Page images
PDF
EPUB

peer nouum Hungaris indulgentis animi sui argumentum daturus , abolito gubernatoris magiftratu, Georgium Szeleptsényium locum. tenentis dignitati poftliminio restituit. Haec clarissimi viri in priftinam dignitatem restitutio bonos omnes laetitia affecit, fpeque meliorum temporum compleuit propterea , quod paulo prius praecipuus aulae adminifter Lobkouitzius procul ab aula relegatus fuerit, cuius vnius confiliis quia caefar ad eum, diem vfus erat, Hungari eum, vt capitalem gentis suae hoftem, ac calamitatum omnium autorem oderant.

Caefar quoque cum mul. ta fibi a ministro suo suggesta pessimos exi. tus habuifle, experimento didicillet praeterea propemodum omnia, quae in fe. cretiori consilio agitabantur , incertum cuius perfidia, Grammonuillio Gallico Viennae ora. tori per plures iam annos deregi consueuisse comperisset, paucos admodum, eosdemque maturo iudicio delectos viros, in arca. norum fuorum confcientiam adfciuit, immo etiam grauioris momenti negotia per se ipsum examinare, expedireque coepit.

ac

[ocr errors][merged small]

Varia ad seditionem comprimendam adbibita

Temedia. Conlilio reapse opus erat, ve seditio, quae in superiore Hungaria identidem erumpebat, comprimeretur. Certe caesarearum copiarum duces, praesertim Koppius, in cogendis ad ob

[ocr errors]

fequium coniuratis plurium annorum fpatio oleum, et operam perdebant : feuere in o. mnes,

ad quos coniurationis suspicio pertine. bat , animaduertebatur , quotquot capti, mi. litarique iudicio de seditione conuicti erant, vario fupplicii genere vitam finiere, alii ar. tuatim diffecti, in crucem acti alii, nonnulli palis infixi, aut rota fracti miserando ce. teris spectaculo fuere. Verum ea koppii feueritas adeo nihil profuit, vt exulceratis ipfa fuppliciorum acerbitate animis et numerus, et ferocia coniuratoruih in dies au. geretur, qui fi quem e caefareis militibus, aut praelectis forte interceperant, confimi. libus plane fuppliciis eosdem afficiebant. Ea · mutuo in fe faeuiendi licentia comperta cae. far vehementer exhorruit , praefertim cum complures e Germanis illustri genere natos crudelem in modum necatos arcepit. Seue. rissimis igitur mandatis ad Koppium, ceterosque militares duces đatis, continuatam ad eum diem fuppliciorum acerbitatem dampa. uit, atque prohibuit. Sustulic etiain militare iudicium , nouumque tribunal partim Cafe souiae, partim Eperiefini conftituit , ex ciuilis ordinis viris, ac potiffimum Hungaris conflatum, quorum fententiis coniurati aut abfoluerentur , 'aut damparentur.

Sed cum neque hac caesaris cautione Koppius ab inftituta in coniuratos atrocitate quidquam re. mitteret , ex Hungaria subinde reuocatus fuit. Illud quoque non fatis caueri potuit, ne gre. garius miles, dum exhausto aerario bellico per plures etiam menses stipendio carebat,

incolas rapinis affligeret, vnde odia enata ,
mutuasque militum, et incolaruin caedes fa
cile quisque intelliget. Tantam fanguinis
profulionem, et regni totius conuulsionem
miseratus caesar, de imponendo calamitati-
bus fine, pristinaque tranquillitate in Hun-

gariam reuocanda cogitationem fufcepit. 1676 Hunc in finem Viennam. A. 1676. euocatos

