Page images
PDF
EPUB

quis effecerit, quod à nemine potius quam abs te, pro tua illa infigni erga patriam pietate, cum fumma prudentia, reique militaris peritia, fummo denique recuperandæ libertatis priftinæ ftudio conjuncta, expectare debemus; neque ipfos fibi Græcos neque ullam gentem Græcis defuturam effe confido. Vale.

Londino, Jun. 1652.

RICHARDO HETHO.

13. Si quam ego operam, amice fpectatiffime, vel in ftudiis tuis promovendis, vel in eorum fubfidio comparando, unquam potui conferre, quæ fane aut nulla plane, aut perexigua fuit; tamen eam in bona indole, quamvis ferius cognita, tam bene tamque fœliciter collocatam, haud uno profecto nomine gaudeo; eam etiam adeo frugiferam fuiffe, ut et ecclefiæ paftorem probum, patriæ bonum civem, mihi denique amicum gratiffimum pepererit. Quod equidem, cum ex cætera vita tua atque ex eo, quod de religione et fimul de republica præclare fentis, tum præcipue ex fingulari animi tui gratitudine, quæ nulla abfentia, nullo ætatis decurfu, extingui aut minui poteft, facile intelligo. Neque enim poteft fieri, nifi in virtute ac pietate, rerumque optimarum ftudiis, progreffus plufquam mediocres fecifles, ut in eos, qui tibi ad ea acquirenda vel minimum adjumentum attulere, tam grato animo effes. Quapropter, mi alumne, hoc enim nomine in te utor libenter, fi finis; fic velim existimes, te cum primis à me diligi, nec mihi quicquam optatius fore, quam, fi tua commoda rationésque ferrent, quod et tibi etiam in votis effe video, ut poffis prope me alicubi degere, quo frequentior inter nos atque jucundior, et vitæ ufus et ftudiorum effet. Verum de eo, prout numini vifum erit, tibique expediverit. Quod fcripferis deinceps, poteris, fi placet, noftro fermone fcribere (quanquam tu quidem Latinis haud parum profecifti) nequando fcriptionis labor alterutrum noftrum fegniorem forte ad fcribendum reddiderit, utque fenfus animi nofter inter nos, nullis exteri fermonis vinculis conftrictus, eq liberius expromere fe poffit. Literas autem tuas cuivis, credo, ex ejus famulitio, cujus mentionem fecifti, rectiffime committes. Vale.

Westmonafterio, Decemb. 13. 1652.

HENRICO OLDENBURGO Bremenfium ad Sen. A. Oratori.

14. Priores literæ tuæ, vir ornatiffime, tum mihi funt datæ, cum tabellarius vefter diceretur jamjam rediturus: quo factum eft, ut refcribendi eo tempore facultas nulla effet id vero quamprimum facere cogitantem inopinatæ quædam occupationes excepere; quæ nifi accidiffent, librum profecto, defenfionis licet titulo munitum, non ita nudum ad te fine excufatione mififfem; cum ecce tuæ ad me alteræ, in quibus pro muneris tenuitate fatis fupérque gratiarum funt actæ. Et erat quidem haud femel in animo, Latinis tuis noftra reponere; ut qui fermonem noftrum exteris omnibus, quos ego quidem novi accuratius ac fœlicius addidiceris, ne quam occafionem eundem quoque fcribendi, quod æque te arbitror accurate poffe, amitteres. Verum id prout dehinc impetus tulerit, tua perinde optio fit. De argumento quod fcribis, plane mecum fentis, clamorem iftiufmodi ad cœlum fenfus omnes humanos fugere: quo impudentior fit is, neceffe eft, qui audiffe fe eum tam audacter affirmaverit. Is autem quis fit, fcrupulum injecifti: atqui dudum, cum aliquoties hac de re effemus inter nos locuti, tuque recens ex Hollandia huc veniffes, nulla tibi de authore dubitatio fubeffe videbatur; quin is Morus fuiffet: eam nimirum iis in locis famam obtinuiffe, neminem præterea nominari. Si quid igitur hac de re certius nunc demum habes, me rogo certiorem facias. De argumenti tractatione vellem equidem (quid enim diffimulem) abs te non diffentire; id pene ut audeam quid eft quod perfuadere facilius poffit, quam virorum, qualis tu es, cordatorum fincerum judicium, omnífque expers adulationis laudatio? Ad alia ut me parem, nefcio fane an nobiliora aut utiliora (quid enim in rebus humanis afferenda libertate nobilius aut utilius effe poffit?) fiquidem per valetudinem et hanc luminum orbitatem, omni fenectute graviorem, fi denique per hujufmodi rabularum clamores licuerit, facile induci potero: neque enim iners otium unquam mihi placuit, et hoc cum libertatis adverfariis inopinatum certamen, diverfis longe, et amonioribus omnino

