Page images
PDF
EPUB

fperandum eft, hanc pacem et utrique genti permagna emolumenta, et hoftibus incommoda haud exigua, effe allaturam. Quod folum in hoc negotio trifte atque infauftum accidit, fuit illud facinus in internuntium noftrum Philippum Meadowes nefariè fufceptum atque tentatum: Cujus in occultos auctores haud fegnius inquiri oportuit, quam in manifeftos fceleris miniftros: neque de regis veftri juftitia ac feveritate in tanto fcelere puniendo, neque de tua cum primis ad eam rem opera, ut qui fas piumque colas, et pacis inter utramque nationem ftudiofus fueris, dubitare poffum: quæ quidem ftare nullo modo poteft, fi facta hujufmodi nefaria impunita atque inulta ibunt. Verùm tua facinoris illius nota deteftatio facit, ut neceffe mihi non fit plura de hac re in præfentia dicere. Cum itaque de mea erga te benevolentia, quam et rebus omnibus demonftrare paratiffimus ero, certiorem te fecerim, extremum illud eft, ut te tuaque omnia divinæ benignitati ac tutelæ à me fcias effe commendatiflima.

Amplitudinis veftræ ftudiofiffimus,
OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Ex palatio noftro Westmonafterii,
Aug. die 1656.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Principi CAROLO GUSTAVO Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime Rex, amice ac fœderate chariffime;

Cùm eundem nobifcum animum, idem confilium, in majeftate veftra ineffe animadvertam, Proteftantium fidei defendendæ contra hoftes ejus, hoc tempore, fi unquam aliàs, infestiffimos, unde eft quòd tam profperis fucceffibus veftris victoriarumque nuntiis penè quotidie lætemur, tum illud fanè vehementer doleo, quòd unum lætitiam hanc noftram turbat atque corrumpit, perferri ad nos, inter læta cætera, veftram cum fœderatis Belgii provinciis amicitiam pristinam non fatis conftare; remque eo deductam inter vos, in mari præfertim Baltico, ut ad difcordiam fpectare videatur. Cujus caufas quidem ignorare me fateor; eventum certe (nifi Deus avertat) Proteftantium fummæ rei periculofiffi

D 3

mum

mum fore facile perfpicio. Quapropter pro illa arctiffima neceffitudine, quæ cum utrifque veftrum nobis intercedit, proque eo, quo duci omnes imprimis debemus, religionis reformatæ ftudio atque amore, noftrum effe cenfuimus, quemadmodum foederatos Belgii ordines ad pacem et æquanimitatem magnopere hortati fumus, ita nunc majeftatem veftram hortari. Satis fuperque hoftium Proteftantibus ubique eft: nunquam acrioribus odiis inflammati conspirâffe in exitium noftrum undique videntur. Teftes Alpinæ valles, haud ita pridem miferorum cæde ac fanguine redundantes; teftis Auftria, edictis nuper et profcriptionibus Cæfariis concuffa; teftis Helvetia; quid enim attinet pluribus verbis tot calamitatum recentium memoriam luctumque revocare? Hæc omnia loca quis nefcit Hispanorum et Romani pontificis confilia incendiis, cladibus, vexationibus orthodoxorum, per hoc biennium mifcuiffe? Si ad hæc tot mala Proteftantium fratrum inter fe diffenfio accefferit, inter vos præfertim, quorum in virtute, opibus, conftantia, præfidium ecclefiiis reformatis conftitutum eft maximum, quantum humanæ opis eft, periclitari religionem ipfam reformatam, atque in fummo difcrimine verfari, neceffe erit. Quod contra, fi univerfum Proteftantium nomen ea qua decet inter fe fraterna confenfione perpetuam pacem coluerit, nihil omnino erit quod pertimefcamus, quid hoftium vel artes vel vires incommodare nobis poffint, quos fola noftra concordia vel propulfabit vel fruftrabitur. Quapropter majeftatem veftram majorem in modum oro atque obfecro, ut ad confirmandam cum fœderatis provinciis amicitiam pristinam, fi qua in parte collapfa eft aut imminuta, propenfum atque benignum animum afferre velit. Siquid eft in quo mea opera, fides, diligentia, ad compofitionem ufui effe poffit, eam omnem vobis profiteor atque defero. Deus modò afpiret, fauftumque effe jubeat, quod cum fumma felicitate curfuque perpetuo rerum profperarum majeftati veftræ exopto.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,,

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c.

Ex palatio noftro Weftmonafterii,
die Aug. 1656.

[ocr errors][merged small]

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Ordinibus Hollandiæ.

