10. Perlatis inopinato literis ad me tuis, mi Carole, quanta, et quam nova fim voluptate perfufus, quandoquidem non eft ut pro re fatis queam dicere, volo ex dolore faltem, fine quo vix ulla magna hominibus delectatio concessa est, id aliquantum intelligas. Dum enim illa tua prima percurro, in quibus elegantia cum amicitia pulchre fane contendit, merum illud quidem gaudium effe dixerim, præfertim cum uti vincat amicitia, operam te dare videam. Statim vero cum incido in illud quod fcribis, ternas te jam olim ad me dedisse, quas ego periisse scio, tum primum fincera illa infici, tristique defiderio conturbari, cœpta est læ titia; mox etiam gravius quiddam fubit, in quo vicem meam dolere perfæpe foleo, quos forte viciniæ, aut aliqua nullius ufus neceffitudo mecum, five cafu, five lege conglutinavit, illos nulla re alia commendabiles affidere quotidie, obtundere, etiam enecare mehercule quoties collibitum erit; quos, mores, ingenium, studia, tam belle conciliaverant, illos jam pene omnes, aut morte, aut iniquiffima locorum distantia invideri mihi, et ita confeftim è confpectu ple rumque abripi, ut in perpetua fere folitudine verfari mihi necesse fit. Te, quod ais, ex quo Florentia difcefli, mea de falute folicitum, semperque mei memorem fuiffe, gratulor mihi fane, par illud utrique et mutuum accidiffe, quod ego me folum fenfiffe meo fortaffe merito arbitrabar. Gravis-admodum, ne te celem, discessus ille et mihi quoque fuit, eofque meo animo aculeos infixit, qui etiam nunc altius inhærent, quoties mecum cogito tot fimul fodales atque amicos tam bonos, tamque commodos una in urbe, longinqua illa quidem, fed tamen chariffima, invitum me, et plane divulsum reliquisse. Testor illum mihi femper facrum et folenne futurum Damonis tumulum; in cujus fu nere ornando cum luctu et mœrore oppreffus, ad ea quæ potui folatia confugere, et refpirare paulifper cupiebam, non aliud mihi quicquam jucundius occurrit, quam veftrum omnium gratiffimam mihi memoriam, tuique nominatim in mentem revocaffe. Id quod ipfe jamdiu legiffe debes, fiquidem ad vos carmen illud pervenit, quod ex te nunc primum audio. Mittendum ego fane sedulo curaveram, ut effet ingenii quantulumcumque, amoris autem adverfum vos mei, vel illis paucis verficulis, emblematis ad morem inclufis, teftimonium haudquaquam obfcurum. Exiftimabam etiam fore hoc modo, ut vel te vel alium ad fcribendum allicerem; mihi enim si prior fcriberem, neceffe erat, ut vel ad omnes, vel si quem aliis prætulissem, verebar ne in cæterorum, qui id refciffent, offenfionem incurrerem; cum permultos adhuc fupereffe istic sperem, qui hoc à me officium vendicare certe potuerint. Nunc tu omnium primus, et hac amiciffima literarum provocatione, et fcribendi officio ter jam repetito dubitas tibi à me jampridem refpondendi vices reliquorum expoftulatione liberasti. Quanquam fateor acceffiffe ad illam filentii caufam, turbulentissimus iste, ex quo domum reverfus fum, Britanniæ noftræ status, qui animum méum paulo poft ab studiis excolendis, ad vitam et fortunas quoquo modo tuendas neceffario convertit. Ecquem tu inter tot civium commissa prælia, cædes, fugas, bonorum direptiones, receffum otio literario tutum dari putes poffe? Nos tamen etiam inter hæc mala, quoniam de studiis meis certior fieri poftulas, fermone patrio haud pauca in lucem dedimus; quæ nifi effent Anglice scripta, libens ad vos mitterem, quorum judiciis plurimum tribuo. Poematum quidem quæ pars Latina est, quoniam expetis, brevi mittam; atque id fponte jamdudum fecissem, nifi