Page images
PDF
EPUB

1

1

aut domefticae per exteros quaeftores alibi, quam Budae coemerentur (a). Praeterea exemplo fuo id effecit, vt antiftites prope omnes, ac potiores regni familiae, fuas Budae aedes collocauerint, id quod exemplis demonftrare fuperuacaneum exiftimamus. Hoc augendae, ornandaeue principis Hungariae vrbis ftudium in excelfo Iofephi II. Augufti animo renatum cum voluptate intuemur, qui quoniam regias Ludouici M. virtutes magnis paffibus aemulatur, eam quoque, quae huic femper, et vbique adftitit, comitem felicitatem illi iam nunc ex animo precamur. Praeter cetera Ludouici M. inftituta, imprimis commemoranda venit, fcientiarum tum vfitatarum academia, quam omnium fibi fubiectorum populorum commodo falubri, et opportuno prorfus tum lo1360 eo Quinqueecclefiis, fub annum 1360. collocauit, ftipendiis profefforum ex aerario regio conftitutis: videbat nempe generofiffimae genti vnam adhuc deeffe literarum culturam, quam quidem ad regnorum falutem, et felicitatem plurimum adferre momenti, nemo eft, qui ambigat: clero quoque Hungarico egregie, atque vtiliter hoc inftituto profpectum fuit, antea enim epifcopi Hungariae ob magiftrorum domi inopiam, iuuenes clero adfcriptos aut ad exteras academias transmittere, aut idoneos profeffo

(a) Sigifmundi decret 11. art. XI. Priuilegium học fublatum fuit.

res aliunde accerfere cogebantur: quod vtrumque non leuibus ftetit impendiis. Academiam Quinqueecclefienfem fecundis prouectam iam fucceffibus, Ludouicus M. confuetis aliarum academiarum priuilegiis ab Vrbano VI. pontifice A. 1382. exornari pe- 1382 tiit, ac etiam impetrauit (a), quae etiam deinceps ad cladem vfque Mohatfianam perdurauit. Inter doctos eius aetatis viros non immerito cenfendus venit Ioannes Clericus Ludouici M. notarius, qui res a domino fuo bello, ac pace geftas diligenter connotauit, fubinde autem ad archidiaconi de Kikelleo dignitatem promotus, ac Strigonienfis metropolitae per Tranffiluaniam vicarius conftitutus, aduerfaria fua in ordinem digeffit. (b) Maiore quam antea diligentia metalliferos Hungariae montes cultos paulo plus auri reddidiffe, aurei Ludouici M. hodiedum fuperftites argumento funt, quorum formam iam in Caroli rebus defcripfimus. Sunt, qui indubitatis documentis probari contendant, vitiferos Tokaini colles fua Ludouico M. de bere initia, quae quidem vini fpecies mul to iam ferius id, quod nunc vbiuis habet, pretium obtinuit, quippe ad Mohatfianam vfque cladem, fola Sirmica vina celebrata fuere, quae et Romanis pontificibus, et

(a) Notitiae noftrae P. I. in introductione §. XV.
breue Vrbani VI. pont. integrum edidimus,
(b) Lege Chronici Turotziani ad partem III. praefa-
tionem Ioannis archidiaconi,

viris principibus in deliciis fuiffe compertum habemus (a). Denique, ne quid praetereamus, cum videret Ludouicus Strigonienfem Archidioecefin adeo effe diffufam, vt ab vno paftore haud fatis commode gubernari poffe videretur, petierat a Clemente VI. pa1348 pa iam A1348. vt collegiatam ecclefiam S. Martini de Scepufio in cathedralem erigeret, cuius ambitus Scepufienfi, et Liptouienfi comitatibus definiretur; negotium hoc magno animo coeptum, Neapolitana expeditio, aliaque fibi deinceps fuccedentia bella in ortu ipfo praefocarunt (b). Pientiffimi huius confilii ad exitum deducti gloriam immortalis memoriae M. Therefia, noftra demum aetate, fibi vindicauit. Ad rei ecclefiafticae fub Ludouico rege ftatum, iuuat quaepiam coronidis loco capiti huic fubnectere. Etfi Romani pontifices plus fimplici vice, fibi omnium Hungariae ecclefiarum prouifionem referuatum iuerint, capitula tamen porro etiam priftinam praelatos fuos eligendi confuetudinem pro viribus tueri, exercereque nitebantur; teftes moris huius habemus F. Stephani. Colocenfis, et Batfienfis archiepifcopi literas ad Gregorium XI. 1376 pont. A. 1376. datas, quibus ecclefiarum fua