Excelfi et præpotentes Domini, amici chariffimi; Demonftratum eft nobis à Gulielmo Coopero, pastore Londinenfi, civéque noftro, Joannem le Maire Ainsterodamenfem, focerum fuum, ante annos circiter triginta-tres rationem quandam excogitaffe, qua reip. veftræ reditus, fine ullo populi onere, multo auctiores fierent; factaque cum Joanne Van den Brook focietate partiendi inter fe præmii, quod ex illo invento fuo reportâffent, (id autem erat parvi figilli in provinciis conftitutio,) ob hoc celfitudines veftras præpotentes fupradicto Van den Brook ejufque pofteris tria millia geldricorum (quæ trecentas libras valent) in fingulos annos penfitanda fpofpondiffe: jam verò, etfi inventa illa parvi figilli ratio facilis admodum et expedita reperta est, magnofque ex eo tempore reditus celfitudinibus præpotentibus veftris, nonnullifque veftris provinciis, retulit, tamen ad hodiernam ufque diem, quamvis multa follicitatione petitum, illius pacti præmii nihildum adnumeṛatum effe: unde poftquam fupradictis Van den Brook et le Maire longarum dilationum pertæfum eft, actionem illam in fupradictum Gulielmum Cooperum civem noftrum jure effe tranflatam: qui, cum fructum induftriæ foceri fui percipere cupiat, ad nos per libellum fupplicem fe contulit, ut hanc ejus poftulationem celfitudinibus veftris præpotentibus commendare vellemus; quod ei non effe denegandum cenfuimus. Quapropter celfitudines veftras præpotentes amicè rogamus, uti petitionem fupradicti Gulielmi Cooperi ea de re benignè audire velitis, pactumque induftriæ præmium, atque ftipendium tam juftum, et pro numero tot annorum præteritorum et annua deinceps penfione folvendum curare. Quod cum non dubitemus quin celfitudines veftræ præpotentes libenter facturæ fint, utpote et juftum, et munificentia veftra dignum, parati et nos viciffim erimus, veftris quoque popularibus in postulatis fuis, quoties nobis edentur, æquè propenfo animo favere. Veftrarum celfitudinum præpotentium ftudiofiffimus, OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c.

Ex palatio noftro Westmonafterii, die Septemb. an. 1656.

[blocks in formation]

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo Principi LUDOVICO Galliæ Regi.

Sereniffimè Rex, amice ac fœderate chariffime; Inviti facimus ut majeftatem veftram de fuorum injuriis, poft pacem inftauratam, toties interpellemus: verùm et vos factas nolle confidimus, et nos noftrorum querimoniis deeffe non poffumus. Navem Antonium Diepenfem ante fœdus jure captam ex judicum fententia, curiæ noftræ maritimæ præfidentium, facile conftat. Ejus prædæ partem, quatuor millia plus minus coriorum, Robertus Brunus, mercator Londinenfis, ab iis qui auctioni præfuerunt, quod et ipfi teftantur, coëmit: ex iis circiter ducenta cùm Diepam advecta poft ratam pacem coriario cuidam Diepenfi vendidiffet pecuniamque redegiffet, ea pecuniâ in manibus procuratoris fui occupata atque retenta, litem fibi impingi, fuumque jus illo in foro fe obtinere non poffe, queritur. Quocirca majeftatem veftram rogandum cenfuimus, ut ad confilium fuum de re tota referri velit, pecuniamque illam iniquiffima lite extricari. Etenim fi ante pacem facta et judicata, poft pacem rurfus in controverfiam atque judicium vocabuntur, quis fit fructus fœderum futurus, non videmus. Verùm hujufmodi querelarum nullus finis erit, nifi in fœdifragos hofce tam frequentes exemplum aliquod feveritatis maturè ftatuatur; id quod majestäti veftræ quamprimùm curæ fore fperamus: Quam Deus interim tutela fua fanctiffima dignetur.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c,

Ex palatio noftro Westmonasterii,

die Septemb, an. 1656.

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, &c. Sereniffimo
Principi JoANNI Lufitania Regi.

Sereniffime Rex;

Tranfacta jam feliciter inter hanc rempub. Lufitaniæque regnum pace, necnon ad commercium quod attinet recte atque ex ordine cautum atque fancitum cùm fit,

neceffarium

neceffarium effe duximus Thomam Maynardum, à quo hæ literæ perferuntur, ad majeftatem veftram mittere; qui confulis munere negotiatorio, veftra in ditione, ad mercatorum res rationefque ordinandas, fungatur. Cùm autem hoc fæpius ufu venire poflit, ut adeundi majeftatem veftram fieri fibi copiam nonnunquam poftulet, tam de commercio quam aliis de rebus quæ noftra hujufque reip. intereffe poffint, à majeftate veftra petimus, ut illi, quoties audito opus fit, benignum velitis aditum atque aurem præbere; id veftræ erga nos benevolentiæ pro argumento fingulari atque indicio habebimus: interim majeftati veftræ Deum Opt. Max. fortunare omnia volumus.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS, Protector Reipub. Angliæ, &c.

Ex Aula noftra Westmonafterii,

die Octob. 1656.

Suecorum Regi.

Sereniffime potentiffimeque Rex;

Tametfi ea eft folita majeftatis veftræ et fpontanea in viros bene meritos benevolentia, ut omnis eorum commendatio fupervacanea poffit videri, tamen nobilem hunc virum Gulielmum Vavaforem, equitem auratum, majeftatis veftræ fub fignis merentem, et ad vos jam proficifcentem, noluimus fine noftris ad majeftatem veftram literis dimittere. Quod eo libentiùs fecimus, pofteaquam fignificatum nobis eft, jampridem eum, majeftatis veftræ aufpicia fecutum, multis in præliis veftra caufâ fuum fanguinem profudiffe: adeo ut Suecorum reges proximi ob militarem ejus peritiam, operamque fæpe in bello ftrenuè navatam, eum agro et annuis penfionibus, veluti virtutis præmio, remuneraverint. Neque verò dubitamus quin majeftati veftræ in hodiernis bellis permagno fit ufui futurus, cum fit fide ac bellicarum rerum fcientia jamdiu fpectata. Eum itaque majeftati veftræ, pro eo ac meritus eft, commendatum cupimus; fimulque rogamus, quæ illi præterita ftipendia procefferint folvantur. Hoc nobis erit gratiffimum; nec gratificari viciffim majestati

ut

veftræ,

« PreviousContinue »