Page images
PDF
EPUB

peftatem , quam vt eam tam cito viribus fuis poffet diflipare, rursum primorum Hun. gariae , ac nominatim Toannis Gubassotzji Vačienfis episcopi, viri et probi, et docti de motibus Hungariae fedandis opinionem exquifiuit. Hic datis die XXII. Ianuarii A. 1678. literis respondit, ac eadem fere , quae 1878 biennio abhinc in conuentu Viennenli

proceres Hungari suggellerant, repetiit (a). Sed et tuin aulae caefareae cancellarius pronum iam ad clementiam Leopoldi animum a sequendis Hungarorum confiliis auertit, dum denique caefar ipse , vt paulo inferius narraturi fumus, neceffitati parendum putauit.

S. XIV.;

Tökölianae seditionis origo, et progreffusa

Vt secessio Tököliana clarius intelligeretur, iuuat eam paulo altius reperere. Fuit Eme. ricus comes Tököli patre Stephano Tököli de Kézmárk viro admodum locupletę, matre autem Maria Gyulafi de Rátót, Samselis Gyulafi, et Annae Bethlen de Iktúr filia in lucem editus. Patre Stephano praecipuo Veffelenyianae coniurationis capite A. 1670. 1670

(a) Vide Kazi Hift. Hung. Tom. III. lib. XII. pag.

e viuis fublato , pueritiam egreffus Emerin cus fuga in Transfiluaniam euasit, vbi castro Vaida. Hunyad cum amplissima dynastia, et opimis aliis latifundiis , partim a matre Gyu lafia , partim a Francisco, Rétlei testamento libi legatis pociebatur, cumque interea in Hungariam citatus, caefari

parere detrectas. set , cuncta,eius bona , in Hungaria fita, fifco fuere addicta. Adolescentem ingenio prom. ptum cum ceteris Hungaris exulibus beneuole admodum habuit princeps Apafius et sponce fua, et Ludouici XIV. regis Galliae commendatione, qui vt domus Auftriacae vi. res diftraheret , curbas Hungariae ftudiofe alere, augereque non definebat. Certe huic potissimum Tököliana secessio fua debet et ina itia, et incrementa , nam et ingestem pecunire vim Tökölianis fubminiftrabat, et Ioannem Sobieszki Poloniae regem, marchionis Betbynii legati fui opera eo adduxit, vt is non contemnendis militum luppetiis factiofos aliquamdiu adiutum iuerit, demum praeter vfitarum antea morem , in Transliluaniam quoque ad Apafium principem oratorem misit , traductoque ad partes fuas Michaele Te. leki, praecipuo tum aulae Transliluanicae adminiftro, id perfecit, vt Apafus contra datam olim fidem copias fuas coniuratis coniunxerit (a). Sic cum ellent res comparatae,

bellum

[ocr errors]

(a) Habuit Ludouico XIV.gratiamTökölius, cum nuin. inos cudi cutauit, qui aduersa parte hanc refercbante. pigraphen: Ludouicus XIV rex Galliae, auerla vero: Protector, et patronus regni Hungarire.