me

me ftudiis intentum, ad fe rapuit invitum; ita tamen ut rei geftæ, quando id neceffe erat, nequaquam poeniteat: nam in vanis operam confumpfiffe me, quod innuere videris, longe abeft, ut putem. Verum de his alias; tu tandem, vir doctiffime, ne te prolixius detineam, vale; meque in tuis numera.

Westmonafterio, Julii 6, 1654.

LEONARDO PHILARE Athenienfi.

15. Cum fim à pueritia totius Græci nominis, tuarúmque in primis Athenarum cultor, fi quis alius, tum una hoc femper mihi perfuafiffimum habebam, fore ut illa urbs præclaram aliquando redditura vicem effet benevolentiæ erga fe meæ. Neque defuit fane tuæ patriæ nobiliffimæ antiquus ille genius augurio meo; deditque te nobis et germanum Atticum et noftri amantiffimum: qui me, fcriptis duntaxat notum, et locis ipfe disjunctus, humaniffime per literas compellaveris, et Londinum poftea inopinatus adveniens, visensque non videntem, etiam in ea calamitate, propter quam confpectior nemini, defpectior multis fortaffe fim, eadem benevolentia profequaris. Cum itaque author mihi fis, ut vifus recuperandi fpem omnem ne abjiciam, habere te amicum ac neceffarium tuum Parifiis Tevenotum medicum, in curandis præfertim oculis præftantiffimum, quem fis de meis luminibus confulturus, fi modo acceperis à me unde is caufas morbi et fymptomata poffit intelligere; faciam equidem quod hortaris, ne oblatam undecunque divinitus fortaffis opem repudiare videar. Decennium, opinor, plus minus eft, ex quo debilitari atque habefcere vifum fenfi, eodémque tempore lienem, vifceráque omnia gravari, flatibufque vexari: et mane quidem, fiquid pro more legere cœpiffem, oculi ftatim penitus dolere, lectionemque refugere, poft mediocrem deinde corporis exer→ citationem recreari; quam afpexiffem lucernam, iris quædam vifa eft redimere: haud ita multò poft finiftra in parte oculi finiftri (is enim oculus aliquot annis prius altera nubilavit) caligo oborta, quæ ad latus illud fita erant,omnia eripiebat. Anteriora quoque, fi dexterum forte oculum claufiffem, minora vifa funt. Deficiente per hoc fere tri

[ocr errors]

ennium

ennium fenfim atque paulatim altero quoque lumine, aliquot ante menfibus quam vifus omnis aboleretur, quæ immotus ipfe cernerem, vifa funt omnia nunc dextrorfum, nunc finiftrorfum natare; frontem totam atque tempora inveterati quidem vapores videntur infediffe; qui fomnolenta quadam gravitate oculos, à cibo præfertim ufque ad vefperam, plerunque urgent atque deprimunt; ut mihi haud raro veniat in mentem Salmydeffii vatis Phinei in Argonauticis,

Σκάρος δέ μιν αμφεκάλυψεν

πορφύρεος· γαίαν δε πέριξ ἐδόκησε φερεσθαί

νειόθεν, ἀβληχρῶ δ' επι κώματι κέκλι] ̓ ἄναυδος.

