Page images
PDF
EPUB

excitaffe me." In his exemplis axiomatica contradictio nulla eft; uti neque in illo quod fuprà in hoc capite ex Martiale allatum eft: "bella es; novimus: et puella, &c." Non enim verbum eft five copulatio negatur, fed partes. Fabulla eft bella, et puella, et dives; Fabulla eft et non bella, et non puella, et non dives. Axiomatica enim contradictio hujufmodi fuiffet: Fabulla non eft et bella et puella et dives: quod lib. 2 clarius intelligetur.

CAP. XVII.

De Privantibus.

"Privantia funt contraria negantin, quorum alterum negat in eo tantum fubjecto, in quo affirmatum fuapte natura ineft." Atque hic affirmatum dicitur habitus, quo quis quid habet, negatum autem privatio, qua quis ea re privatur aut caret: ut vifus et cæcitas, motus et quies in iis rebus quæ motu confervantur. Sunt contraria, quòd unum uni opponitur, habitus privationi; qua ex parte negantia quoque dicuntur: nam et hic rei alicujus affirmationi ejusdem negatio, i. e. enti non ens opponitur: privatio enim, ut inquit Ariftot. Phyf. 2, 8, " per fe eft non ens:" et Plut. de primo frigido; privatio eft effentiæ negatio;" habituíque opponitur, non ut natura quædam aut effentia per fe exiftens, fed ut ejus corruptio et ademtio." Quorum alterum negat in eo tantum fubjecto, in quo, &c. His verbis forma privantium qua diftinguuntur à contradicentibus, exprimitur. In contradicentibus enim negatio infinita eft, affirmatum fuum ubique, i. e. qualibet in re negans; ut quicquid non eft juftum, eft non juftum, in privantibus verò finita eft negatio, atque in eo tantum fubjecto affirmatum five habitum negans, in quo affirmatum fuapte natura ineft: aut ineffe poteft? ut etiam Ariftot. in Categor. Sic cæcitas eft negatio vifus, non ubique et in re qualibet, fed in qua folùm vifus ineffe natura debuit: nam privari aliquid tum demum dicitur, cùm eo caret quod natum eft habere: non ergo quicquid non videt, propriè cæcum dicitur. Deinde in contradicentibus negatum contradicendo negat,

et

et est pura negatio; ut videns, non videns; in privantibus negat privando; nec folum negatio eft, fed privans negatio et extinctio habitus alicujus qui ineffe natura fubjecto debuit aut potuit; ut videns, cæcus. Hinc illæ privationis proprietates ex Plut. de primo frigido, non inutiles: "privatio iners et agendi impos eft: non fufcipit magis aut minus;" neque enim quis dixerit hunc illo cæciorem ; aut tacentem, magis minúfve tacere; aut defunctum, magis minufve effe mortuum: habitus enim gradus effe poffunt, non entis non item: illa autem Aristot. " à privatione ad habitum non datur regreffus," incertior eft: cùm enim habitus quo quis habere quid dicitur duo modi fint, potentia et actus, à privatione potentiæ vel facultatis, idque natura duntaxat, regreffus negatur. Contradicentia denique medio carent non folùm participationis, verùm etiam negationis: privantia verò carent quidem medio participationis, nulla enim eft habitus cum privatione permixtio; non carent autem medio negationis; multa enim funt, quæ neque vident, neque cæca funt; ut lapis, arbor, &c., nifi cùm ei fubjecto attribuuntur, cui natura ineffe debuerunt: tum enim negationis etiam medio carent; quippe omnis homo aut videns eft aut cæcus, gnarus aut ignarus. Exempla porrò privantium funt dives et pauper: Martial.

1. 5.

"Semper eris pauper, fi pauper es, Æmiliane :
Dantur opes nullis nunc, nifi divitibus."

Vita et mors, ut in Miloniana: "hujus mortis fedetis ultores, cujus vitam, fi putetis per vos reftitui poffe, nolitis." Item loqui et tacere: 1 Catil. " quid expectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perfpicis." Cætera exempla quæ Ramus attulit, minus quadrant: ut ebrius et fobrius, mortalis et immortalis, quæ potius adverfa funt. Neque enim "in" præpofitio in compofitis privationem femper, fed adverfum habitum fæpe fignificat; unde nec peccatum privationem effe dixerim; fiquidem hoc vel illud peccatum five vitium, privatio non eft. Atque hæ quidem fpecies contrariorum funt. Sed quæri hic folet, quænam earum fint maximè inter fe contrariæ. Arif toteles maximam contrarietatem nunc adverfis tribuit, nunc contradicentibus. Sed videtur maximam effe diffenfionem VOL.VI.

R

inter

inter privantia: deinde inter adverfa; minorem adhuc inter contradicentia; minimam inter relata: nam relata propter illam mutuam affectionem, partim confentanea funt: contradicentia purè quidem contraria negantia funt, fed tamen propter infinitam illam negationem, pro mediis et difparatis crebro accipiuntur, ut non calidum non tam opponitur calido quàm frigidum; quoniam non calidum poteft tepidum effe; fic non bonum, medium quiddam effe poteft et adiaphorum: non album de rubro dici aut intelligi poteft adverfa è regione quidem adverfantur; non ita tamen, quin commifceri queant: privantia verò mixtionem non admittunt; et privatio ferè eft habitus extinctio atque ereptio aut faltem deficientia; habitufque eft ens, privatio non ens; enti autem nihil, æquè ac non ens, con

trárium eft.