bellum per plures annos iam Micbaude Tele.
kio, iain Stephano Vesselényio ductoribus in
Hungaria geftum fuit, dum denique tota il-
lius adminiftrandi moles A. 1678. Tökölio 1678
commiffa fuit, qui, adductis fecum e Trans-
filuania vicenis armatorum millibus, feruen-
tem iam tum seditione fuperiorem Hungariam
inundauit, crescenteque in dies coniuratorum
numero, montanas Hungariae ciuitates, at-
que aurarias omnes caefari eripuit. Quis
caedes, populationes, aedium facrarum spo-
liationes , ceteraque eo tumultu patrata enu.
meret ? neque enim tantus erat caefarearum
copiarum in Hungaria numerus, ve Tököli.
anis poffet refiftere, ac in id solum cae-
fareis ducibus incumbendum fuit, vt prde.
cipua regni fortalitia , valido militum prae-
sidio communita , in poteftate retinerent.
Vnum erit in votis Tökölio , vc Helenae
Zriniae, Petri Zrinii filiae, quam Franciscus
I. Rákotzius in ipfo aetatis Aore A. 1676. 1676
sublatus gemina cum fobole, cognomine vi-
delicer filio Francisco JI. et Iuliana filia vi.
duam reliquerat, nuptiis potiretur. Captus
erat impotens sui iuuenis et ingenio, et ra-
ra adolefcentis matronae formå, ac praeter-
ea immensis Rákotzianae donius opibus, at-
que thesauris inhiabat, quos, tutelae specie
occupatos, in ciuilis belli vsum conuerte-
ret. Atque hac de caufa nuptiis his fe le
opposuit caesar, ipfa etiam demortui Frana
cisci Rákótzi genitrix Sophia Báthori, mu-
lier deuo fuo praestantissima, multumque
Caefari aeftimata, nurum quoad vixit, sb
Palma P.III.

Z

[ocr errors]

ineundo eo connubio efficaciter prohibuic importunumque illum procum machinis bel. licis non raro a Munkatsini moenibus remo. vit. Ceterum caelar, etsi molitiones Tökölii principio contempferat , poftquam tamen fe. rociffimi iuuenis potentiam vltra modum in. creuiffe vidit , honeftiffimis conditionibus oblatis , eundem ad quierem, et obsequium revocare ftuduit: verum quia Tökölius non publica patriae commoda , fed priuata sua prae oculis habuit , Gallorumque, atque Turcarum promiffis fretus, Hungariae prin cipatum (pe iam deuorauerat, omnia cae. saris, et proborum virorum ftudia in irritum abiuere.

$. XV.

Quies regno restituitur per comitia Soproniensia. Caesar tam multiplices infelicis Hungariae tragoedias pertaesus, exulancisque tot annorum interuallo tranquillitatis reuocandae cupidus, Hungariae procerum, generalia regni comitia fuadentium, votis demum fubfcripfit,

eademque ad diem XXVIII. Aprilis. anni 1681 1681. Sopronium indixit. Omves, et sin

guli regni ordines, ne Tökölio quidem ex-
cepto, eodem evocati sunt , oblatis etiam
fi qui comparere aliter vererentur , falui
conductus literis, data insuper poteftare, li-
bere suam cuique promendi fententiam, ido-

meaque ad pacem toti Hungariae poftliminio restituendam remedia communibus consiliis praefcribenda. Confluxere ex omnibus prouinciis regni ordines 'opinione plures, vt pepe vnus e primoribus defideraretür Tökös lius , necquicquam , vt libere veniret, per literas faepius rogatus. Poft diuturnas, vt pronum est arbitrari, octo menfium difceptationes, quid demum ad domesticos motus sopiendos, sinceramque caput inter, et membra vpionem reuocandam; eo rerum articu: lo faciendum censuerint patres, é comitiorum conftitutionibus licet intelligere. Nos paucas folüm ex his, quae ad praesens in: Ititutum faciunt, commemorabimus. Ante omnia Paulo C, Eszterházi de Galantha poa tioribus votis palatinatum adepto , atque fic praecipua hac dignitate priftinae iurisdictio. ni reftituta , non folum gubernatoris, verum etiam locuintenentis regni magiftracus in perpetuum eft abolitus (a). Dalmatiae, quoque, et Croaciae , banus Nicolaus Ci Erdödi poteftatem omnem muneri fuo propriam recepit(b). Sancitum, vt regni ordinuon jura, praerogatiuae , diuorum regum diplomatia bus ftabilitae, ac ipfius etiam Leopoldi cae: faris decretis innovacae in integrum repon nantur (c). Omnibus ad fidem, et obsequi. um redeuntibus , etiam actu exulantibus,

[merged small][ocr errors]

(6) Leopoldi décrét. ill. art. I. et ii,
(b) Ibidein art. LXII,
() Ibidem art. X:

« PreviousContinue »