principes ipfi inter se de concordiae condi. bus, et blanditiis irretitum, clam fibi nuptias spopondiffe(a). Post, vbi Vladislaus datis reginae magni pretii muneribus laurino receffit , illa haud diu morata Budam ad eumdem se contulit , ibidemque rurfus multis, nemine arbitro, colloquiis cum Vladislao liabitis, pacem laurini coeptam ad apicem adduxit. Eius capica quaedam secreto inita, porro etiam arcana mansere, quae autem regni ordines fcire oportuit , haec fere in publicum prodiere : Vladislaus non titulo folummodo regis gauderet, verum etiam pleno iure Hangariae imperatet , aequali. cum Elijabetba poteftate; facrum diadema regni pignori locatum caefari , perfoluto aere, omni', redi. meret, aut, fi id non succederet, armis vindicarer: omni denique ftudio, totisque viribus in id incumberet, vt Fridericus caefar -abdicata tutela , regium principem Ladislaum posthumum reftitueret , in Hungaria deinceps educandum ; vehementer scilicet poenituerat reginam, quod praecipiti vsa confilio, idinodi tutori filium infantem consignaffec, qui tutelae fpecie pupilli patrimonio in Austria egregie abuti ferebatur: ac vel hoc iam nomine auerfabatur caesarem, quod vnicum viduitatis folatium sibi matri nullo jam pacto vellet reddere (b). At enim optatillimae pacis huius fructibus non diu Hun (a) Aeneas Syluius in rebus Friderici III. (6) Vide literas reginae ad Fridericum III, Tomo II. Analectorum Vindobonensium pag. 988 . garis frui licuit: Elisabetba enim, poftquam laurinum reuerfa eft , ex vteri torminibus aegrotare coepit , ac die XXIV. Decembris A. 1442. praematuro funere diem fuum clau: 1442 fit. Sunt, qui veneno clam propinato sublatam tradant (a): at enim,id olim in more pofitum fuit, vt, cum quis' praeter opinionem deceflit, ac medentium forte infcitia morbus ignoraretur, veneno procuratam mortem comminiscerentur. Erat Elisabetha et excello animo , et miti ingenio, optimis ad regendum dotibus instructa, mobili aliquantum voluntate: quae seu cum Vladislao rege in thorum adfcito, leu absque eo, felicissima erat , nifi vnius, Vlrici Cileiensis, homi. nis auaritia , ambicione , pluribusque aliis vitiis notati consilia sequi maluiffet. Eius morcem boni omnes luxere, ac praesertim Vladislaus rex : illa enim e viuis erepta, Fridericus imperator omni iam metu posito, Ladislaum posthumum , maximis Vladislai, et Hungarorum ingratiis, fub tutela fua de tinuit , eiusdemque partium tuendarum specie, Ioannem Giskram de. Brandeis, ceterosque Bohemos per Elisabetham antea euocatos, non modo protexit, verum etiam aduersus Hungaros concitarenon intermifit, vt' adeo Fridericus inteftiuorum deinceps in Hungaria bellorum non autor modo, verum etiam per (a) Bartossius apud Cl. Gelasiuin Dobner monumen. tor, Histor. Bohem. Toin. I. Chronicon Turott. cap. XXXIV. Callimachus lib. II. petuus incentor, nec immerito, dici poffit : quid porro malorum latrunculi Bohemiae Hungaris intulerint, luis locis narrare non omittemus (a). S. VI. Laetiflimus belli Turcici fucceffus. quam sublato per mortem 1443 reginae ciuili bello , principio A. 1443. ve nere Budain misli ab Amuratbe Turcarum Sul. tano legati, fumma cumi arrogantia poftulantes ab Vladislao, vt, fi pacem vellet, Belgra. dum Turcis cederet, ftata annis fingulis tributa penderet, obfidem denique pacis, Ioanznem de. Hunyad supremum ad eum diem belli imperatorem Amurathi transmitteret. Enormibus his postulatis vltra modum irritatus res, legatos fine mora Buda faceffere, atque ab Hunyadio Belgradi tum cum exercitu agente pacis leges praestolari iuflit. Fiduciam nempe Vladislao inspirabat eximia viri fortiffimi fcientia militaris, et perpetua vbique comes fortuna, qua etiam de caufa mox ab adito regno, sub titulo vicarii generalis bel. lo eum aduersus Turcas adminiftrando, plena cum poteftate praefeceratEt fane illuftres aliquot victoriae eius aufpiciis ad id vfque tempus reportatae, viri gloriam non medio- . (a) Chronicon sap. XXXIV. Callimachus lib. II. criter auxerant. Iam A. 1440. quo tempo. 1440 fuam bello Turcico fortunam experiri decreuit. Verum quia Friderico caefare Hungariam per latrunculos Bohemos infeftante, minime tutum erat copias e regno educere: hic primum concili. andus fuit, a quo id aegre admodum impetrauit, vt biennio se inducias obseruaturum polliceretur: id ipsum a Ioanne Giskra Bohemorum duce obtinuit, opera potissimum Simonis de Rozgony episcopi Agrienfis, qui vt hominem Hungaricae genti fauentiorem redderet , fuam ei neptein nuptui tradiderat. Itaque belli inteftini metu in biennium (a) Chronicon cap. XXXV, vsque XL. |