Page images
PDF
EPUB

In hac autem forma explicata par quantitas vel notis apertè indicatur, vel fine notis mente et ratione concipitur: notæ itæ funt vel propriæ parium: vel negationes imparium : parium propriæ, "idem quod; tam, quàm; tanto, quanto; tot, quot." In quibus fingulis notarum paribus prior quæque redditioni infervit, pofterior verò propofitioni. Catil. 4, "Cujus res geftæ atque virtutes iifdem, quibus folis curfus, regionibus ac terminis coninentur."

"Tam ficti pravique tenax quàm nuntia veri. Æneid. 4.'

"Tantò peffimus omnium poëta,
Quantò tu optimus omnium patronus.'

"

39

Catullus 4.

"Littora quot conchas, quot amœna rofaria flores, Quotque foporiferum grana papaver habet, &c. Tot premor adverfis-......." Ovid. 4. Trift.

Negationes imparium funt; vel majoris et minoris feorfim vel utriufque fimul "non magis, non minus."

Phi

lipic. 9, "Neque enim ille magis jurifconfultus quàm juftitiæ fuit," &c. "Neque conftituere litium actiones malebat, quàm controverfias tollere." Ovid. 2, de Arte.

"Non, minor eft virtus, quàm quærere, parta tueri."

"Utriufque fimul" pro Muræna: "paria cognofco effe ifta in L. Muræna, atque ita paria, ut neque ipfe dignitate vinci potuerit, neque te dignitate fuperarit." Obfervandum eft autem negationem majoris vel minoris feorfim non femper effe notam parium: neque enim fi" fervus non eft major domino, ergo eft æqualis;" nec fi" dominus non eft minor fervo, ergo par.

Hactenus cum notis; nunc fine notis hæc quæ fe quuntur. Atque in hoc potiffimum genere exemplorum fine notis, apparet vis eadem arguendi in utramque par tem; adeo ut fi unum, alterum quoque fit; fi non fit unum, neque alterum. Itaque ex uno eorum affirmato, alterum affirmatur; ex negato, negatur: 2 Philip. "Quo

R 3

rum

rum facinus commune, cur non eorum præda communis ?” Ter. in Adel.

"Quando ego non curo tuum, ne cura meum."

"Hujus loci," parium nempe fine notis, "funt confectaria illa è contrariis quidem orta, fed parium collatione tractata." Ut ex adverfis ifta; Cicero pro Sylla "neque verò quid mihi irafcare intelligere poffum; fi, quòd eum defendo quem tu accufas, cur tibi quoque ipfe non fuccenfeo, qui accufes eum quem ego defendo? Inimicum, inquis, accufo meum: et amicum, inquam, ego defendo meum." Sic 5 Tufc. "quod cùm fateantur, fatis magnam vim effe in vitiis ad miferam vitam; nonne fatendum eft eandem vim in virtute effe ad beatam vitam? Contraria enim contrariorum funt confequentia."

Quæ tamen regula non eft perpetuo vera: primò nifi collatio fit verè parium: non ergo fequitur, "mala opera damnant; ergo bona juftificant." Mala n. opera omnino mala, bona imperfectè bona funt; illa nostra, hæc non plane noftra. Secundo, fed in iis duntaxat paribus, contrariorum ex loco petitis, quorum parium propofitio reciprocatur. Quod in relatis quidem fit frequentiffimè : ut apud Martialem.

"Tum fervum fcis te genitum, blandéque fateris,

Cùm dicis dominum, Sofibiane, patrem."

Pater eft filii dominus, et filii dominus eft pater: pa Fiter ergo filius eft patris fervus. Sic ex adverfis: " bonum eft appetendam; pariter ergo malum eft fugiendum.” Nempe quia propriè adeóque reciprocè, omne appetendum eft bonum. Et ex privantibus: Ovid. 1 Faft.

"In pretio pretium nunc eft, dat cenfus honores, Cenfus amicitias: pauper ubique jacet."

Dives eft in pretio, et quifquis eft in pretio, eft dives; ergo omnis pauper jacet.

Quoties autem collationis propofitio non reciprocatur, vel quoties uni parium id quafi proprium tribuitur

[ocr errors]

quod

66

quod utrifque commune eft, eorum confequentia contraria non funt, fed fæpe eadem." Fallit ergo hoc ex relatis : pater eft dives; ergo filius eft pauper:" quia propofitio non eft reciproca; omnis enim dives non eft pater. Et hoc etiam ex adverfis: "homo eft fenfu præditus; beftia igitur fenfu caret. Homo mortalis; beftia igitur immortalis:" quippe nec fenfu præditum, nec mortale eft homini proprium; fed utrique contrario commune, et homini et beftiæ. Hoc etiam ex contradicentibus: "homo eft animal; ergo non homo eft non animal." Hoc denique ex privantibus: "videns vivit ; ergo cæcus eft mortuus:" vivere enim et videnti et cæco commune eft. "Non enim idem non dici de contrariis, fed contraria de eodem dici non poffunt; immo quod fufcipit unum contrariorum, fuscipit alterum; et quod unum non fufcipit, neque alterum ;' "in quo eft amor, in eo poteft effe odium. Quibus nullum eft jus, iis nulla fit injuria.'

[ocr errors]

ut,

Eft et alius parium fine notis modus, " quo interdum laceffiti, par pari reponimus." Qualis eft Virgil. Ecl. 3, in illa paftorum alterna contentione repetitum illud; "Dic quib. in terris, &c." Cujufmodi eft et illud Mat. 21, 23, Qua authoritate facis ifta ?" &c. "Interrogabo vos ego etiam quiddam: Baptifma Joannis unde erat ?" Affine eft illud Cic. Off. 2, Cato, cùm ab eo quæreretur, quid effet fœnerari? refpondit, quid hominem occidere."

