem, teque tanquam præfentem alloquar et intuear, dolorique meo (quod in amore fere fit) vana quadam præfentiæ tuæ imaginatione adblandiar; vereor profecto, fimulac literas ad te mittendas meditarer, ne in mentem mihi fubito veniret, quam longinquo à me diftes terrarum intervallo; atque ita recrudefceret dolor abfentiæ tuæ jam prope confopitus, fomniumque dulce discuteret. Biblia Hebræa, pergratum fane munus tuum, jampridem accepi. Hæc fcripfi Londini inter urbana diverticula, non libris, ut foleo, circumfeptus: fi quid igitur in hac epiftola minus arriferit, tuamque frustrabitur expectationem, penfabitur alia magis elaborata, ubi primum ad mufarum fpatia rediero.

Londino, Martii 26, 1625.

ALEXANDRO GILLIO.

[ocr errors]

2. Accepi literas tuas, et quæ me mirifice oblectavere, carmina fane grandia, et majeftatem vere poeticam, Virgilianumque ubique ingenium redolentia. Sciebam equidem quam tibi tuoque genio impoffibile futurum effet, à rebus poeticis avocare animum, et furores illos cœlitus instinctos, facrumque et æthereum ignem intimo pectore eluere, cum tua (quod de feipfo Claudianus) "Totum fpirent

præcordia Phoebum." Itaque fi tua tibi ipfe promiffa fefelleris, laudo hic tuam (quod ais) inconftantiam, laudo, fiqua eft, improbitatem; me autem tam præclari poematis arbitrum à te factum effe, non minus glorior, et honori mihi duco, quam fi certantes ipfi dii mufici ad meum veniffent judicium; quod Tmolo Lydii montis Deo populari olim contigiffe fabulantur. Nefcio fane an Henrico Naffovio plus gratuler de urbe capta, an de tuis carminibus: nihil enim existimo victoriam hanc peperiffe poematio hoc

tuo

« PreviousContinue »