Page images
PDF
EPUB

t

extra caftra collocati erant, ex improuifo obruti noftrorum virtute multa cum caede in

fugam acti funt. Eodem pugnandi ardore fuperató hoftilium caftrorum vallo, caefarei mediis in caftris redintegrato praelio, ac per quinque horas producto, profligatis vbique hoftibus, lucente iam fole infignem victoriam reportarunt. Vezirius etfi et militis, et periti imperatoris partes toto eo praelio egregie exequeretur, caefareorum nihilominus impetum ferre non valens, fugam et ipfe arripuit, caftris, impedimentis, ac thefauris omnibus victori relictis. Cecidere partim in praelio, partim in fuga XXX. Turcarum, ac potiffimum ianitsarorum, millia. Profligato hunc in modum vezirio, victor Eugenius caftra fua, illico repetiit, ac illu ftriores captiuos aliquot Turcas in vrbem dimifit, qui triftiffimam cladem, cuius ipfi teftes erant, loci gubernatori referrent: quid enim foris ageretur cum vezirio, ignorabant obfeffi, quod et denfiores nebulae, et ignium fumus vifum, auditum autem continui tormentorum in vrbem fulminantium fragores interceperint. Cum itaque, quos diximus, captiui cladis magnitudinem viuis coloribus in vrbe depinxiffent, incredibile dictu, quantum obfefforum animi conciderint. Itaque poftquam Eugenius miffo in vrbem nuncio, deditionem imperaffet, gubernator ne victorem tergiuerfatione fua irritaret, liberum fibi, fuisque difceffum pactus, fine mora vrbem, arcem, apparatum bellicum, ac claffem denique omnem in Danubio fitam

caefareanis die XVII. Augufti tradidit. Exceffere ex vrbe praeter imbellem turbam XX. millia armatorum, ceteri enim variis eruptionibus necati, aut vulneribus, morbisque confecti interea obierant. Hunc in modum fractis orientis viribus, Belgrado recepto, Eugenius dimiffis folito maturius in ftatiua militibus, inter fauftas, quacumque iter habebat, populi acclamationes Viennam die XIX. Octobris rediit: cui caefar miffo obuiam extra fuburbia legato, gratulatus, gladium auro, et gemmis diuitem muneris loco tradidit, ac venientem paulo poft velut Chriftiani imperii vindicem, et conferuatorem pro folio laudauit (a).

S. VIII.

Pax Paffarouitzenfis.

Acbmetes III. Turcarum imperator maximis aliquot exercitibus, firmiffimis arcibus, Temefienfi banatu, Seruia, et pluribus aliis ditionibus biennii fpatio amiffis, vt vltimam Imperii fui ruinam tempeftiue prohiberet, pacem a victore caefare petere coepit. Va

(a) Res ab Eugenio praeclare, fortiterque geftas elegante calamo defcripfit Guido Ferrarius tribus li bris comprehenfas, quae typis Tyrnauiae A. 1765, funt recufae.

ria tum erant de ea vel concedenda, vel ne. ganda Viennenfium miniftrorum confilia; fub idem enim tempus Philippus V. Andegauenfis rex Hifpaniae, numerofa claffe in Italiam transmiffa, Neapolim, et Siciliam, velut partem hereditatis Hifpanicae, Carolo VI. eripere conftituit, cuius quidem belli caufam plerique attribuunt Elifabethae Parmenfi, quam Philippus A. 1714. fecundis nuptiis 1714 fibi copulauerat, cum enim haec Caroli VI. tum adhuc pro Hifpanica fucceffione decertantis, nuptias ambiuiffet, nonnullorumque aulicorum Viennenfium factione repulfam palla Elifabetham Chriftinam Brunfuicenfem, fibi A. 1708. per Carolum praelatam, nequa- 1708 quam poffet digerere, vindictae ftudio correpta, in id totis poftea viribus incubuit, vt Italicas ditiones omnes, domui Auftriacae detractas, prolibus fuis affereret: id quod reipfa etiam poftea in effectum deduxit. Fruftra fuere Romani pontificis, regis Galliae, pluriumque aliorum Europae principum ftudia, quibus Philippum regem ab inferendo id temporis domui Auftriacae bello abducere conabantur. Sed neque copiofa claffe, quam Angli, caefaris foederati, Neapolim transmiferant, a fufcepto femel in coniugis reginae gratiam propofito dimoueri potuit. Hoc igitur rerum Auftriacarum pofitu, Eugenius autor erat, vt ltalica regna Anglis, Hollandisque foederatis aduerfus Hifpanorum claffem defendenda crederentur, aut certe ditionum aliquarum ceffione, pax cum Philippo confieret: vrgebat ex aduerfo profequendum

