Page images
PDF
EPUB

neo numero machinae bellicae, ceterique apparatus neceffarii mature comparentur, formidandam Turcis euafuram gentis Hunga-, ricae militiam, atque tum demum non modo bene fperari, verum etiam confidi poffe, vt citra exterarum copiarum neceffitatem, fola Hungarorum virtute Chriftiani nominis ho ftes ex Hungaria profligentur. Ex his, quae ex citato Nicolai comitis Zrini libello paucis commemorauimus, perfpicue intelligitur, quae tum apud Hungaros obtinuerit de do mefticarum virium fuarum magnitudine opinio, vnde enata fiducia cupidiffimam gloriae gentem eo adduxit, vt quo liberatae patriae gloriam fibi propriam faceret, exteras copias et a belli gerendi, et a victoriae fubinde certo certius de Turcis reportandae communione arceri voluerit.

S. VI.

Turcarum ad bellum apparatus.

[ocr errors]

Sic dum Hungari de modo Turcas propriis viribus ex Hungaria eiiciendi follicite, fed tamen nullo cum effectu deliberant, ac in id toto conatu incumbunt, vt legiones exteras, quae pro fecuritate, faluteque patriae ex cubabant, ac non leui hoftibus freno erant, e regni finibus omnibus educi impetrarent, porta Ottomannica domefticis Hungaros inter, ac principem diflidiis vtendum rata

PALMA P. III.

X

[ocr errors]

magna diligentia bellum apparauit. Huius potiffima caufa fuit: vt Leopoldum caefarem ad militiam Germanicam e praecipuis Tranf filuaniae fortalitiis extrahendam adigeret, ficque et Apafium principem, et vniuerfam eam prouinciam ab illius dominatu, atque clientela penitus eliberaret: imo vero id etiam in diuano clam conftitutum erat, vt, fi bellum profpere cederet, Tranffiluania fub iugum mitteretur, ac copiofo mili te Turcico opportunis locis diftributo, ad ceterarum Bizantino imperio fubditarum prouinciarum morem per Turcas praefectos de! inceps gubernaretur: quo fic non modo do minatum fuum in perpetuum in Tranffiluania conftabilirent, verum etiam recuperandae aliquando, ac ad obsequium S. coronae reuocandae eius prouinciae fpem omnem Hun. gariae regibus adimerent. Cunctis ad bellum rite difpofitis, portaeque feudatariis Valachis, ac Moldauis feuero mandato ad bellum 1663 proficifci iuflis, vezirius A. 1663. Bizantio digreffus, praemiffo in Tranffiluaniam nuncio, Apafio imperauit, vt Tranffiluanicas copias in vicinam Hungariam traduceret, coniunctisque cum Kutsuko balla viribus, rem contra Leopoldum ageret. Dura fuit et Apafio principi, et prouincialibus ea vezirii denunciatio, quod diuturnis bellis, Tartarorum, Turcarumue populationibus exhaufta prouincia, quiete tum quam maxime opus haberet. At non multo poft vehementius confternati funt, dum arcanam mandati huius caufam e Valachiae principe didicere.

[ocr errors]

Is

[ocr errors]