"Sed diffentaneorum categoria fic eft, unde quidvis ab altero differre quolibet modo poffit."

Quanquam enim caufa omnis effentialis differentiæ, formæ primitus eft reliquarum, argumenta reliqua confenta nea, ut quot modis confentire totidem diffentire res dicantur, caufa nempe vel effecto, fubjecto vel adjuncto, modi tamen omnes, quib. res inter fe differunt vel ratione fcilicet vel re, non tractantur nifi in diffentaneis, vel fi comparantur, in comparatis. Unde illud genere vel fpecie differre, nihil aliud eft quàm communi vel propria forma, quarum illa fymbola funt, ut infra dicetur.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

"Comparata funt argumenta prima, quæ inter fe comparantur."

Simplex rerum affectio comparatione prius tractanda fuit: hanc enim fi removes, comparata omnia aut confen

tänea

tanea erunt aut diffentanea. Platonis doctrina et Xenophontis ante adjuncta utrique erat, quàm comparata. Sunt argumenta prima non orta, eo quòd orta, ut patebit infra, eandem habent affectionem cum primis unde orta funt comparata etfi fimplicia prius fuere, fimplicium tamen affectionem non habent. Inter fe comparantur; nimirum quæ funt ejufdem generis: genera autem diftributio mox docebit. Nunc proprietates comparatorum funt dicendæ.

;

"Comparata etfi ipfa comparationis natura æquè nota funt; attamen alterum altero alicui notius et illuftrius effe debet."

Ubi hoc advertendum, non fua fed comparationis natura dici æquè nota effe comparata. Ita funt, inquis, et relata vi relationis; immo argumenta omnia quæ etiam relata funt. At, inquam, relatio et comparatio non funt idem; et reliqua argumenta, et fi quatenus relata funt notione logica, æquè nota funt, fua tamen natura, prout quæque eft, vel æquè vel non æquè funt manifesta; diffentanea quidem æquè, confentanea non æquè, ut jam fupra eft dictum. Debet autem ei quicum difputamus comparatorum id quod arguit fua natura et priufquam comparatio inftituitur, notius effe atque illuftrius eo quod arguitur; æquè enim obfcurum nihil argueret. Unde in fignis comparatorum ufus elucet; quo fit ut inæqualis rerum notitia comparationis vi æqualis reddatur. Sic confentanea ad probandum, diffentanea ad refellendum, comparata ad illuftrandum aptiffima funt.

66

Comparata autem fæpe notis brevius indicantur; aliquando partibus diftinguuntur, quæ propofitio redditioque nominantur.".

Duplex ergo eft comparationis forma: altera contracta, altera explicata. Contracta eft quæ uno verbo concluditur, ut infra cap. 21. Explicata, quæ partibus diftinguitur; partefque iftæ propofitio et redditio nominantur. Propofitio præcedit fæpe, et argumentum eft: redditio fæpe fequitur, eftque id quod arguitur: fi fecus occurrit, inverfio eft. Omnis autem forma comparationis contracta, fuis partibus explicari potest. "Atque

R 2

Atque omnino comparata etiam ficta arguunt fidemque faciunt."

Arguunt fcilicet rem veram ; in quo cæteris argumentis præcellunt; quæ ficta fi funt, rem fictam duntaxat arguunt; ut materia ficta, fictam folis domum. At comparata etiam ficta, non fua quidem natura, fed comparationis vi, res veras arguunt fidemque faciunt.

"Comparatio eft in quantitate vel qualitate.

" Quantitas eft qua res comparata quantæ dicuntur.

[ocr errors]

Eftque parium vel imparium." Non hic loquimur de quantitate folùm mathematica, quæ magnitudinis eft aut numeri, fed de quantitate logica, quæ ratio qua libet five affectio eft, qua res quæcunque inter fe comparatæ quantæ, i. e. æquales vel inæquales, pares vel impares dici poffunt.

"Paria funt, quorum est una quantitas."

Sic enim definit Ariftoteles, Phil. 8, 15. Quod idem valet acfi diceretur, quorum par ratio est. "Una," i. e. eadem, æqualis: unde in plurali numero eodem nomine ac definitione explicantur.

"Argumentum igitur paris eft, cùm par illuftratur à

pari."

Ad exempla veniamus; atque ad ea primùm quæ in forma, ut diximus, contracta notis brevius indicantur. Hæ autem notæ præcipuæ funt “ par, æquale, æquare;” ut in his:

66

Par levibus ventis."

Æneid. 2.

Ubi levitas Creufæ umbræ comparatur levitati ventorum. "Et nunc æquali tecum pubefceret ævo."

Æneid. 3.

"Fn hujus nate aufpiciis, illa inclyta Roma
In perium terris, animos æquabit Olympo."

Æneid. 6.

His notis aliæ funt affines, "pariter, æquè, æqualitas, æqualiter, perinde, acfi," et id genus alia.

Sequitur forma explicata: in qua propofitio et redditio diftinguuntur, quæ in contracta forma erant implicita.

« PreviousContinue »