Hungaro um primores, de modo patriaw ad quietem reuocandi , suam fingulos sententiam candide iussic expromere. Confilio huic it. terelle voluit Ladislaum Tsáki Trausliluaniae principis apul le legatum , cuius prudentiam , aequanimitarem, et fincerum erga auguftam domum ftudium multis perspexerat argumentis. Et Ladislai Tsáki, et cetero, rum, qui praesentes aderant, vnanimis sen. tentia fuit, vt sublata feueritate, animum ad clementiain flecteret caefar, cunctisque coniuratis, ad obedientiam redire volentibus coinmunem , plenamque erratorum veniani offerret: Hungaram nationem eius elle indolis, vt principibus fuis , a quibus fince. re le diligi, aeftimarique fenfit, obfequentissima semper fuerit, eorumque causa diffi. cillima quaeque generose agere, aut perpe. ti in lucris posuerit. Quod vero durioribus remediis exasperetur potius, quam in officio contineatur, vel ex iis, quae actu in superiori Hungaria agerentur, caefarem abunde, posle intelligere. Porro cum inuidia, qua iam laborabat caefar, et diffidentia in imviensum creuerit, in id incumberet, vt e. pullis omnibus suspicionum radicibus, de fin

[ocr errors]

1

cera sua ad regni felicitatem procurandam voluntate, vniuerfoš regni ordines facto ipfo conuincerer: hoc porro facile obcentum iri , fi palutino restituto veterem regia minis formam vna reftitueret. Ac istud qui. dem vt fiat, vel ideo conueniens elle. quod Ferdinandus I. rex, ac per eum augusta domus Auftriaca obtentam a morte Ludouici II. Hungariae coronam non alteri, quam eius aetatis comiti palacino Stepbano de Báthor in acceptis referre debeat. Tributa ad haec, quae praelatorum, baronum, nobiliumque poffeffionibus autoritate fua impofuerat, an. tiquaret : militaribus praefecturis, aut camerae muniis Hungaros etiam ad id idove. os admoveret : finerec ex Hungaris iterum, vt olim , stipendiarias confcribi copias, tuendis praefidiis , et finibus deferuituras : quorumuis criminum, ac etiam perduellionis reos ordinariis regni indicibus e legum praescripto diiudicandos relinqueret, ac vt alia praecereamus, exteruni militem, cuins rapi. endi licentia multorum annorum consuetudi. ne roborata coerceri amplius non poffit , ex Hungaria educeret. Ad pleraque inclinabat caesar, verum copias Germanicas porro eriam in Hungaria conseruari oportere pronun. ciauit propterea, quod repullulante identi. dem feditione ad suam, regnique fecuritatem eius praesentia quam maxime tum eflet neceffaria, ceterum îi Hungari Sincera vos luntate ad quietem redierint, neque vllum, fiue [editionis commouendae, seu belli Tura cici apparuerit periculum, le milites exteros,

satis alioquiu aerario suo graues , quam libentissime e regno euocaturum. Denique speciatim fidem dedit caesar, se in comitiis quam proxime habendis, palatini dignitatem poftliminio reftituturum.

His in conuentu Viennenfi actis, proceres Hungari optima cum spe domum funt dimisli.

Verum cum caefar ea, quae cum Hungaris egerat, ad secretiorein minifterii fui fenatum reculiffet, potior eorum pars duce barone Hacker aulae caesareae cancellario (a) interceflit, grauiffimisque rationum momentis eum ad constantiam in coepta contra Hungaros feueritate retinendam hortari non deftitit. Negabant hi, reftituta etiam in integrum priore regimi. nis forma, aut quauis clementia adhibita, Hungaros fincere ad obedienciam redituros, ac quo magis frena eis laxarentur, eo fas cilius iugum excussuros. Insisteret modo diutius coepto tramiti, futurum certo certius, vt impofito fibi iugo demum afsuescerent. Sic cum alia Hungari primores , ministri item alia suaderent , ac partis vtriusque rationum momenta grauia essent, diu animo fluctu. ans caesar negotii decisionem in dies procraftinabat , vfquedum Emericus Tökölius et Gallicis, et Turcicis foederibus tumidus, sopitam propemodum in Hungaria feditionem paulo vehementius concitauit, Cum itaque caesar atrociorem fibi incumbere videret tem

() Consule fragmenta Hil. Hung, ad A. 1678.pag.56

« PreviousContinue »