Sed neque illud omiferim, dum adhuc vifus aliquantum fupererat, ut primum in lecto decubuiffem, meque in alter utrum latus reclinaffem, confueviffe copiofum lumen claufis oculis emicare; deinde, imminuto indies vifu, colores perinde obfcuriores cum impetu et fragore quodam intimo exilire; nunc autem, quafi extincto lucido, merus nigror, aut cineraceo diftin&tus, et quafi intextus folet fe affun dere caligo tamen quæ perpetuo obverfatur, tam noctu, quam interdiu, albenti femper quam nigricanti propior videtur; et volvente fe oculo aliquantillum lucis quafi per rimulam admittit. Ex quo tametfi medico tantundem quoque fpei poffit elucere, tamen ut in re plane infanabili, ita me paro atque compono; illudque fæpe cogito, cum deftinati cuique dies tenebrarum, quod monet fapiens multi fint, meas adhuc tenebras, fingulari Numinis benignitate, inter otium et ftudia, vocéfque amicorum, et falutationes, illis lethalibus multo effe mitiores. Quod fi, ut fcriptum eft, non folo pane vivet homo, fed omni verbo prodeunte per os Dei, quid eft, cur quis in hoc itidem non acquiefcat, non folis fe oculis, fed Dei ductu an providenția fatis oculatum effe. Sane dummodo ipfe mihi profpicit, ipfe mihi providet, quod facit, meque per omnem vitam quafi manu ducit atque deducit, ne ego meos oculos, quandoquidem ipfi fic vifum eft, libens feriari juffero. Teque, mi Philara, quocunque res ceciderit, non minus forti et confirmato animo, quam fi Lynceus effem, valere jubeo. Weftmonafterio, Septemb. 28, 1654.

VOL. VI.

K

LEONI ab Aizema.

16. Pergratum eft eandem adhuc memoriam retinere te mei, quam antea benevolentiam, dum apud nos eras, me femel atque iterum invifendo, perhumaniter fignificafti. Ad librum quod attinet de divortiis, quem dediffe te cuidam Hollandice vertendum fcribis, mallem equidem Latine vertendum dediffes: nam vulgus opiniones nondum vulgares, quemadmodum excipere foleat, in iis libris expertus jam fum. Tres enim ea de re tractatus olim fcripfi: primum duobus libris, quibus doctrina et difciplina divortii, is enim libro titulus eft, diffuse continetur: alterum qui Tetrachordon infcribitur, et in quo quatuor præcipua loca fcripturæ fupra ea doctrina quæ funt, explicantur: tertium, Colasterion, in quo cuidam fciolo refpondetur. Quem horum tractatum vertendum dederis, quamve editionem, nefcio; nam eorum primus bis editus eft, et pofteriori editione multo auctius. Qua de re nifi certior jam factus fis, aut fi quid à me aliud velle te intellexero, ut vel editionem correctiorem, vel reliquos tractatus tibi mittam, faciam fedulo et libenter. Nam mutatum in iis quicquam aut additum non eft in præfentia quod velim. Itaque fi in tua fententia præftiteris, fidum ego mihi interpretem, tibi faufta omnia exopto.

Weftmonafterio, Feb. 5, 1654.

EZECHIELI SPANHEMIO Genevenfi.

17. Nefcio quo cafu acciderit, ut literæ tuæ poft paulo minus tres menfes mihi fint redditæ, quam abs te datæ : meis profecto expeditiore prorfus ad te commeatu plane eft opus; quas dum de die in diem fcribere conftituebam, occupationibus quibufdam continuis impeditus, in alterum fere trimestre fpatium procraftinaffe me fentio. Tu vero ex hac mea tarditate refcribendi velim intelligas, benevolentiæ erga me tuæ non refrixiffe gratiam, fed eo altius infediffe memoriam, quo fæpius atque diutius de officio meo viciflim tibi reddendo indies cogitabam. Habet hoc faltem

officii

« PreviousContinue »