[ocr errors]

effe in Turcas victoriarum curfum, deletis tot iam exercitibus eneruatam, ac panico quodam terrore correptam gentem Ottomannicam, minime amplius caefareis armis pof fe refiftere, continuato fuperis fauentibus bello, caefareas copias nemine refiftente Bizantium vfque vincendo progreffuras, vi ctoriaeque trophaea breui in vrbe hac defixuras, qua occupata, Carolum VI. occidentali imperio orientale poftliminio coniunctu rum. Quodfi eueniffet, tum profecto augu. fta domus Auftriaca tot populorum, regnorumque fub iugum mifforum amplitudine, et cuiusuis generis commerciorum frequentatione omnium opulentiffima, florentiffimaque euafura erat. Verum haec Eugenii, aliorum. que militarium virorum confilia difplicebant ciuilium rerum adminiftris, qui Neapolim, et Siciliam, quam tamen fato poftea ami fimus, incertae orientalis imperii expugna. tioni anteferendam putauere, atque idcirco pacem Turcis haud grauate concedendam, viresque poftea omnes ad tuendam contra Hifpanos Italiam quantocyus traducendas fuadebant. Id ipfum fuggerebant Angli, et Hol landi oratores, ne continuato in Turcas bel Jo, totum Auftriacas in Italia partes fuftentandi onus eorum pecuniis, militibusque incumberet. Poft multa in fanctiore confilio pro, et contra agitata, caefar ipfe demum ad pacem Turcis concedendam flexit animum, eiusdemque conficiendae arbitrium Anglis, Hollandisque oratoribus commifit. Quem in finem delectum fuit Paffarouitzium, oppi

dulum in orientali fluminis Morauae ripa
haud procul a Danubio fitum, quo vtriusque
partis legati conuenirent. Vt tamen Tur-
cae nouis terroribus admotis ad ea, quae
caefarei voluere, cedenda eo facilius adige-
rentur, Eugenius dux Belgradum profectus
tanta diligentia res omnes curare coepit,
tamquam fi acerrimum bellum inftaret, quin
etiam miffo interdum ad arbitros nuncio
fcifcitari iuffit, effetne victore caefare dignae.
pacis fpes, vel fecus? vt ipfe abrupta illi-
us tractatione, paratas iam copias protinus
Bizantium verfus poffet promouere. Itaque
Eugenii potiffimum Belgradi praefentiae, et
bellico apparatui tribuendum eft, quod Tur-
cae in omne fere, quae caefarei oratores
petebant, confenferint, tabulasque pacis die
XXI. Iulii A. 1718, fubfcripferint; earum 1718
haec fere fumma fuit: pax in XXIV. annos
firma efto. Temesuarinum, toto cum banatu,
Belgradum cum adiacente Seruia
• pars Va-
lachiae ad Alutam vfque: Bofniae item pars
iuxta conftitutos limites, Carolo Hungariae
regi cedat. Captiui omnes intra duorum
menfium fpatium reftituantur. Caefarei fub-
diti liberam habeant commercia cum orien
talibus prouinciis exercendi poteftatem. Chris
ftianis quoque omnibus libera Hierofolymas
pietatis caufa peregrinatio concedatur. Ve
netis tota Peloponnefus reddatur. Pax de-
mum Paffarouitzii confecta Viennae, Bizan
tii, et Venetiis intra dies XXX. principum
ipforum calculo confirmetur. Illud hic mi
nime praetereundum: pacis cum Turcis acce

[ocr errors]
« PreviousContinue »