Page images
PDF
EPUB

faltem naturalis, quam ingenitam habemus, vel illa artificiofa, quam mox tradimus: hæc enim præcepta artis invenit ac docet. Hactenus de efficientibus caufis artium.

Forma artis, ut fupra dixi, non tam præceptorum difpo fitio eft, quam præceptio ipfa rei alicujus utilis, eademque eft finis. Quemadmodum, enim non tam præceptorum logicorum methodica difpofitio quam ipfum bene differere, et forma logicæ et finis eft, ut infra docebitur, ita in genere non folum præceptorum difpofitio, fed ipfa rei utilis præ ceptio, forma artis et fimul finis eft; quod autem præcipitur, id effe utile in hominum vita debere, quod Græci, Biwprès vocant, omnes confentiunt; indignamque effe artis nomine, quæ non bonum aliquod five utile ad vitam hominum, quod idem quoque honeftum fit, fibi proponat, ad quod omnia præcepta artis referantur; adeoque formam artis effe rei alicujus utilis præceptionem, per quam fcilicet ars eft id quod eft, neceffario fequitur. Verum ad hunc finem perveniri non poteft, nifi doctrinam natura commode percipiat, exercitatio confirmet, utræque fimul doctrina et exercitatio artem quafi alteram naturam reddant. Sed ingenium fine arte, quam ars fine ingenio plus proficere cenfetur proficere autem non admodum utrumque nifi accefferit exercitatio: unde illud Ovidii

Solus, et artificem qui facit, ufus erit.

Exercitatio duplex eft; analysis et genesis. Illa eft, cum exempla artis in fua principia quafi refolvuntur: dum fingulis partibus ad normam, i. e. ad præcepta artis examinantur: hæc, cum ex artis præfcripto efficimus aliquid aut componimus.

Hactenus caufæ artium: fequuntur fpecies. Artes funt generales vel fpeciales: generales, quarum materia fubjecta eft generalis. Materia autem illa vel artificis eft, vel artis. Artificis materia generalis generalibus cunctis artibus eft communis; artis autem, fingularum eft propria: eftque artificis quidem generalis materia, omne id quod revera est, aut effe fingitur; artis, quod in eo omni efficiunt fingulæ. Id omne vel ratio complectitur, vel oratio: generalium itaque artium materia generalis, vel ratio eft, vel oratio: ver

0 4

fantur

fantur enim in excolenda vel ratione ad bene ratiocinandum, ut logica; vel oratione, eaque vel ad bene loquendumut grammatica, vel ad dicendum bene, ut rhetorica. Omnium autem prima ac generaliffima, logica eft; dein grammatica, tum demum rhetorica; quatenus rationis ufus fine oratione etiam magnus, hujus fine illa potest effe nullus. Grammaticæ autem fecundum tribuimus locum, eo quod oratio pura effe etiam inornata; ornata effe nifi pura fit prius, facile non queat.

Artes fpeciales funt, quæ materiam habent fpecialem nempe naturam fere vel mores: earum enim accuratior distributio non eft hujus loci.

ARTIS LOGICA

PLENIOR INSTITUTIO, &c.

LIBER PRIMUS,

CAPUT I.

Quid fit Logica?

Logica eft ars bene ratiocinandi. Eodémque fenfu dia lectica fæpe dicta eft.

Logica autem, i. e. ars rationalis, à λóyw dicitur: quæ vox Græcè rationem fignificat; quam excolendam logica fibi fumit.

Ratiocinari autem eft rationis uti facultate. Additur bene, i. e. rectè, fcienter, expeditè; ad perfectionem artis ab imperfectione facultatis naturalis diftinguendam.

Logicam potius, quàm cum P. Ramo dialecticam, dicendam duxi, quòd eo nomine tota ars rationis aptiffimè fignificetur; cùm dialectica à verbo Græco diaλéyeodai, artem potius interrogandi et refpondendi, i. e. difputandi fignificet; ut ex Platonis Cratylo, ex doctrina peripateticorum et ftoicorum, Fabio, Suida, aliifque docetur. Et tamen Plato in Alcibiade primo idem vult effe ró diaλéyerdai, quod ratione uti. Prior fignificatio ad rationis ufum nimis angufta eft; pofterior, fi inter authores de ea con convenit, nimis incerta.

Ratiocinandi autem potius dico quàm differendi, propterea quòd ratiocinari, non minus late quàm ipfa ratio, idem valet propriè quod ratione uti; cùm differere, præterquam quod vox non planè propria, fed tranflata fit, non latius plerumque pateat, quam difputare.

