Page images
PDF
EPUB

Biztricenfis, ceterique praefentes: tum vero laxatis dolori fuo frenis, acerbius conqueritur, de intolerandis in patrem olim, modo vero in fe odiis. Vlricus iuftam eam reprehenfionem non ferens, ac in furias actus, Hunyadios perfidos, rebellesque vocare non dubitauit: ex his initiis orta contentio in rixam defiit. Viricus prior eductum e vagina enfem in Ladislai comitis caput vibrat, fed hic oppofita opportune, ingenti annulo armata dextra, grauiterque fauciata fatalem ictum declinauit: ftrepitu, et clamore, vt fit, exciti Ladislai familiares accurrunt, Viricumque multis confodiunt vulneribus. Corpus occifi plauftro impofitum, Cileiamque deuectum maiorum tumulo inferri procurauere amici (a). Hunc exitum habuit vir omnium fceleratiffimus, qui deteftanda fane fraude, regem inter ac fubditos diffidia ferere, et fouere familiare habuit, ac omnium, quae deinceps euenere, malorum autor exftitit. Vt adeo clariffimi viri, qui eius indolem penitius nouerant non dubitauerint affeuerare, Ladislaum comitem Biz

(a) Tatam caedis Virici hiftoriam copiofe, elegan ter, ac critice deductam lege apud doctiffimum Stephanum Kaprinai in Hungaria diplomatica tempore Mathine de Hunyad regis. Parte I. lib. I differt. II.

tricenfem non minus Chriftianae reipublicae profuiffe Virici caede, quam Ioannem gubernatorem Mabometis profligatione (a).

§. XX.

A rege Ladislao condonatur.

Haec alii de Vlrici interitu fensere, at rex Ladislaus ea audita turbari, nouisque agitari fufpicionibus coepit: fic anxium, fluctuantemque Ladislaus comes Biztricenfis cum fuis acceffit, pedibusque illius affufus, enarrata facinoris patrati ferie, atroces ab Virico parenti ante fuo, tum fibi illatas iniurias certamque mortis machinationem, ac denique, fi porro ille vixiffet, communem reipublicae perturbationem multis expofuit; quae oratio adeo regis animum commutauit, vt caedem quidem peractam aperte non probauerit, comitem nihilominus deprecantem omni poena abfoluerit. Exiguo poft tempore Belgradi commoratus, in Ladislai de Gara palatini comitatu Temefuarum, Hunyadii tum iuris arcem, deflexit: venientem lugubri vefte induta excepit Elifabetha Szilagyia, Ioannis de Hunyad gubernatoris vidua, ac vna cum filio Mathia fupplex clementiam implorauit. Rex viduam multis non fine laude mariti confolatus, vt omnem vindictae aliquando fumendae metum tolleret, die XXIII. 1456 Nouembris eiusdem anni 1456. propalam in

(a) Aeneas Syluius in literis ad regem Arragoniae, Apud cl. Pray in Annal. reg. Hung. ad h. a.

templo, coram SS. Euchariftiae Sacramento iurauit, fe facinus in Viricum admiffum nullo vnquam tempore puniturum (a). Hac tam folenni cautione data, et accepta fecuri comites Ladislaus, et Mathias regem ita volentem Budam funt fecuti, vbi praecipuo in honore verfati, aulam quotidie adibant, nemoque erat, qui eam regis gratiam perpetuam fore dubitaret.

S. XXI.

Ladislai comitis Biztricenfis fupplicium, et Matbiae captiuitas.

Verum Ladislaum de Gara palatinum gra uius vrgebat et inuidia, et Virici cognati fui caedes, quam vt Hunyadios in aula florentes diutius fuftinere poffet. Itaque non ceffabat timido fuapte regi nouas fufpicionum caufas ingenerare: aiebat Ladislaum minime manus a rege ipfo cohibiturum, qui propinquum illius priuata autoritate e medio fufferre non pertimuerit, easdem, quas olim Viricus, repetebat naenias, quibus inductus rex egit cum Ioanne Giskra, Paulo Bánfi de Lindua, Benedicto de Turotz de modo adolefcentem citra reipublicae perturbationem e viuis exturbandi. Quae confilia, etfi clam agitarentur, fubodoratus comes Ladislaus

(a) Chronicon cap. LIX. Bonfinius de cad. III. Ranzanus in epitome. Pray in Annal. Hung. ad h. a. ac denique doctiffimus Kaprinai lib. cit, cap. II. §. VI:

fexcentos circiter equites fuos Budam euocauit, fibi, cum opus videretur, auxilio futuros. Nouum inde criminandi fumfit argumentum palatinus, quafi miles ille ad afferendam regi vim accitus effet. Itaque conftituto die, cum comes Ladislaus folito more regiam fubiillet, palatino, pluribusque praefentibus, comprehenfus, atque in carcerem coniectus fuit. Eodem prope tempore comes Mathias domi fuae capitur, tum vero Ioannes Vitézius epifcopus Varadinenfis, Sebaftianus de Rozgony, Ladislaus de Kanifa, Cafpar Bodo de Györgyi, Georgius Modrár, et Paulus Horuát Hunyadiae domus amici omnes cuftodiae dantur. Die autem infequente, qui 1457 XVI. Martii fuit A. C. 1457. comes Ladislaus e carcere eductus, fub noctis crepufcu Ium in foro S. Georgii prope aulam, exceptis collo quatuor ictibus, decollatus fuit, carnifice id folum adftantibus inclamante : Sic perduelles regi plecti folere. Hunc in modum nulla praemilla caufae cognitione, neque dato refpondendi fpatio, praeter omnem iudicii ordinem, occubuit Ioannis gubernatoris filius. Quid caufae fuerit, quod regent ad violandam, quam Temefuarini dederat, fidem coegerit, a nemine hactenus exploratum eft. Multum ad id fupplicium contuliffe palatinum, qui paulo ante filiam fuam eidem comiti defponderat, dubitari nequit. nempe habent hoc illi, qui fummo praefunt imperio, vt eorum, quos fibi adfcifcunt adminiftros, dictis fidem habere cogantur,

Sed

1

neque femper ipfi per fe verum poffint cog. nofcere (a).

XXII.

Turbae domefticae inde confecutae. Ladislai comitis Biztricenfis fupplicio affe çti fama per Hungariam fparfa, regi quidem çeu nimium credulo, ac mobili atrocem apud plurimos conflauit inuidiam, regno autem flammam iniecit, haud facile reftinguendam, praefertim poftquam rumor percre. buit, Mathiam quoque puerum, ac ob ipfam aecacem fceleris omnis expertem, confimili exitu propediem periturum: nec abs re id credebatur, palatinus enim regi autor erat, vt communis fecuritatis caufa, Matbia comite clam enecto, vniuerfam domum Hunyadiam tolleret. Ne autem feditio eapropter domi oritura incrementa poffet capere, Ioanni de Giskra viro militari negotium daret, Hunyadiae domus amicos bello frangendi: ac reipfa pofterius hoc effectui datum eft. Rex enim die XXI. Aprilis e. a. ad vniuerfas ciuitates mandata expediuit, vt gentes fuas ad octauum diem fefti S. Georgii M.

(a) Vide laudatum Kaprinai loco cit. lege iten Aeneae Syluii epift 370. in Annal. reg. Hung, ad h. citatam paginam 197. Chronicon cap. LX.

« PreviousContinue »