Page images
PDF
EPUB

et immanitate quam plurimi vltra modum offenfi fuiffent, adeo exiguo numero Budam conuenere, vt nulla effet comitiorum fpecies, quapropter nil ibidem de republica agi potuit, nifi quod Ioannes rex infignem aduerfum fe fidei Ioannis Bánfi de Alsólindua conftantiam remuneraturus, eumdem regni Hungariae palatinum conftituerit (a). Ex hac ipfa comitiorum infrequentia clare perfpicere poterat Ioannes, non ita profligatas adhuc effe res Ferdinandi, vt nil amplius inde timendum haberet. Ac reuera Ferdinandus et fuapte, et Hungarorum fibi fauentium precibus exoratus, vbi primum Soliman num ex Hungaria difceffiffe comperit, copiofa tam in Germania, quam in Bohemia mili tum fupplementa confcripfit, quibus aemu1530 lum folio deiiceret. Anno infequente 1530. fed fero admodum, menfe Nouembri, quod nullae iam tum a Solimanno fuppetiae fperari poterant, per Vilhelmum Rogendorfium Ioannem Budae obfedit, verum quia praefidiariorum virtute non vna vice a moenibus profligatus erat, et cum frigidioris iam coeli intemperies, tum plura alia incommoda militem impatientem reddiderant, Rogendorfius inaufpicatam obfidionem foluere coactus fuit: exinde in conficiendis induciis, paceque tentanda annus prope abiit. At Solimannus eam clientis fui Budae oppugnationem adeo graui1532 ter tulit, vt A. 1532. numerofo cum exer

(a) Wolffgangus Bethlen pag. 58.

[ocr errors]

citu in Hungariam appulfus, Viennam iterum oppugnare conftituerit, verum Ibraimus Ve.. zirius, quem Carolus V. caefar multo auro corruperat, ita et itineris rationem, et Soli manni animum moderari nouerat, vt is Cab roli V. qui Viennam propediem aduenturus nunciabatur, fortunam veritus, ab Auftria inuadenda penitus abftinuerit; rurfum tamen innumera crudelitatis fuae veftigia in Hunga ria reliquit, praeterquam enim, quod in clientis fui Ioannis regno, quacumque iter ha buit, oppida, et pagos omnes ferro et igne deleuerit, immenfam iterum Chriftianorum vtriusque fexus multitudinem fecum in feruitutem abduxit. Praeter hanc Turcarum barbariem, a fuifmet etiam ciuibus Hungaria grauiffimas, iis duorum aemulorum de regno litigantium temporibus, perpeti debuit calamitates: nemo tum, cuicumque demum parti adhaereret, vitae, rerumque fuarum fecurus vixit: ciuitates, oppida, et pagi iam vni, iam alteri, iam vtrique tributa pendere adacti, ad extremam redigebantur inopi am: dynaftae, ac nobiles, quo fe a vi, et direptione tutos praeftarent, illiás, cuius figna, militemque confpexerant, partium fe effe profitebantur: fi quando Ferdinandus ad remunerandam clientum fuorum fidem nonnullis bona contulit, Ioannes armata manu obiecta, eos ab adeunda poffeffione prohibu it, nifi ad fuas partes tranfirent, quod cum. Ferdinandus viciffim cum aemuli fui donatariis ageret, id demum euenit, vt plerique, quo ab vtroque rege donationis literas im

[ocr errors]

