Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

dem tempore extendit fanctus rex. Itaque ne primis illis rei Chriftianae initiis paulo grauiore onere populus premeretur, illud fancitum fuit, vt villae decem ad ecclefiam parochialem aedificandam vna concurrerent, veftimentorum, valorum, et vtenfilium facrorum procurandorum curam rex vltro in fe fufcepit; libros autem ecclefiafticos, quibus in diuinis minifteriis vfus erat, procurare, presbyteros item inftituere, ac parochiis praeficere, epifcopalis muneris elle voluit, qui vt et pro paftorum dignitate viuere, et res praete ea ecclefiae fibi creditae necellarias curare poffint, affignatae illis funt feffiones duae, totidemque mancipia, feu fubditi ad easdem colendas deferuituri; boues VI. vaccae duae, minutae pecudes trigintaquatuor, currulis equus vnus, ac alter fonipes, haud dubie, ve adiunctas fpirituali curae decem yillas, quoties liberet, citra parochianorum incommodum poffet obire (a). Quod ad cathedrales, collegiatas, et abbatiales ecclefias attinet, earum aliquas magno fum, tu, pluriumque annorum labore ad apicem deductas vidit D. Stephanus; alias autem fuccefforibus fuis abfoluendas reliquit,

At

De

(a) Decret. S. Stephani lib. II. cap. XXXIV.
cem villae ecclefiam aedificent, quam duabus man-
fionibus, id eft feffionibus, totidemque mancipiis do-
tent, equo, et iumento, fex bobus, et duabus
vaccis, trigintaquatuor minutis beftiis, veftimenta
vero, et corporalia, et coopertoria rex prouideat;
presbyterum, et libros epifcopi.

que haec fuere ecclefiae Hungaricae incunabula, quae magnis poftea creuerunt incrementis, ac hodiedum infignem primi fundatoris fui religionem, regiamque prorfus munificentiam loquuntur.

S. IX.

Noua regiminis Hungarici forma introducta,

Sacras inter curas, profanam etiam rempu blicam magno animo ordinare aggreffus D. Stephanus, ea, quae ab auguftis praefertim Francicis, Germanicisque caefaribus recte fapienterque aliquando inftituta erant, diligenter euoluit, quaeque folerti meditatione moribus gentis fuae, regnique Hungarici ftabilitati opportuna fore didicerat, eadem fumma cum prudentia monarchiae fuae accommodauit (a), quae profecto iis rerum, temporumque adiunctis inftauratione opus habuit. Poft Arpadi ducis, primique regni Hungarici conditoris obitum, vt nempe nihil eft in humanis ftabile, multis partibus labefactatum fuit regni per eum fapienter conftituti cor

2

(a) Fatetur id ipfe D. Stephanus in praefatione ad lib. II. decretorum: Quoniam vnaquaeque gens propriis regitur legibus, idcirco nos quoque Dei nutu, noftram gubernando monarchiam, antiquos et modernos imitantes auguftos, decretali meditatione noftra ftatuimus genti noftrae, quemadmodum boneftam, et inoffenfam ducerent vitam. In cod; iuris patrii.

pus. Summi imperantis principis maieftas aliquantum diminuta erat per immodicam capitaneorum, qui XIV. primorum Hungarorum, Cumanorumue ducum fuere fuccef fores, autoritatem, atque potentiam. Cum Hungaria in pauciores per Arpadum diuifa effet partes, capitaneorum quilibet ampliffimae praeerat prouinciae, quam etfi vicaria folummodo fupremi ducis pteftate regendam acceperant, fenfim tamen illius euafere domini. A capitaneis fere pendebat, vt quis ob praeclara bello merita in militum, nobiliumue coetum referretur: illi terras fuos inter pro arbitrio partiebantur, dignitatesue diftribuebant ac etiam, cum libuit, impune auferebant, illorum denique iuffu, et aufpiciis miles arma capere, eademque deponere debuit: quare cum omnium etiam nobilium commoda, atque emolumenta a capitaneorum gratia, ac voluntate profluerent, magis hi, quam fummi imperantes, a fuis 998. timebantur. Senfit profecto iam A. 998, Cupae, capitanei Simegienfis, potentiam D. Stephanus, ad quam proterendam cum vires fuas minime pares cerneret, adeo follicite ad diuinam opem fibi confugiendum putauit. 1002. Nec minus A. 1002. eidem iam regi imminebat periculum a Gyula iuniore, cognato fuo, Tranffiluanarum partium capitaneo, qui ampliffimae illius ditionis viribus confifus, legitimi principis iugum excuffit, autoritatemque aperte contemfit: praeterquam enim, quod ethnicis vltrą modum addictus fuperftitionibus, decretae per regem euangelii pro

