Page images
PDF
EPUB

S. V.

Caefar Ioannem Pálfi pacis arbitrum confti

tuit.

Sic praeparatis confoederatorum animis, tempore vtendum ratus Iofephus. vulgatis per regnum literis, promiffa omnibus fponte ad obfequium redituris gratia, fupremum iam Rákotzianis obtulit pacis tractationem. Vt autem facto ipfo declararet, quam fincero ad fauendum genti Hungaricae ferretur ftudio, comiti Ioanni Pálfi Dalmatiae

et

Croatiae bano pacis arbitrium detulit, plenamque concordiae fanciendae fecit poteftatem. In arcanis mandatis haec duo folummodo, a quibus nullo pacto aufit recedere, eidem commendata funt, vt hereditaria domus Auftriacae in Hungaria fucceflio, generalium regni comitiorum autoritate ftabilita, tum vero articuli XXXI. bullae aureae abolitio falua in perpetuum manerent: quod autem ad. cetera confoederatorum poftulata pertinet, annuit caefar, fi modo omnes, et finguli folenne fidelitatis facramentum legitimo regi fuo nuncupare in animum inducerent, vt aliis pro arbitrio fuo fubfcriberet Pálfius, alia ad generalia regni comitia, primo quoque tempore habenda, reiiceret. Talibus igitur inftructus mandatis Pálfius fub exitum A. 1710. aliquot menfium inducias cum con- 1710 foederatis pepigit, tum vero data, et accepta fecuritatis fide, feorfim cum Rákotzio in vico Vaia dicto conuenit. Poft mutua falu

tationum officia, noctem integram remotis arbitris colloquendo tranfegerunt. Hic Pálfius Rákotzio explicuit, fummam adeffe concordiae, quam caefar vltimo offerebat, et opportunitatem, et neceffitatem, quae fi refpueretur, caefarem iufta correptum indignatione, quauis honefta conditione pacem cum Ludouico XIV. fanciturum, vt vires fuas omnes frangendis confoederatis poffet impendere, qua tempeftate nullam eos prorfus caefareae militiae refiftendi fpem habere poffe, vt qui ab exigua regularis militis manu, toties tam turpiter fe caefos, debellatosque vidiffent. Quodfi porro caefareorum armorum vi aliquando adacti fub iugum mitterenrur, actum omnino fore de omnibus iuribus, praerogatiuis, et libertatibus gentis Hungaricae, ad quas poftrema hac adhuc pacificatione concedendas, Iofephus adeo prono liberalique effet animo. Tum enimvero Hungaros iure armorum fubactos non iam veteribus fuis moribus, fed illis, quas victor caefar dictaturus effet, legibus in perpetuum victuros. Affentirentur itaque confoederati hereditariae fucceffioni, folenni comitiorum conftitutione ftabilitae, a qua nil prorfus iuribus, praerogatiuis, libertatibusque fuis timendum haberent, quod haec omnia caefar in integrum reftituturus effet: finerent aboleri funeftum illum, ac apud nullam rite conftitutam ciuitatem tolerandum Andreae II. art. XXXI. qui toties ciuilibus bellis non fine patriae excidio occafionem praebuiffet, iis denique legibus viuere de

inceps in animum inducerent, quibus et fummi principis iura falua manerent, et vna perpetua fubditorum felicitas conftabiliretur. Affirmauit praeterea Rákotzio, Iofephum propenfo adhuc in eum effe ftudio, dempto Tranffiluaniae principatu, nullo pacto amplius a regis Hungariae iurisdictione auel lendo, nihil ei honoris, aut dignitatis negaturum, ac infuper auita Rakotzianae domus bona omnia integra fide reftituturum: id vnum ageret, plenis fubmiffionis, ac fiduciae literis veniam ab optimo caefare deprecaretur, id quod ille etiam poftea infciis confoederatis praeftitit. His Pálfii fermonibus non mediocriter compunctus Rákotzius candide confeffus fuit, dudum fe iam confoederatam illam rempublicam, in qua quiuis imperare, obedire nemo vellet, in qua rapinae, caedes, ac grauiffima quaeque crimina impunita manerent, ex animo faftidiuiffe, non fuiffe tamen fuae poteftatis quidquam hactenus et pro fua, et pro communi patriae falute cuni caefare tranfigere, quod citra confoederati fenatus fcitum nihil ei conftituere licebat: acturum fe tamen apud eos, ne infignem hanc caefaris clementiam refpuerent expunctisque enormibus fuis poftulatis, aequitati conformes, fummique imperantis maieftati nequaquam contrarias concordiae conditiones proponerent, queis caefar falua dignitate fua poffit fubfcribere.

[ocr errors]

§. VI.

Difficultates a confoederatis comiti Pálfi obiectae.

Dimiffo colloquio, ad confoederatos reuerfus Rákotzius eorum, quae cum Pálfio egerat, rationem reddidit, appofitaque oratione omnes ad amplectendam caefaris gratiam, pacemque demum honeftis conditionibus fanciendam excitare connifus fuit: ac vt ipfe praeclaro ceteris exemplo praeiret, coram Tranffiluanorum legatis, eo in conuentu praefentibus, omni illi iuri, quod ex quorumdam electione in Tranfiluaniam habere videbatur, propalam renunciauit. Verum non eadem confoederatis ceteris, quae duci mens fuit, multi optimae Iofephi caefaris voluntati per Pálfium fibi declaratae diffidentes, exterorum principum vadimonium expetendum effe contendebant, quae res pacis tractationem in longius tempus dilatura erat. Anglus enim, et Hollandus oratores, inutiliter toties tentatae negotiationis taedio correpti, dudum iam ex Hungaria difcefferant, mediationisque officio aularum fuarum ioffu valedixerant, alii autem Europae principes tam cito conueniri non poterant: alii, qui confecta pace ad res inique ablatas legitimis fuis dominis reftituendas, fe vi legum regni condemnandos effe praeuidebant, aut qui rem fuam familiarem omnem peffumdederant, nec quidquam priuati lucri e pace fe confecuturos fperabant, bellum porro etiam continuandum

tinuandum vrgebant, turpe effe iactantes, fine, quem fibi praefixerant, non obtento, ab armis difcedere: cumque et Rákotzius et alii faniora cogitantes inordinate, peffimeque hactenus gefti belli damna oggererent, nullamque ea, quamn hactenus tenuerant, pugnandi ratione, caefaris debellans di, Hungariaeque a dominatur domus Auftriacae abftrahendae, fpem effe poffe, multis rationum momentis explicarent, non defuere, qui copiofa Rufforum auxilia propediem confoederatis fuppetias latura fomniabant, ac, fi neque haec tempori adeffent, gloriofius multo fore, vitam pro libertate ponere, quam fe fe caefaris obfequio fubmittere contendebant. Sic diftractis confoederatorum ordinum voluntatibus, cum nihil concludi videret Rákotzius, fingulos ad hyberna difcedere iuflit, primo vere anni infequentis 1711. Hufztum Marmarofienfis prouinciae 1711 arcem ad habenda iterum comitia redituros, ipfe vero a Bertsényio, ceterisque, qui eum a fiducia in caefarem, ac ab omni cum comite Pálfi congreffu prohibere nitebantur, inductus, Scholam, Poloniae oppidum, fe res cepit.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »