Page images
PDF
EPUB

modo conglutinandæ, et tanquam tritis aliunde pannis conf fuendæ adeo ut verendum fit ne fenfim ingruat in clerum noftrum facerdotalis illa fuperioris fæculi ignorantia. Atque ego profecto cum nullos fere ftudiorum confortes hic reperiam, Londinum recta refpicerem, nifi per juftitium hoc æftivum in otium alte literarium recedere cogitarem, et quafi clauftris mufarum delitefcere. Quod cum jam tu indies facias, nefas effe propemodum exiftimo diutius in præfentia tibi interftrepere. Vale.

Cantabrigia, Julii 2, 1628.

THOME JUNIO.

4. Infpectis literis tuis (preceptor optime) unicum hoc mihi fupervacaneum occurrebat, quòd tardæ fcriptionis excufationem attuleris; tametfi enim literis tuis nihil mihi queat optabilius accedere, qui poffim tamen, aut debeam fperare, otii tibi tantum à rebus feriis, et fanctioribus effe, ut mihi femper refpondere vacet; præfertim cum illud humanitatis omnino fit, officii minime. Te vero oblitum effe mei ut fufpicer, tam multa tua de me recens merita, nequaquam finunt. Neque enim video quorfum tantis onuftum beneficiis ad oblivionem dimitteres. Rus tuum accerfitus, fimul ac ver adoleverit, libenter adveniam, ad capeffendas anni, tuique non minus colloquii, delicias; et ab urbano ftrepitu fubducam me paulifper. Stoam tuam Icenorum, tanquam ad celeberrimam illam Zenonis porticum, aut Ciceronis Tufculanum, ubi tu in re modica regio fane animo veluti Serranus aliquis aut Curius in agello tuo placide regnas, deque ipfis divitiis, ambitione, pompa, luxuria, et quicquid vulgus hominum miratur et ftupet, quafi triumphum agis fortunæ contemptor. Cæterùm qui tarditatis culpam deprecatus es, hanc mihi viciffim, ut fpero, præcipitantiam indulgebis; cum enim epiftolam hanc in extremum diftuliffem, malui pauca, eáque rudiuscule fcribere, quam nihil. Vale vir obfervande.

Cantabrigia, Julii 21, 1628.

ALEXANDRO

ALEXANDRO GILLIO.

5. Si mihi aurum, aut cælata pretiofe vafa, aut quicquid iftiufmodi mirantur mortales, dono dediffes, puderet certe non viciffim, quantum ex meis facultatibus fuppeteret, te aliquando remuneraffe. Cum vero tam lepidum nobis, et venuftum Hendecafyllabon nudiuftertius donaveris, quanto charius quidem auro illud eft merito, tanto nos reddidifti magis folicitos, qua re conquifita tam jucundi beneficii gratiam rependeremus; erant quidem ad manum noftra hoc in genere nonnulla, fed quæ tuis in certamen muneris æquale nullo modo mittenda cenferem. Mitto itaque quod non plane meum eft, fed et vatis etiam illius vere divini, cujus hanc oden altera ætatis feptimana, nullo certe animi propofito, fed fubito nefcio quo impetu ante lucis exortum, ad Græci carminis heroici legem in lectulo fere concinnabam: ut hoc fcilicet innixus adjutore qui te non minus argumento fuperat, quam tu me artificio vincis, haberem aliquid, quod ad æquilibrium compenfationis accedere videatur; fi quid occurrit, quòd tuæ de noftris, ut foles, opinioni minus fatisfecerit, fcias, ex quo ludum veftrum reliquerim hoc me unicum atque primum græce compofuiffe, in Latinis, ut nofti, Anglicifque libentius verfatum. Quandoquidem qui Græcis componendis hoc fæculo ftudium atque operam impendit, periculum eft, ne plerumque furdo canat. Vale, meque die lunæ Londini (fi Deus voluerit) inter bibliopolas expecta. Interim fi quid apud illum doctorem, annuum collegii præfidem, qua vales amicitia, noftrum poteris negotium promovere; cura quæfo, ut mea caufa quam cito adeas; iterum vale.

E noftro Suburbano, Decemb. 4. 1634.

CAROLO DIODATO.

6. Jam ifthuc demum plane video te agere, ut obftinato filentio nos aliquando pervincas; quod fi ita eft, euge habe tibi iftam gloriolam, en fcribimus priores: quanquam certe fi unquam hæc res in contentionem veniret, cur neuter VOL. VI.

I

alteri

alteri ra día xpóva fcripferit, cave putes quin fim ego multis partibus excufatior futurus: δῆλον ὅτι ὡς βραδὺς καὶ ὀκνηρίς τις ὤν φύσει προς το γράφειν, ut probe nofti, cum tu contra five natura, five confuetudine, ad hujufmodi literarias wwńces haud ægre perduci foleas. Simul et illud pro me facit, quod tuam ftudendi rationem ita inftitutam cognovi, ut crebro interfpires, ad amicos vifas, multa fcribas, nonnunquam iter facias; meum fic eft ingenium, nulla ut mora, nulla quies, nulla ferme illius rei cura, aut cogitatio diftineat, quoad pervadam quo feror, et grandem aliquam ftudiorum meorum quafi periodum conficiam. Atque hinc omnino, nec aliunde, fodes, eft factum, uti ad officia quidem ultro deferenda fpiffius accedam, ad refpondendum tamen, O nofter Theodote, non fum adeo ceffator; neque enim commifi ut tuam epiftolam unquam ullam debita vice nostra alia ne clauferit. Quid! quod tu, ut audio, literas ad bibliopolam, ad fratrem etiam fæpiufcule; quorum utervis propter vicinitatem fatis commode præftitiffet, mihi, fi quæ effent, reddendas. Illud vero queror, te, cum effes pollicitus ad nos fore ut diverteres cum ex urbe difcederes, promiffis non ftetiffe: quæ promiffa abs te præterita si vel femel cogitaffes, non defuiffet prope neceffarium fcribendi argumentum. Atque hæc habui quæ in te merito, ut mihi videor, declamitarem. Tu quæ ad hæc contra parabis ipfe videris. Verum interim quid eft quæfo? reciéne vales? ecquinam iis in locis erudituli funt quibufcum libenter effe, et garrire poffis, ut nos confuevimus? quando redis? quamdiu tibi in animo eft apud iftos epopeias commorari? tu velim ad hæc mihi fingula refpondeas: fed enim ne nefcias non nunc demum res tuæ cordi mihi funt, nam fic habeto me ineunte autumno ex itinere ad fratrem tuum eo confilio deflexiffe, ut quid ageres, fcirem. Nuper etiam cum mihi temere Londini perlatum effet à nefcio quo te in urbe effe, confeftim et quafi autobos proripui me ad cellam tuam, at illud oxías vap, nufquam enim compares. Quare quod fine tuo incommodo fiat, advola ocyus et aliquo in loco te fifte, qui locus mitiorem fpem præbeat, poffe quoquo modo fieri ut aliquoties inter nos faltem vifamus, quod utinam nobis non aliter effes vicinus, rufticanus atque es urbicus, ἀλλὰ τέτα ὥσπερ : Θεῷ φίλου. Plura vellem et de nobis, et de studiis noftris, fed mallem coram; et jam cras fumus

[merged small][ocr errors][merged small]

rus illud noftrum redituri, urgetque iter, ut vix hæc propere in chartam conjecerim. Vale.

Londino, Septemb. 2. 1637.

Eidem.