enim cum copiis fuis illac in Hungariam ad vezirii caftra iter habens, clam Apafium mo nuerat, eo confilio Tranffiluanos ad bellum in Hungaria gerendum cogi, vt eo durante prouinciam omni milite deftitutam Turcico exercitu ex improuifo inundarent; nemine, que refiftente fubiugarent. Idem fere arcis Gyulenfis begus Turca, Olai nomine; futurudi vaticinabatur. Hoc vobis, inquiens, confilium a me datum fciatis: diffenfiones per plures annos continuatas feponite, nec contra quemquam auxilia noftra imploretis ; fi enim in fuccurfum veftrum denuo ingredi compellemur, numquam. nos Tranffiluania egreffuros, iuro per Deum omnipotentem (a). Hoc rerum fuarum pofitu commoti Tranffiluani, id fibi omni poffibili fatione euitandum putauere, ne militiam fuam in Hungáriam fub figna Turcica tranfmittere cogerentur. Itaque Apafius internuncio Turcico magni pretii muneribus fibi conciliato, praeteritorum annorum calamitatibus publicum prouinciae aerarium, et priuatorum facultates ad fundum vfque exhauftas; exiguum item domi ad bellum apparatum modicas denique militiae vires, vix caefareo militi e fortalitiis Tranffiluaniae eiiciendo fuffecturas excufauit, atque eiusdem internuncii opera eo vezirium flexit, vt is a fequenda expeditione tum quidem prouinciales abfoluerit, ea tamen lege, vt totis viribus interea incumberent, ad Claudiopolim;

(4) Vide Ioan. Bethlen lib. IV. pag. 443.

*

[ocr errors]

Köuarinum, aliaque Tranfiluaniae fortalitia, per caefareos milites infetla, e Leopoldi manibus vindicanda. Id quod etiam non tam Apafianarum copiarum virtute, quam praefidiariorum Germanorum perfidia perfectum fuit; cum enim longiore tempore nulla gregario militi praebita fuiffent ftipendia, coorta fe ditione, vltro portas Tranffiluanis aperuere, eiurataque caefari fide, ad Apafii figna transiere.

[ocr errors]

S. VII.

Hungarorum in ftatuendo milite promptitude.

Ceterum vezirii, centum armatorum millia fecum trahentis, fama non mediocriter aulam caefaream perculit, eo quod, vt iam diximus, oratoris fui Bizantii degentis literis certam prorogandae pacis fpem nunciantibus, delufa nil ad eum diem de bello cogitaue rit. Montecuculus caelarearum copiarum ductor nonnifi XI. peditum, ac XII. equitum legiones, neque eas confuetum numerum complexas fub imperio fuo cenfebat, quorum pars potior fi per finitima Turcis praefidia diftribueretur, exiguus eorum, qui in campum educi poffent, remanebat numerus: fed neque appropinquantibus iam Turcis, tam cito abfentes in Italia legiones domum renocari, tirones in Germania confcribi, aut

[ocr errors]

"

ab exteris principibus auxilia impetrari poterant. Itaque in quo vno fpes effe poterat, palatinum monet caefar, vt quoniam grauiffimum adeffet difcrimen defcriptam tot conftitutionibus, totiesque laudatam infurrectionem genti Hungaricae imperaret; factum id quam promptiffime, ac ipfa caefaris exfpectatione celerius: priusquam enim Tur cicus exercitus vifcera Hungariae fubiret e vicinis Danubio comitatibus vicenis plura millia, armis, omnique apparatu optime in ftructa, fub palatini figna confluxere. Belli adminiftratio ita caefaris voluntate diuifa fuit, vt Montecuculus Germanicis, Nicolaus Zrinius Illyricicbanus Hungaricis praeeffent copiis, mutuisque confiliis duces ipfi rem: agerent. Fauebat imprimis Zrinio fortuna vt, quoties cum Turcis confligeret, triumpharét, quo in minoribus praeliis fucceffu, atque infuper militum ad ardua quaeuis ductu fuo aggredienda, perficiendaque virtute, et conftantia animatus, vrgere non definebat Montecuculum, vt captata temporis, locique. opportunitate, decretorium cum vezirio certamen iniret, neque de victoria vllatenus dubitaret quod Turcae quidem numero, Chriftiani haurem arte militari, virtuteque praeualerenti Verum Montecuculus, clariffimus et ipfe aeui fui bellidux, fed cautus admodum, atque cunctator, induci numquam potuit, vt caefaris, et Hungariae falutem vnius praelii aleae committeret, in tanta praefertim copiarum Chriftianarum paucita. te, quae fi fuccumberent, nullum iam Tur

[ocr errors]
« PreviousContinue »