&c. 66

[ocr errors]

Paria verò ficta quorum effe proprium fuprà diximus rem veram arguere, funt illa apud Ciceronem, Invent. I, ex Æfchine Socratico; ubi Afpafia cum Xenophontis uxore et Xenophonte ipfo fic inducitur locuta: "dic mihi, quæfo, Xenophontis uxor, fi vicina tua melius habeat aurum quàm tu habes, utrum illius an tuum malis? Illius, inquit. Et fi veftem? Illius verò refpondit. Age verò, fi virum illa meliorem, an illius malis." Hic mulier erubuit. Comparatio fic fe habet: fi aurum, fi veftem vicinæ meliorem habere malles quàm tuam, malle etiam meliorem vicinæ virum argueris. Non dicit vicinam habere aurum aut veftem meliorem, fed fingit aut ponit, eámque fi mallet Xenophontis uxor, arguitur malle virum quoque vicinæ fi melior fit,

CAP. XIX.

De Majoribus.

"Imparia funt, quorum quantitas non est una." "Non una, "" i. e. non eadem; quorum par ratio non eft contrariorum enim contraria ratio eft.

"Impar est majus vel minus.

[ocr errors]

Majus eft cujus quantitas excedit."

Major autem vel minor quantitas æftimanda eft ex rerum quæ comparantur, elatione vel fummiffione, ut inquit Cic. in Top. i. e. exceffu vel defectu; quæ vel notis indicantur, vel, fi defunt notæ, aliis vocibus, quæ exceffum vel defectum fignificant, intelliguntur. Ex eo autem quod fuprà de logica quantitate diximus, intelligendum eft id logicè majus quoque effe, cujus non folùm magnitudo, menfura, aut numerus, fed etiam auctoritas, potentia, pra ftantia, probabilitas, difficultas, aut quid hujufmodi majus eft; vel brevius, quod quavis ratione exceffum habet, id majus eft; ídque non folùm rei ipfius natura, fed vel opinione differentis. Majus igitur eft cujus quantitas excedit id quod minus eft: majus enim hic adhibetur ad arguendum minus.

Quemadmodum autem parium, ita argumenti à majore, forma alia contracta eft, quæ notis brevius indicatur; alia explicata, quæ partibus plenius diftinguitur.

Contractioris formæ notæ funt vel nomina comparativa et fuperlativa fuos cafus regentia, vel verba quædam; et ea quidem utraque non folùm quæ exceffum fignificant, ut "major, melior, pejor; præftare, fuperare, vincere, excedere, præferri," cùm referuntur ad id quod arguit, verùm etiam ea cùm nomina tum verba quæ defectum fignificant, ut "minor, inferior, pofthabeo, cedo, vincor, fuperor," fi referuntur ad id quod arguitur.

Explicata autem forma nunc eft cum notis, nunc fine notis. Notæ funt "non folùm, fed etiam;" non, tam, quam, et comparationes, verbáque, ut fuprà, non modò

elatio

elationem fignificantia cum particula "quàm," fi ea particula tribuatur ei femper quod arguitur, fed etiam ea quæ fummiffionem fignificant, fi modò particula "quàm" referatur ad id quod arguit: ut, "minus eft amicum pulfare, quàm patrem." Sed hoc exemplum arguit potius à minori quàm grave fcelus fit pulfare patrem, quàm a majori non admodum grave effe pulfare amicum. Idem de cæteris hujufmodi eft dicendum.

Exemplum primæ notæ : Cic. pro Muræna: "Tollitur è medio non folùm ifta verbofa fimulatio prudentiæ, fed etiam illa domina rerum fapientia. Spernitur orator non folùm odiofus in dicendo aut loquax, verùm etiam boIn hujufmodi exemplis "fed etiam" eft propofitio, et, ut majus, arguit redditionem "non folum," ut minus.

nus."

Huic nota affinis eft "immo," vel "immo verò." Cujufmodi eft illud apud Terent. "Thr. Magnas verò agere gratias Thais mihi? Gn. Ingentes. Thr. Ain tu? læta eft. Gn. Non tam ipfo quidem dono, quàm abs te datum effe: id verò feriò triumphat." Hic facile intelligitur "immo ingentes" et "immo id feriò triumphat." Ingentes gratiæ arguunt magnas; et triumphare, lætam effe. Sic Catil. 1: "Hic tamen vivit, vivit? immo verò in fenatum venit." Et illud Ver. 3: "Non furem, fed raptorem; non adulterum, fed expugnatorem pudicitiæ,"

&c.

Exemplum fecundæ notæ, comparativorum fcilicet et verborum cum particula "quam," eft ex Cic. pro Marcello: "Plus admirationis habitura, quam gloriæ." Sed ambiguum aut enim plus admirationis arguit minus gloriæ, et fic argumentum eft à majori, aut minor gloria fi magna fit, arguit maximam admirationem.

Verborum elationem fignificantium cum particula "quàm" exemplum hoc erit; "mendicare præftat, quàm furari." Hic mendicare, quanquam inhoneftum, ut magis tamen et potius faciendum, arguit multo minus effe furan

dum.

"Sic malo illud," fcilicet quod arguit, "quàm hoc," fcilicet quod arguitur: ut Juvenal Satyra 8, adverfus gloriofum nobilem:

"Malo

« PreviousContinue »