Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

in formula fuccefforis mentio facta. Iofephus
enim tertio decimo abhinc die, videlicet
XVII. Aprilis Viennae obierat, germano fra-
tre fuo Carolo omnium ditionum Auftriaca-
rum herede, fuccefforeque relicto, mors
tamen eius nemini apud Hungaros, nifi Pál-
fio, Károlyioque nota fuit, quod ea ftudiofe
celaretur, dum eius nuncium ad Carolum in
Hifpaniam poffet perferri. Tabulae concor-
diae Ioannis Pálfi ab Erdöd Dalmatiae, ac
Croatiae bani, generalis campi mareschalli,
qua caefaris plenipotentiarii, nec non Ale-
xandri Károlyi, et ceterorum confoederato-
rum fenatorum nominibus, figillisque muni-
tae, fine mora ad Rákotzium in Poloniam
funt transmiffae, quibus adiunctae erant com
plurium amicorum literae, maiorem in mo-
dum orantium, vt pulcherrima hac cum cae.
fare in gratiam redeundi, resque fuas recu-
perandi occafione vteretur. Verum ille redeun-
te idemtidem periculi, quod fub Leopoldo
adierat, et carceris Neoftadienfis memoria,
inanes de minus fincera in fe Iofephi, totius-
que aulae caefareae voluntate fufpiciones,
timoresque vt poneret, induci non potuit,
ac Nicolai Hertsényii, ceterorumque eiusdem
fenfus fenatorum apud fe praefentium con-
filiis in transuerfum actus, paci fubfcribere
per fummam imprudentiam recufauit, quin
eo demum fe induci paffus fuit, vt amplif
fimorum, quae fibi Ludouicus XIV. fi bello
ciuili fuccumberet, olim fpoponderat, pro-
mifforum fpe fe fe lactans, fpontaneum fub-
inde fuis cum fociis apud Turcas elegerit

[ocr errors]
[ocr errors]

exilium, vbi parce admodum fubminiftratis fibi a Parifina aula ftipendiis vfus, vitam 1735 vfque ad diem VIII. Aprilis A. 1735. produxit, culpa fua infelix; nam cum oblatam fibi tam a Iofepho, quam a Carolo VI. gratiam amplecti fat longo tempore neglexiffet, generalium comiciorum autoritate A. 1715 1715. vt patriae hoftis, honorum publicatione, et perpetua infamia notatus fuit (a). Ceterum mox a confecta Szathmarini pace, pihil antiquius habuit Pálfius, quam vt con, foederatum militem, accepto prius fidelita. tis iuramento, fine mora ad arma deponenda, laresque fuos repetendos adigeret: in binis quippe caftris prope quinquaginta ar matorum millia in vnum collecta numerabantur , quos inter duodecies mille delecti pedites Rákotzii, armis affatim instructi, arteque militari egregie exercitati eminebant, vt adeo non tam copiarum paucitati, aut apparatus bellici penuriae, quam ducum imperitiae adfcribendum fuerit, quod confoe derati tam florente cum exercitu exiguas caefaris in Hungaria copias toto eo bello fupe. rare, profligareque nequiuerint. Quapropter cum Palfius, nec immerito, vereretur, ne didita forte Iofephi caefaris obitus fama, Rákotzius, et Bertsényius in Hungariam reuolantes exercitu illo, vna adhuc collecto, abuterentur, ruptaque nullo negotio pace, bellum recrudefceret, prudente fane confilio

(4) Caroli VI. decreti I, art. XLIX. LII. et Eil,

milites, queis porro in armis feruiendi erat animus, caefareis fignis, copiisque adfcripfit: ceteros autem omnes, nulla interpofita mora, domum redire" iuflit,

[ocr errors][merged small][merged small]

Hunc in modum diuturna illa tempeftas, quae armis frangi non potuit, optata demum, gentique Hungaricae vtiliffima pace diffipata fuit. Tametfi autem tranquillitatis refti tutae laudem iure fibi vendicet Iofephus imperator, fructibus tamen illius frui non potuit, e maliguis variolis in ipfo aetatis flore die XVII. Aprilis A. 1711. exftinctus. Pri. 1711 usquam animam ageret, Mariam Eleonoram auguftam matrem, vitae probitate, prudentiaque fpectatiffimam ditionum omnium gubernatricem conftituit, quam ei dignitatem Carolus quoque in Hifpania abfens, calculo fuo roborauit, atque domum redux, et pacem Szathmarienfem ab eadem fubfcriptam, et cetera omnia a morte Iofephi per eanidem acta folenni ritu confirmauit. Mors porro Iofephi caefaris eo acerbior accidit omnibus, quo breuiore tempore rerum potitus fuit, vt os tenfus potius terris, quam conceffus videretur. Fuit is ftatura mediocri, vultu autem, et totius corporis conformatione adeo

elegante, vt omnes ante fe principes Auftriacos formae praeftantia fuperalle diceretur. Maieftatem rara comitate, ac in omne hominum genus facilitate temperabat, vt magis amaretur a fuis, quam timeretur. Ingenii, iudiciique vi tanta pollebat, vt grauiffima, et maxime inuoluta negotia, quam celerrime ad fundum vfque penetraret, aptif fimaque et locis, et temporibus in promptu refponfa daret. Aliena confilia audiebat perlibenter, regere tamen malebat, quam regi: vt adeo aulae adminiftri non ea, quae vellent, fed quae fummo imperanti placuerant, agere cogerentur. Iuftitiam fere femper benigni tate leniebat, grauiter etiam offenfus numquam implacabiles concepit iras: ab omni partium, aut nationum ftudio alienus, candido, apertoque in commune fubditorum populorum bonum ferebatur ftudio. Ad difciplinarum, quae principibus etiam neceffariae funt, cognitionem, plurimarum linguarum notitiam adiecit, vt cum fingulis fubditis gentibus proprio loqui noffet idiomate. Decimo octauo aetatis anno Latine, Germanice, Hungarice, Bohemice, Italice, Hifpanice, Gallice promte et fcribebat, et loquebatur. Tantus igitur cum effet Iofephus, merito ab Hungaris deploratus fuit, qui toto fexenna lis regiminis tempore, ciuili bello implicitum, nonnifi ab eius obitu, quantum principem amififfent, fentire coeperunt. Coniugem habuit Wilhelminam Amaliam, Ioannis Friderici Hannouerani ducis filiam, ex qua geminas fuftulit filias: alteram Iofepham Au

gufto II. electori Saxoniae, et Poloniae re-
gi nuptui traditam: alteram Mariam Ama.
liam Caroli Bauariae electoris, et huius poft-
ea nominis VII. imperatoris coniugem.

8

CAROLVS III.

REX XLVIII,

A. C. 1711.

§. I.

Regni Hungarici bereditariam poffeffionem
adit.

Stabilita iam apud Hungaros auguftae ma
tris Eleonorae opera pace, Carolus huius no-
minis III. hereditarius Hungariae rex con-
fcenfa naui Anglica die XVI. Septembris A.
1711. Barcinone foluit, atque Hifpaniam, 1711
cuius hereditarium ius decem ipfos annos
contra Philippum Andegauenfem, Ludouici
XIV. Galliae regis nepotem, fucceffu minus
profpero perfecutus erat, aeternum deferuit.
Facto per Genuam, Mediolanum, et Tyro-
lim itinere, Francofurtum delatus, die XXIV.
Decembris a. e. Romani imperii coronam fuf-
cepit. Inde Viennam die VIII. Februarii an

« PreviousContinue »