petrarent, eadem verborum formula vtrique fidelitatis facramentum nuncupauerint. Malo huic fane quam deplorando, acceffit execranda multorum perfidia, qui iam hunc iam illum regem fe fe fequi fimulantes, priuatos dominos, ecclefias, ac ipfam adeo facram coronam bonis, ac poffeffionibus impu ne fpoliabant. Et vero omnium miferrima fuit facri ecclefiarum peculii conditio: cum enim Ferdinandus id a Clemente VII. Pont. impetraffet, ne vlli, quem Zápolya nominaffet, antiftiti confirmationem impertiretur, ex aduerfo autem. Zápolya nominatos per Ferdinandum a fedibus fuis excluderet, ecclefiarum his de caufis per plures annos proprio paftore fuo viduatarum bona profani homines in fuam redegere ditionem: fic Ioannes Szeretfen inuafit epifcopatum Quinqueecclefienfem, Nitrienfem Valentinus Török ab Enning: laurinenfem cum Sabarienfi praepofitura Paulus Bakits Tsanadienfem Cafpar Berufits: Tranffiluanienfem Franciscus Bodo: Varadinenfem Emericus Tzibak, quos fubinde aemuli reges ne a partibus fuis alienarent, in bonorum inique raptorum poffeffione minime aufi funt turbare. Sub haec eadem tempora, noua de religione doctrina per illapfos e vicinis regnis magiftros in. Hungaria, et Tranffiluania diffeminari coepit: atque fic introducta fenfim de cultus diuini ritu, de moribus, ac fidei dogmatibus opinionum varietate, dudum iam partium ftudiis, domefticisdifcordiis laborantes Hungari etiam regue ligione, cuius maximum eft ad animorum

[ocr errors]

vnionem momentum, ab inuicem diffidere coeperunt, vnde ad mutua odia, ac caedes ipfas fubinde gradus factus fuit (a).

§. VIII.

Publica patriae mala Ioannem ad pacem cum Ferdinando fanciendam adigunt.

Funeftam hanc, totique Chriftianitati noxiam totius regni defolationem, et non com munia folum Hungariae, verum et priuata fua damna cum reges ipfi fuifmet intuerentur oculis, vererenturque, ne Turcae, mutata repente fcena, Hungariam fub iugum mitterent, clare iam concordiae inter fe componendae neceffitatem perfpiciebant: IoanHes certe non vna vice partim Ferdinandum, partim Carolum V. caefarem de pace interpellauit, modo ea faluo fuo regis honore poffet confici: Ferdinandus quoque tempori cedendum putans, a priori conditionum rigore aliquid remittere, Ioannique partem Hungariae cum regio titulo indulgere conftituerat: verum Stephanus Bathorius palatinus priuatum odium, et vindictae ftudium com

(a) Lege de funeftis eius aetatis viciffitudinibus Iouium, Ioannem Zermegh, Vrfinum Velium, Iftuánfium, et Analecta Scepufii facri, ac profani Toino 11. fpeciatim ibidem Annales contractos Conrali Sperfogel.

munibus patriae vtilitatibus anteferens, neque vt oportebat futura profpiciens, acerrime aequo huic confilio obftitit, extrema prius experiri, quam vel inanem regis appellationem aduerfario fuo concedere certus : ac reuera ea fuit palatini apud Ferdinandum autoritas, vt hic, quoad ille vixit, nullam honeftae alicuius concordiae fpem, eodem inuito, Ioanni polliceri auderet : verum poftquam homo arrogantia, et odio tumens 1535 A. 1535. viuere defiit, proniora mox ad pacem omnia expertus fuit Ioannes, vt qui dudum iam Turcarum focietatem, atque protectionem cum tanta Hungariae calamitate coniunctam tacite oderat, nullam tamen fplendidis illis compedibus femet expediendi ra 1532 tionem inueniebat. Iam A, 1532. cum Soli mannus alteram in Auftriam expeditionem, quamquam, vt diximus, fine fructu, fufcepe rat, acre illi calcar fubditum fuit, vt toto ftudio Auftriacae domus amicitiam expeteret: quod iam tum Solimanni erga, fe benenolentiam vehementer refrixiffe, ac aliquid finiftri illum animo voluere non obfcuris indiciis collegerat. Iuuat et huius, et grauioris adhuc, quae paulo poft confecuta fuit, Solimanni a Ioanne alienationis caufas fumma, qua licebit, breuitate explicare. Ludouicus Grittus Turcarum in aula Budenfi minifter feu priuata ductus ambitione, feu, quod id in arcanis Solimanni mandatis habebat, Ioannem interpellauit, vt, fi rebus fuis quam optime profpectum, Solimanni autem beneuolentiam perpetuam effe vellet, fe Hungariae

[ocr errors]
« PreviousContinue »