quod, propter ea quæ in pontificem Romanum aliquot paginis afperius dicta funt, fufpicabar veftris auribus fore minus grata. Nunc abs te peto, ut quam veniam, non dico Aligerio, et Petrarchæ vestro eadem in caufa, fed meæ, ut fcis, olim apud vos loquendi libertati, fingulari cum humanitate, dare confuevistis, eandem impetres (nam de te mihi perfuafum eft) ab cæteris amicis, quoties de veftris ritibus nostro more loquendum erit. Exequias Ludovici regis à te defcriptas libenter lego, in quibus Mercurium tuum, non compitalem illum et mercimoniis addictum, quem te nuper colere jocaris, fed facundum illum, Mufis acceptum, et Mercurialium virorum præfidem, agnofco. Restat ut de ratione aliqua et modo inter nos conftet, quo literæ deinceps noftræ certo itinere utrinque commeare poffint. Quod non admodum difficile videtur, cum tot nostri mercatores negotia negotia apud vos, et multa, et ampla habeant, quorum tabellarii fingulis hebdomadis ultro citroque cursitant; quorum et navigia haud multo rarius hinc illinc folvunt. Hanc ego curam Jacobo Bibliopolæ, vel ejus hero mihi familiarissimo, recte, ut spero, committam. Tu interim, mi Carole, valebis, et Cultellino, Francino, Frescobaldo, Malatestæ, Clementillo minori, et fi quem alium noftri amantiorem novisti; toti denique Gaddianæ academiæ, falutem meo nomine plurimam dices. Interim vale. nunc Londino, Aprilis 21. 1647. HERMANNO MILLIO, Comitis Oldenburgici Oratori. : 11. Ad literas tuas, nobilissime Hermanne, 17 Decemb. ad me datas, antequam refpondeam; ne me filentii tam diutini reum fortaffis apud te peragas, primum omnium oportet exponam, cur non refponderem prius. Primum igitur ne nefcias, moram attulit, quæ perpetua jam fere adversatrix mihi est, adversa valetudo; deinde valetudinis caufa, neceffaria quædam et subita in ædes alias migratio, quam eo die forte inceperam, quo tuæ ad me literæ perferebantur; poftremo certe pudor, non habuiffe me quicquam de tuo negotio quod gratum fore tibi judicaba Nam cum poftridie in dominum Frostium cafu incidiffem, exque eo diligenter quærerem, ecquod tibi refponfum etiamnum decerneretur? (ipfe enim à concilio valetudinarius fæpe aberam) respondit, et commotior quidem, nihil dum decerni, seque in expedienda re ista nihil proficere. Satius itaque duxi ad tempus filere, quam id quod moleftum tibi fciebam fore, extemplo scribere, donec, quod ipfe vellem, tuque tantopere expetebas, libentiffime poffem fcribere; quod et hodie, uti spero, perfeci; nam cum in concilio præfidem de tuo negotio femel atque iterum commonefecissem, statim ille retulit, adeóque in craftinum diem de responso quamprimum tibi dando constituta deliberatio eft. Hac de re fi primus ipfe, quod conabar, certiorem te facerem, et tibi jucundissimum, et mei in te studii indicium aliquod fore existimabam. Westmonasterio. : Clarissimo Viro LEONARDO PHILARÆ Athenienfi, Ducis Par menfis ad Regem Galliæ Legato. 12. Benevolentiam erga me tuam, ornatissime Leonarde Philara, nec non etiam præclarum de nostra pro P. A. Defenfione * judicium, ex literis tuis ad dominum Augerium, virum apud nos, in obeundis ab hac republica legationibus, fide eximia illustrem, partim ea de re scriptis cognovi: miffam deinde falutem cum effigie, atque elogio tuis fane virtutibus dignissimo: literas denique abs te humanissimas per eundem accepi. Atque ego quidem cum nec Germanorum ingenia, ne Cymbrorum quidem, aut Suecorum afpernari foleo, tum certe tuum, qui et Athenis Atticis natus, et, literarum ftudiis apud Italos fœliciter