7. Quod cæteri in literis fuis plerunque faciunt amici, ut unicam tantum falutem dicere fat habeant, tu illud jam video quid fit quod toties impertias; ad ea enim quæ tute prius, et alii adhuc fola afferre poffunt vota, jam nunc artem infuper tuam, vimque omnem medicam quafi cumulum accedere vis me fcilicet intelligere. Jubes enim falvere fexcenties, quantum volo, quantum poffum, vel etiam amplius. Næ ipfum te nuper falutis condum promum effe factum oportet, ita totum falubritatis penum dilapidas, aut ipfa proculdubio fanitas jam tua parafita effe debet, fic pro rege te geris atque imperas ut dicto fit audiens; itaque gratulor tibi, et duplici proinde nomine gratias tibi agam neceffe eft, cum amicitiæ tum artis eximia. Literas quidem tuas, quoniam ita convenerat, diu expectabam; verum acceptis, neque dum ullis, fi quid mihi credis, non idcirco veterem meam ergo te benevolentiam tantillum refrigefcere fum paffus; immo vero qua tarditatis excufatione ufus literarum initio es, ipfam illam te allaturum effe jam animo præfenferam, idque recte, noftræque neceffitudini convenienter. Non enim in epiftolarum ac falutationum momentis veram verti amicitiam volo, quæ omnia ficta effe poffunt; fed altis animi radicibus niti utrinque et fuftinere fe; coœptamque finceris, et fanctis rationibus, etiamfi mutua ceffarent officia, per omnem tamen vitam fufpicione et culpa vacare: ad quam fovendam non tam fcripto fit opus, quam viva invicem virtutum recordatione. Nec continuò, ut tu non fcripferis, non erit quo illud fuppleri officium poffit, fcribit vicem tuam apud me tua probitas, verafque literas intimis fenfibus meis exarat, fcribit morum fimplicitas, et recti amor; fcribit ingenium etiam tuum, haudquaquam quoti dianum, et majorem in modum te mihi commendat. Quare noli mihi, arcem illam medicinæ tyrannicam nactus, terrores iftos oftentare, ac fi falutes tuas fexcentas velles, fubducta minutim ratiuncula, ad unum omnes a me repofcere, fi

I 2

forte

forte ego, quod ne fiverit unquam Deus, amicitiæ defertor fierem; atque amove terribile illud wirexia quod cervicibus noftris videris impofuiffe, ut fine tua bona venia ne liceat ægrotare. Ego enim ne nimis minitere, tui fimiles impoffibile eft quin amem, nam de cætero quidem quid de me ftatuerit Deus nefcio, illud certe ; δεινόν μοι έρωτα, εἰπέρ τῷ ἄλλω, τα καλῶ ἐνέσταξε. Nec tanto Ceres labore, ut in fabulis eft, Liberam fertur quæfiviffe filiam, quanto ego hanc ra xaλ idéav, veluti pulcherrimam quandam imaginem, per omnes rerum formas et facies: (onnal yàp μoppai Tv Aamaría) dies noctefque indagare foleo, et quafi certis quibufdam veftigiis ducentem fector. Unde fit, ut qui, fpretis quæ vulgus prava rerum æftimatione opinatur, id fentire et loqui et effe audet; quod fumma per omne ævum fapicntia optimum effe docuit, illi me protinas, ficubi reperiam, neceffitate quadam adjungam. Quod fi egó five natura, five meo fato ita fum comparatus, ut nulla contentione, et laboribus meis ad tale decus et faftigium laudis ipfe valeam emergere; tamen quo minus qui eam gloriam affecuti funt, aut eo feliciter afpirant, illos femper colam, et fufpiciam, nec dii puto, nec homines prohibuerint. Cæterum jam curiofitati tuæ vis effe fatisfactum fcio. Multa folicite quæris, etiam quid cogitem. Audi, Theodote, verum in aurem ut ne rubeam, et finito paulifper apud te grandia Foquar; quid cogitem quæris? ita me bonus Deus, immortalitatem. Quid agam vero? #poqu, et volare meditor: fed tenellis admodum adhuc pennis evehit fe nofter Pegafus, humile fapiamus. Dicam jam nunc ferio quid cogitem, in hofpitium juridicorum aliquod immigrare, ficubi amoena et umbrofa ambulatio eft, quod et inter aliquot fodales, commodior illic habitatio, fi domi manere, et ὁρμητήριον ευπρεπέστερον quocunque libitum erit excurrere; ubi nunc fum, ut nofti, obscure, et angufte fum; de ftudiis etiam noftris fies certior. Græcorum res continuata lectione deduximus ufquequo illi Græci effe funt defiti: Italorum in obfcura re diu verfati fumus fub Longobardis, et Francis, et Germanis, ad illud tempus quo illis ab Rodolpho Germaniæ rege conceffa libertas eft; exinde quid quæque civitas fuo marte gefferit, feparatim legere præftabit. Tu vero quid? quoufque rebus domefticis filius familias imminebis urbanarum fodalitatum

oblitus ?

« PreviousContinue »