mulgationi, apoftolicorum virorum eiusdem autoritate eo mifforum conatibus, ac haud dubie defignati Albae Iuliae epifcopatus erectioni conftanter obicem pofuerit; omnia infuper mandatis fummi principis contraria conftanter egit (a). Qua de caufa monitus, cum ferocior redderetur, adeo, vt etiam infeftis fignis Hungariae fines inuadere, iniuriasque inferre non dubitauerit (b), arma denique in rebellem expedienda erant. Et fauit profecto legitimi principis caufae fortuna, Gyula enim bello victus, captusque, hereditarium iam inde a proauo fuo Tubuto Tranffiluaniae capitanearum in poenam perduellio, nis amifit; ne autem illic res nouas aliquando moliri, publicamque tranquillitatem turbare poffet, in Hungariam cum coniuge, et liberis translatus in captiuitate diem fuum obiit (c). Gemina haec victoria, de potentiffimis rebellibus relata mirum ? guantum fregit ceterorum animos; vt multo iam liberius non facras modo, verum etiam profanas res ordinare liceret S. Stephano, Quapro

(a) Recte anonymus Belae regis notarius cap. XXIV. Nam terram vltrafiluanam pofteritas Tubutum ad tempus S. Stephani regis babuerunt, et diuitius babuiffent, fi minor Gyula cum duobus filiis fuis Biuia, et Buena Christiani esse voluiffent, et femper contrarie fancro Regi non feciffent.

(b) Meminit huius chronicon M. Turotzii cap. XXIX, nec ad fidem Chrifti conuerfus, nec ab inferenda Hungariae iniuria conquieuit.

(c) Idem ibidemn, et anonymus cap. XXVII.

pter occafione vtendum ratus, nouam corpori monarchico a fundamentis ipfis coepit formam inducere. Quo capitaneorum potentiam diminueret, atque deprimeret, Hungariam, Tranfiluaniam, et regionem illam, quae vltra Drauum ad Saui vfque ripas protenfa, Sirmio, atque Croatia concludebatur, in fexaginta circiter partes, queis comitatus nomen indidit, fapienter difpefcuit, ac Arpadi ducis imitatione, princeps fingulorum comitatuum caftrum, fuo cum territorio regis iuribus attribuit. Comitatui cuilibet delectumn iudicio fuo moderatorem fub titulo comitis parochiani praefecit: horum aliqui, qui limitaneis prouinciis praeerant, marchiones audiebant eisdem ftipendii loco tertia prouentuum caftri regii pars cedebat, ea tamen cum cautione; ne de ceteris regis redditibus, fub poena dupli, quidquam in vfus fuos decerperent (a). Etfi autem omnes omnino proprio comiti parochiano in iis, quae ad illius magiftratum pertinebant, parere voluerit D. Stephanus, ne tamen eorum aliquis poteftate fua, in aliorum incommodum, impune abuti aliquando poffet, certis limitibus, atque legibus officii huius autoritatem circumfcripfit. Sic libertas cuiuis data querelas fuas, iuftas tamen, et aequas, aduerfus comitem fuum ad regem deferendi (b); feuere interdictum, nequis comitum liberum ali

[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »