Page images
PDF
EPUB

haud

mediocriter recreatum Solimannum paulo amplius exhilarauit Ioannes Szeretfen, epifcopatus Quinqueecclefienfis vfurpator, cum Petrum de Perény prope Siklofiam arcem vna cum facro regni diademate ex infidiis interceptum, captiuum ad Turcarum cafra adduxit eo enim thefauro, Hungaris facro, potitus Solimannus nil iam deeffe vide bat, quo minus Ioannes pleno iure in prifti. num folium reponeretur. Promotis deinde per aduerfam Danubii ripam caftris die XXIV. Augufti in Budenfi agro conftitit: Ioannes interea per auerfam fluminis eiusdem partem progreffus e regione Budae Peftinenfibus in campis fua eodem tempore caftra defixit. Flumentana ciuitas Budenfis, quod muris vetuftate fatifcentibus non fatis munita, et a defenforibus deftituta erat, mox per Turcas Occupata fuit: verum arx, cui Thomas de Nádasd cum DCC. praefidiariis Germanis praefuit, aliquamdiu eorumdem lufit conatus, porro etiam lufura, fi loci gubernatoris fidei in Ferdinandum conftantiam, et fortitudinem praefidiarii quoque imitari voluiffent. Hi enim aliqua moenium parte tor mentorum hoftilium vi proftrata, panico correpti terrore Nádasdium, quod de facienda loci deditione e mentionem quidem fuftinere vellet, ac a propofito nullis precibus, aut minis dimoueri poffet, feditione, facta, in vincula coniecere, liberamque fuis cum rebus difcedendi facultatem pacti, viņ ctum gubernatorem cum arce ipfa hoftibus tradidere: fed perfidia haec haud diu im

PALMA P. III.

B

punita abiit: praefidiarios enim omnes arce egreffos, vbi ad veterem Budam peruenere, immiffis Ianitsaris contra datam fidem concidi iuffit Solimannus; Nádasdium autem ob fingularem animi fortitudinem multis verbis collaudatum faluum retinuit: at cum hic Turcarum fidei non multum fideret, nec fatis fibi tutum putaret diutius in eorumdem caftris morari, arrepta, quam forte ad ripam repererat, cimba pifcatoria in alteram Danubii partem, vbi Ioannis caftra erant, feliciter euafit, hic regiis pedibus affufus, multis intercedentibus, defectionis fuae praeteritae veniam impetrauit, folennique iureiurando iterum fidem fuam Toanni obftrinxit : qui virum multiplici doctrina, rerumque tractan darum vfu excultum paulo arctius fibi deuincturus, ampliffimam in Tranffiluania ditionem, quam terram Fogaras appellant, eidem 1530 A. 1530. perpetuo iure donauit, triennio poft Nádasdius praediuitis connubii cum vnica Ladislai de Kanifa filia ineundi caufa, impetrata a Ioanne difcedendi venia, numquam deinceps ad illius partes, quas Turcarum auxiliis fuftentatas oderat, rediit, eamdemque terram Fogaras per Ferdinandum pariter fibi, heredibusque fuis conferri impe. trauit (a).

[ocr errors]

(a) Wolffgangus, de Bethlen lib. I. et V. Vrfinus Ve lius lib. VI. Ioannes Zermegh lib. I..

S. VI.

Ioannem in folio Hungarico confirmat.