(a) Vide Petri de Varda archiepifcopi Coloc. epiftolas, et Nicolai Olahi Hungariam.

(b) Péterfi conciliorum parte I. pag. 183. cl. Wagner Analectoruir, Scepufii facri, et profani Tom. I. pag. 319.

rum vnionis bullas, forte deperditas, renouari petiit in his enim diferte fcribit, ar chiepifcoporum Colocenfium electionem, ab vtriusque capituli canonicis in metropolitana ecclefia Batfienfi peragi folere (a). Illud etiam pro certo affirmari poteft, Annatarum vectigal ad certam, determinatamque fummam in omnibus Hungariae ecclefiis fuiffe redactam, pluribus quippe exemplis demonftrare poffumus, Ludouico imperante archiepifcopos Colocenfes hoc nomine, nec plus, nec minus, bis mille florenis ad cameram apoftolicam pendere confueuiffe. Decimarum porro, quas Caroli aetate in Hungaria colligi coepiffe meminimus, nullum omnino fub Ludouico fuit veftigium.

§. XXX.

Res militaris fub Ludouico M. Quemadmodum prudentiae politicae, ita etiam fcientiae, ac virtutis bellicae laude prae decefforibus fuis Hungariae regibus claruit Ludouicus, quam reportatae de tot hoftibus victoriae, totque prouinciae fub facrae coronae Hungaricae iugum miffae, fatis fuperque teftantur: vt non modo imperii fui fines aduerfus hoftes tueri, verum etiam bellum, cum opus erat, non fine certa fuccef

(a) Ex regeft. bullarum diuerfar, Gregorii XI. anni VI. Tom. H. pag. 140.

[ocr errors]
[ocr errors]

fus fpe inferre poffet, inaudito ad eum diem apud Hungaros exemplo, copias fuas ad ducenta armatorum millia adduxit. Ex his potior femper pars equitibus conftabat, cum quod gens Hungara innata quadam propenfione ad equeftrem ferretur militiam, tum vero quod itinera celerius per equites confici, ac tam victui neceffaria, quam impedimenta his commodius poffent deportari. Pars militiae huius e praelatorum, baronum, et comitum perpetuorum banderiis, e feruientibus item regni nobilibus, et caftri jobbakionibus ad arma femper paratis conftabat, quibus, quamdiu intra monarchiae limites erant, nulla ex aerario praebebantur ftipendia, quae nonnifi tum, cum foris bellum gerebatur, vi bullae aureae Andreae II. accipiebant. Praeter hanc, quam domesticam vocare libet, militiam multae praeterea ex Hungaris, et Germanis ftipendio conductae erant legiones, quas femper in promptu effe, belloque initium facere oportuit. Indicto femel bello, id fibi proprium, ac peculiare habuit Ludouicus, vt priusquam hoftis annonam auferendi, pecoraque, et pe cudes abigendi tempus nancifceretur, ipfe fumma cum celeritate exercitum in hoftilem ditionem traduceret, quo quidem duo obtihuit, vt militem nullo, aut leui fumtu in hóftico aleret, ac praeterea belli incommoda a fubditis fuis quam longiffime remoueret. Si bellum difficilius fore praeuidit, hoftenr nil tale ominantem geminis e partibus aggredi folebat, qua arte et Valachos profligauit,

[ocr errors]
« PreviousContinue »