Addunt

Addunt nonnulli in definitione fubjectum dialecticæ, i. e. de re qualibet : fed hoc cum grammatica et rhetorica commune dialecticæ fuit, ut in prooemio vidimus; non ergo hic repetendum.

1

CAP. II.

De partibus Logica, déque Argumenti Generibus.

Ratiocinatio autem fit omnis, rationibus vel folis et per fe confideratis, vel inter fe difpofitis; quæ argumenta etiam fæpius dicta funt.

Logicæ itaque partes duæ funt; rationum five argumentorum inventio, eorumque difpofitio.

Secutus veteres Ramus, Ariftotelem, Ciceronem, Fabium, dialecticam partitur in inventionem et judicium. Verùm non inventio, quæ nimis lata eft quocunque modo fumatur, fed argumentorum inventio, pars prima logica dicenda eft; difpofitio autem eorum, cur fit fecunda, non judicium, fecundi libri initio refpondebimus. Sed neque hæc partitio fuis auctoribus vel iifdem vel aliis caret: Plato, in Phædo, difpofitionem inventioni addidit; Ariftoteles Tά; Top. 8, 1, quod idem eft. Et Cicero, de Orat., fatetur, inven tionem et difpofitionem, non orationis effe, fed rationis.

Inventionem autem et difpofitionem quarum tandem rerum nifi argumentorum.

Argumentorum itaque inventio topica Græcè nominatur, quia Tées continet, i. e. locos unde argumenta fumuntur, viamque docet et rationem argumenta bene inveniendi, fuo nimirum ordine collocata; unde vel ad genefin expromantur, vel in analyfi explorentur, inventorumque fimul vin atque ufum exponit.

"Argumentum eft quod ad aliquid arguendum affectum eft." Id eft, quod habet affectionem ad arguendum; vel ut Cic. in Top. quod affectum eft ad id de quo quæritur: id interpretatur Boethius refertur, vel aliqua relatione ref picit id de quo quæritur.

Ifta affectione fublata, argumentum non eft ; mutata, nop eft idem; fed ipfum quoque mutatur.

Ad

Ad arguendum autem, i. e. oftendendum, explicandum, probandum aliquid. Sic juxta illud tritum, "degeneres ani mos timor arguit," Æneid 4: et illud Ovidii; "Apparet virtus, arguiturque malis." Explicare autem et probare etiam fim plicis argumenti propria atque primaria vis eft, unde aliud ex alio fequi, vel non fequi, i. e. uno pofito, alterum poni vel non poni primitus judicatur: quod de inductione quidem recte monuit Baconus nofter, de Augment. Scient. l. 5, c. 4, "uno eodemque mentis opere, illud quod quæritur, et inveniri et judicari ;" fed hoc de fingulis argumentis fimplicibus non minus verum eft.

1.

Ex quo etiam fequitur, judicium non effe alteram logica partem, fed quafi effectum utriufque partis communem et ex utraque oriundum; ex fyllogifmo in re præfertim dubia clarius quidem at fecundario tamen contra ac plerique docent.

Aliquid autem, eft id quodcunque arguitur: quicquid enim eft, aut effe fingitur, fubjectum eft logicæ, ut fupra demonftravimus. Argumentum autem propriè neque vox eft neque res; fed affectio quædam rei ad arguendum; quæ ratio dici poteft ut fupra.

Tractat igitur logica neque voces, neque res. Voces quidem, quamquam et fine vocibus poteft ratiocinari, tamen, quoties opus eft, diftinctas et tantùm non ambiguas, non improprias, ab ipfo ufu loquendi videtur jure fanè poftulare: res ipfas artib. quafque fuis relinquit; arguendi duntaxat inter fe quam habeant affectionem five rationem confide

rat.

Ratio autem dicitur, voce à mathematicis petita, qua terminorum proportionalium inter fe certa habitudo fignifica

tur.

"Argumentum eft artificiale aut inartificiale. Sic Ariftot. Rhet. 1,12," quem Fabius fequitur, l. 5, c. 1. Cicero in "infitum" et " affumptum" dividit. Artificiale autem dicitur, non quo inveniatur arte magis quam inartificiale, fed quòd ex fefe arguit, i. e. vi infita ac propria.

"Artificiale est primum, vel à primo ortum. Primum, quod eft fuæ originis." Id eft, affectionem arguendi non modò in fe habet, fed etiam à fe; quod infrà clarius patebit, cùm quid fit à "primo ortum" docebitur.

"Primum eft fimplex aut comparatum.

"Sim

« PreviousContinue »