peractis, magno rerum ufu honores ampliffimos es confecutus, judicium de me non poffum quin plurimi faciam. Cum enim Alexander ille magnus in terris ultimis bellum gerens, tantos se militiæ labores pertulisse testatus fit, της παρ ̓ Αθηναίων ἐνδοξίας ἕνεκα ; quidni ego mihi gratuler, meque ornari quam maxime putem, ejus viri laudibus, in quo jam uno prifcorum Athenienfium artes, atque virtutes illæ celebratiffimæ, renafci tam longo intervallo, et reflorefcere videntur. Qua ex urbe cum tot viri disertissimi prodierint, corum potiffimùm fcriptis ab adolefcentia pervolvendis, didiciffe me libens fateor quicquid ego in literis profeci. Quod fi mihi tanta vis dicendi accepta ab illis et quasi tranffusa ineffet, ut exercitus nostros et classes ad liberandam ab Ottomannico tyranno Greciam, eloquentiæ patriam, excitare possem, ad quod facinus egregium noftras opes pene implorare videris, facerem profecto id quo nihil mihi antiquius aut in votis prius esset. Quid enim vel fortissimi olim viri, vel eloquentiffimi gloriofius aut se dignius esse duxerunt, quam vel fuadendo vel fortiter faciendo ἐλευθερες καὶ ἀυτονόμες ποιείσθαι τὰς Ἕλληνας ? Verùm et aliud quiddam præterea tentandum est, mea quidem fententia longe maximum, ut quis antiquam in animis Græcorum virtutem, industriam, laborum tolerantiam, antiqua illa tudia dicendo, fufcitare atque accendere poffit. Hoc fi • Pro Populo Anglicano Defenfio. quis effecerit, quod à nemine potius quam abs te, pro tua illa infigni erga patriam pietate, cum fumma prudentia, reique militaris peritia, fummo denique recuperandæ libertatis priftinæ studio conjuncta, expectare debemus; neque ipfos fibi Græcos neque ullam gentem Græcis defuturam effe confido. Vale. Londino, Jun. 1652. RICHARDO НЕТНО. 13. Si quam ego operam, amice spectatissime, vel in studiis tuis promovendis, vel in eorum fubfidio comparando, unquam potui conferre, quæ sane aut nulla plane, aut perexigua fuit; tamen eam in bona indole, quamvis serius cognita, tam bene tamque fœliciter collocatam, haud uno profecto nomine gaudeo; eam etiam adeo frugiferam fuiffe, ut et ecclefiæ paftorem probum, patriæ bonum civem, mihi denique amicum gratissimum pepererit. Quod equidem, cum ex cætera vita tua atque ex eo, quod de religione et fimul de republica præclare sentis, tum præcipue ex fingulari animi tui gratitudine, quæ nulla absentia, nullo ætatis decursu, extingui aut minui poteft, facile intelligo. Neque enim potest fieri, nisi in virtute ac pietate, rerumque optimarum ftudiis, progressus plufquam mediocres feciffes, ut in eos, qui tibi ad ea acquirenda vel minimum adjumentum attulere, tam grato animo effes. Quapropter, mi alumne, hoc enim nomine in te utor libenter, fi finis; fie velim exiftimes, te cum primis à me diligi, nec mihi quicquam optatius fore, quam, fi tua commoda rationésque ferrent, quod et tibi etiam in votis effe video, ut poffis prope me alicubi degere, quo frequentior inter nos atque jucundior, et vitæ ufus et studiorum effet. Verum de eo, prout numini vifum erit, tibique expediverit. Quod fcripferis deinceps, poteris, fi placet, noftro fermone fcribere (quanquam tu quidem Latinis haud parum profecifti) nequando fcriptionis labor alterutrum noftrum segniorem forte ad fcribendum reddiderit, utque fenfus animi noster inter nos, nullis exteri fermonis vinculis constrictus, eo liberius expromere se poffit. Literas autem tuas cuivis, credo, ex ejus famulitio, cujus mentionem fecifti, rectiffime committes. Vale. Westmonafterio, Decemb. 13. 1652. |