Page images
PDF
EPUB

1705 um obiit V. Maii A, 1705. cum aetatem ad quintum fupra fexagefimum annum adduxif

Jet.

S. XXXII.

Leopoldi memoria, coniuges, et liberi.

Praefuit Leopoldus, a rebus geftis magni nomen indeptus, (a) Hungaris annis omnino quinquaginta, Bohemiae quadraginta nouem, imperio Romano quadraginta feptem. Corpore fuit imbecilli, ftatura mediocri, labiis aliquantum prominentibus, ceterum frons, oculi, et vultus excelfum interius animum, dignamque fummo imperante maieftatem in. dicabant. Illius vitae probitas, incenfum Catholicae religionis propagandae ftudium, iuftitiae rigor, clementia, et pudicitia notiora funt, quam vt a me pluribus explicen tur. Eximiam autem illius in bene de fe, et patria meritos munificentiam hodiedum teftantur plurimae illuftres in Hungaria familiae, ampliffimis opibus, honoribusque per eumdem excultae. Animum Chriftianis virtutibus egregie inftructum ornabat diuinarum

(4) Qui plura de Leopoldi gellis feire cupit, adeat eius hiftoriam a Cl. Wagner confcriptam.

[ocr errors]
[ocr errors]

aeque, ac humanarum difciplinarum cognitio. Diuturni regiminis tempore numquam fere pace frui potuit, nam et domi ciuilibus bellis, Parifinae aulae factione fufcitatis, atque ftudiofe alitis, octo fupra viginti annos iactatus fuit, et foris cum foederatis Galliae principibus difficillima geffit bella. In his tamen fingulari Dei prouidentia ita verfatus eft, vt de plerisque hoftibus triumpharet: etfi enim bellicarum artium inexpertus numquam ipfe arma induerit, praeftantiffimis nihilominus belliducibus conftanter vfus fuit. Id illi vitio datum, quod infelici quodam fato minus perfpicaces aulae miniftros in fanctius fuum confilium adlegerit: conftat enim fecretiffima quaeque aulae Viennenfis confilia Gallis conftanter fuiffe prodita, neque diffimulant fcriptores, monarchiae Hifpanicae iacturam aulae Viennenfis erroribus adfcribi oportere. Certe prodigii fimile videri poteft, quod Ludouicus XIV. poft conclufam A. 1698. pacem Rifuicenfem biennii fpa- 1698 tio, legati fui opera, non id folummodo apud Hifpanos effecerit, vt vatiniano illo duorum, et amplius feculorum odio inter vtramque nationem feliciter obliterato, potior Hifpanicae nobilitatis primorum pars, ac ipfi adeo aulae adminiftri intimam cum Gallis colere coeperint amicitiam, verum etiam vt rex ipfe Carolus II. Habsburgicae domus inde a Caroli V. temporibus in Hifpania regnantis poftremus, vltimis tabulis die II. Octobris A. 1700. folenni ritu 1700 conditis, exclufo agnato fuo legitimo here

2

de, Carolo archiduce, Leopoldi filio fecundogenito, coronae Hifpanicae fuccefforem heredemque inftituerit Philippum Bourbonium, hancque vltimam voluntatem fuam pontificio quoque calculo probari procurauerit. Ceterum quidquid fit de perpetuis feditionibus, bellisque ciuilibus, quibus Leopoldo imperante Hungaria agitata, conuulfaque fuit, illud tamen longe maximum, aeternaque gratitudine dignum praeftitit Hungaris benefi cium, quod Budam, ac maximam ditionum Hungaricarum partem, poft duorum prope feculorum feruitutem, e Turcarum manibus eliberauerit: vt adeo Rákotzius, quique eum concitauerant, turpiffima ingratitudinis nota femet contaminauerint, dum ad patriae fuae liberatorem, corona, regnoque exuendum arma ftrinxerunt. Fatendum praeterea eft, Leopoldi aufpiciis plurimas Hungariae ciuitates pene euerfas, nouis eo deductis coloniis, fuis e ruinis refurgere, vaftiflimisque quaquauerfum folitudinibus populi frequen-, tiani redire coepiffe. Ecclefia quoque Catholica diu preffa tum refloruit, poftquam epifcopi fuis cum capitulis ab exilio reuocati, priftinis fuis fedibus, iuribus, atque. poffeffionibus fingulari Leopoldi caefaris pierate, atque munificentia poftliminio funt reftituti. E triplici connubio paucas proles reliquit fuperftites; ex prima coniuge: Mar garetha Therefia Philippi IV. Hifpaniae regis filia, fuftulit filiam Mariam Antoniam Maximiliano Bauariae electori traditam. Secunda Claudia Felicitas, Ferdinandi Caroli archidu

cis Tyrolis domini filia absque fobole de ceffit. Tertia autem Eleonora Magdalena Philippi Wilhelmi ducis Neoburgici filia fe quentes edidit: Iofepbum I. et Carolum VI. imperatores, tum vero Mariam Annam Ioannis V. Lufitaniae regis vxorem: Mariam Elifabetham Belgii Auftriaci, ac denique Mariam Magdalenam Tyrolis gubernatricem.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Difficile Iofephi regnum.

Quem in comitiis Pofonienfibus A. 1687. 1687 hereditario iam, ad mafculini fexus pofteros iure, Hungarorum regem electum, et inauguratum fuiffe diximus, hoc demum anno 1705. paterna regna vehementer perturba 1705 ta, atque conuulfa pleno iure adiit Iofephus I. Nam vt taceam cruentum illud bellum, quod fucceffionis Hifpanicae Carolo archiduci afferendae caufa, non modo in Hifpania, Italia, et Belgio cum Ludouico XIV. verum et◄

7

iam cum Bauariae electore, pluribusque aliis Galliae foederatis imperii principibus in Germania, atque in ipfis iam Auftriacis ditionibus fortuna non adeo profpera gerebatur, Rákotzius, fi fortalitia, et ciuitates aliquot moenibus firmatas demás, potiorem Hungariae partem fuam fecerat. Vniuerfa fere regni tributa, et vectigalia, aurum, argentüm, et aes omne cum ditiffimis Hungariae aurariis in foederatorum erant poteftate: vnde ad nouos tirones ftipendio conducendos, ad machinas bellicas, neceffariumque apparatum copiofe comparandum, bellum denique in principem fuum cum fucceffu profequendum, longe ampliffimus eis neruus accefferat. His igitur tempeftatibus vndique fe circumfeptum videns Iofephus, mox a morte patris, folicite cum fecretiori fuo fenatu deliberauit, quid fibi eo rerum pofitu effet eligendum: fatiusne foret, fpontanea Hifpaniae ceffione, difficillimo cum Gallis bello finem quantocyus imponere, ac tum demum Rákotzianis debellandis, et fub iugum mittendis, vires omnes impendere: quo fic augufta domus Auftriaca nouo armorum jure in totius regni Hungarici dominatu in perpetuum conftabiliretur: vel vero, an vtilius videretur, gentem Hungaram quibuscumque demum, honeftis tamen, conditionibus ad quietem, et obfequium reuocare: quod fi impetraretur, pacatis feliciter domi rebus, bellum totis viribus contra Gallos, eorumdemque foederatos poffet non fine optimi fucceffus fpe Anglis, Hollandisque fo

« PreviousContinue »