[ocr errors]

Haec inter Solimannus promiffi memor, Ioannem Peftino Budam tranfire, arcemque regiam occupare iuffit: inde praelii cum Ferdinando ineundi ardore incenfus in Auftriam contendit, ac die XXVI. Septembris Viennam obfedit; verum Philippi comitis palatini Rheni, Bauariae ducis, Nicolai item comitis a Salm, ac cum Germanorum, tum vero Hifpanorum militum praefidiariorum virtute non vna vice a moenibus reiectus, defperata victoria, die XV. Octobris obfidionem foluit, fugientique fimilis Budam paucos intra dies rediit: hic per dies aliquot commoratus, cum Ioanne ad caftra euocato crebras de ftabilienda illi regni poffeffione, ceterisque rebus ad mutuum foedus fpectantibus confultationes habuit, quo tempore id fingulare prorfus clementiae, et humanitatis edidic argumentum, cum Ioarnem Chriftiane prorfus hortatus fuit, vt quos ipfe in caftris fuis captiuos quafi habebat Paulum de Varda Strigonienfem archiepifcopum, et Petrum de Perény S. coronae cuftodem, condonata prioris ad Ferdinandum defectionis culpa in gratiam reciperet: cumque ille exaggerata perfidiae grauitate, aliquamdiu inexorabilem fe fe praebuiffet, elegans id dictum Solimannus protulit: maiori gloriae cedere fummo imperanti, iniurias fupplicibus fubditis condonare, quam vlcifci: quo fortal

-1

fe ille clementiae famam apud Hungaros aucupari voluit. Hoc demum impetrato, in purpuratorum fiue primorum e fuis corona facro regni diademate Ioannis manibus confignato, eumdem Budae, ac totius Hungariae regem, atque dominum pronunciauit, omnem illi aduerfus Ferdinandum, illique adhaerentes opem, et auxilium folenni iuramento pollicitus (a). Educto poftea e vagina enfe, eodemque minantis in morem agitato, adftantes Hungaros ad fidei erga reftitutum a fe principem conftantiam adhortatus fuit, atrociffima omnibus comminatus fupplicia, fi ab eiusdem obedientia aliquando difcefferint. Hactenus fat liberaliter actum cum Ioanne verum illud et huic, et Hungaris "difplicuit admodum, quod validam felectiffimorum e Ianitsaris manum, fpecie regis, vrbisque cuftodiendae, Budae reliquerit, quibus praefecic Ludouicum Grittum, legati fui, vel potius exploratoris munus obiturum : huic enim in arcanis mandatis dederat, vt omnes Hungarorum motus, ac confilia ipfa diligenter exploraret, fibique Bizantium perfcriberet id autem imprimis omni induftria, et conatu prohibere fatageret, ne Ioannes, miffo Turcis nuncio, pacem aliquando, foederisque focietatem cum Ferdinando iniret; verebatur quippe Solimannus, ne, fi gemini hi principes in gratiam redirent, vnitis poftea viri

(a) Diploma, quod tum Solimannus Ioanni tradidit, vide apud Wolffgan gum de Bethlen lib. I. pag. 55.

1

bus arma in eum conuerterent, His actis So. limannus cum LX. millibus captiuorum, quos partim ex Auftria, partim ex Hungaria ipfa abftraxerat, Bizantium rediit (a). Ferunt Ioannem, tanta mancipiorum Chriftianorum multitudine e Budenfi regia confpecta, in_amaras erupiffe lacrimas, Laskiique confilium damnatlle, quod recuperato Turcarum ope regno, tot mortalium millibus perpetuam confciuerit calamitatem. Ac reaple grauem eapropter apud omnes Europae principes inuidiam incurrit Ioannes: certe Clemens VII. papa, vrgente id Ferdinando rege, illum poft. ea initi cum Solimanno foederis caufa, facrorum communione priuauit, nec nifi cum, cum ad deferendam focietatem Turcicam applicuit animum, in ecclefiae finum recepit.

§. VII.

Calamitates inde in Hungaria confecutae. Turcis ex Hungaria digreffis, Ioannes generalia comitia Budam indixit, nil dubitans, vniuerfos regni ordines eodem confluxuros: at pe fua vehementer delufus fuit, cum enim effreni Turcarum in Hungariam ipfam, quam Ioanni reftituerant, faeuiendi licentia,

(a) Iouius Hiftor. lib. XXVIII. Bethlen, et Zermegh.

[merged small][ocr errors]

a

« PreviousContinue »