Page images
PDF
EPUB

tendunt: ad quos refellendos fatis erit rem, vti gefta erat, paucis explicare. Stephano Báthori Poloniae rege A. 1586. fine herede 1586 e viuis fublato, duo potiffimum eius regni, diadema ambiuere: Maximilianus archidux caefaris frater, et Sigismundus rex Sueciae: hic a Ioannis Zamoiskii cancellarii, ille a Zborouii factione electi, eodem prope tempore delecta cum militum manu inaugurationis caufa Cracouiam contendere: verum commilla ad Silefiae limites pugna, Maximilia nus victus in aduerfae factionis Polonorum venit poteftatem, apud quos biennium fere captiuus exegit, non fine Rudolphi caefaris, et cognatorum Auftriacae domui principum indignatione; poft multas demum praecipuarum Europae aularum, et cumprimis Sixti V. Papae interpellationes per pacem, quam Bitbonienfem, et Bendzinenfem vocant A. 1589., die IX, Martii conclufam, e captiuita- 1589 te liberatus: tractatu hoc eo Rudolphum adegere Poloni, vt cunctis primum domus Auftriacae, tum vero etiam regum Hungariae in quascumque demum regni Polonici ditiones iuribus, ac praetenfionibus renunciarett fidem quoque dare tum debuit caefar, fe cu raturum pro viribus, vt renunciationem hane cuncti Auftriacae domus principes, tum vero Hungariae ordines ratam haberent: illi caefari haud grauate affenfi funt, non item Hungari, quos Rudolphus cum faepe alias, tum vero quam maxime in comitiis A. 1593. 1593 ad renunciationi huic fubfcribendum incallum

follicitauit (a). Ipfe quoque Nicolaus Iftuánfr palatini officii locumtenens, qui cum Petro Herefintzi Iaurinenfi epifcopo aulae cancellario, nomine regis Hungariae tractatui Bitho nienfi intererat, coram caefaris oratoribus, nomine gentis fuae interceffit, ne ea Rudolphi renunciatione veteribus S. coronae Hungaricae in Poloniam iuribus quidquam officeretur (b). Redux inde in Hungariam Iftudnfius eiusdem argumenti interceffionem capitulo Scepufienfi confignauit, atque hac ratione tum etiam antiqua S. coronae in Ruf fiam rubram, et Podoliam iura fatis prouide fuftentata funt.

[ocr errors]

(a) Ex propofitionibus regiis die XI. Februarii A. 1593. per Mathiam archiducem ad ordines regni transmiffis, eorumdemue refponfis. Item ex Rudolphi II. literis haud ita pridem in lucem editis. (b) Iftuánfi Hiftor. lib. XXVI. pag. 352.

MATHIAS II.

IMPERATOR,

REX XLII.

A. C. 1608.

S. I.

Mathiae regis inauguratio, ac noua quaepian tum conftituta.

Mathias cunctis, quae optare poterat, a Rudolpho fratre impetratis laetus, vt primum Viennam rediit, folo regni Hungariae gubernatoris titulo, ac poteftate vfus, generalia comitia ad diem XXIX. Septembris e. a. Pofonium indixit, in quibus coronatio fua perageretur, confirmataque Viennenfi pacificatione, idmodi conftitutiones ederentur, quae ftabilem deinceps regem inter, et populum concordiam, communemque totius gentis tranquillitatem, et falutem tuerentur. Itaque confulto dilata noui regis optione, et inauguratione, ea prius, quae plerisque tum magis cordi erant, perferri placuit. Initium factum a religionis negotio: cuius diuerfitas ne mutuis inter ciues diffidiis anfam deinceps praeberet, quemadmodum iam pace Viennen

9

[ocr errors]

fi fancitum erat, praeter Catholicam religionem, Auguftanae etiam, et Helueticae confeffioni liberum vbique exercitium concef fum, dataque vtrique huic facultas fuperintendentes conftituendi, qui fuis quique fa cris praeeffent (a). Sancita cum Turcis pace, quieteque patriae reddita, cum exterae copiae minime iam neceffariae viderentur, miles exterus omnis e regno educatur: neque regi deinceps liberum fit, citra ordinum confenfum, bellum cuiquam indicere vel militiam extraneam rurfus in regnum reuocare (b). Capitaneatus et bellicae praefecturae omnes, exautoratis exteris, folis deinceps Hungaris conferantur: vnus laurinenfis praefidii capitaneus fua in ftatione ad tempus conArmatus, ea tamen lege, vt collegam acciperet Hungarum, ac vna comitis palatini iuFisdictioni fubiaceret: in tota autem Dalmatia, Croatia, et Sclauonia omnis res militaris a bani vnius imperio, et autoritate dependeret (c). Rex deinceps in regno habi taret: quodfi eum grauibus de caufis diutius inde abeffe oporteret, palatinus cum confilio regio Hungarico plena regnum guber nandi poteftate effet inftructus (d). Quo confilium Hungaricum, et cancellaria Hun. garica eo opportuniora, ac reipublicae vti

(a) Mathiae decreti I. artic. I. ante coronat,
(b) lbidem art. 11. et XII.

(e) Ibidem art. XI.

(d) Ibidem art, XVIIL

liora confilia regi poffit fuggerere, delecti ex omnibus monarchiae Hungaricae partibus, negotiorumque vfu infigniter exculti viri ad vtrumque dicafterium, citra religionis difcrimen, accerferentur, interdictumque deinceps effet Hungaris, negotia fua Germanicis dicafteriis tractanda committere (a): vnde et. iam donationes, et quaeuis literae regiae alia, quam per cancellariam Hungaricam, via, vel certe diuerfa, quam quae vfu recepta fit, forma expeditae nullum robur haberent (b). Sacrofanctum regni diadema domum reuectum, Pofonienfi in arce deinceps afferuaretur duorum e magnatibus, iisdemque fecularibus cuftodiae creditum: (c) camera regia thefaurarii Hungari, pariter fecularis, curae crederetur, nec vllatenus a Viennenfis camerae aulicae iurisdictione dependeat (d). Etfi Botskaiani feruente adhuc bello ciuili, id fibi efficiendum propofuerant, vt ecclefiaftici a fecularibus regni muneribus, fupremorum comitum honore, ipfoque adeo confilio regio penitus excluderentur, quia tamen id Mathias iam in pacificatione Viennenfi, vt ab aequitate, et humanitate alienum, reiecerat, ea folum reftrictio demum admiffa fuit, vt illi tantummodo epifcopi inter confiliarios referri, regioque confilio poffint affiftere,

(a) Ibidein art. X.
(b) Ibidem art. IX.
(c) Ibidem art. IV.
(d) Ibidem art. V.

« PreviousContinue »