Page images
PDF
EPUB

jugii expers, nullam poft fe reliquit fobolem. Id illi laudi dari poteft, quod intimam cum fratre fuo Geifa II. rege concordiam coluerit, neque prauis Stephani ducis exemplis induci fe paffus fit, vt aduerfum illum, et patriam aliquid moliretur, qua animi moderatione id obtinuit, vt Hungari eumdem Stephano fratri, coronam Hungariae peffimis artibus ambienti, antetulerint.

STEPHANVS IV.

GRAEC VS.

REX XV.

A. C. 1162.

§. I.

Stephanus IV. Graecus Ladislao fratri in folio fuccedit, ac inde depellitur.

Sublato e viuis quacumque demum ratione Ladislao II. Hungari Stepbanum III. Geifae II. filium folio, vnde ante exciderat, refti tuere nitebantur, verum confilio huic totis viribus obftitit Stephanus dux, quem nos deinceps, quia apud Graecos exul erat, et Graecorum ope coronam obtinuerat, Graecum appellabimus: nifi enim fe, quem iam ante

1162

fuccefforem in regno conftitutum, Domini dignitate ornauerant, inaugurarent, atrociffi mam imperatoris Manuelis vindictam, et gra uiffima quaeque mala comminatus, id demum ab Hungaris extorfit, vt eodem anno 1162. III. idus, feu XI. Februarii, quae in fexage fimae dominicam inciderat, ritu folito Albaeregiae coronaretur (a). Verum ille, qui iam inde a prima pueritia inordinatae ambitioni, cupiditatique fuae omnia litare confueuerat, fratremque fuum Geifam regem fe fuperiorem pati non poterat vt priuatus; neque ad folium eluctatus fibi imperare, modumque in fumma poteftate tenere nouerat. Quapropter Cinnamo ipfo, Graeco fcriptore tefte, praepoftera agendi ratione adeo fuis mox grauis effe coeperat, vt gens vniuerfa aperte illum probris infectaretur, viasque omnes circumfpiceret, eumdem quam minimo patriae incommodo e regno depellendi. Communi eo odio perculfus, Graecarumque copiarum, quas cuftodiae caufa Manuel illi reliquerat, paucitati diffifus Stephanus IV. Graecus per citatiffimos nuncios Manuelis opem implorauit. Hic nil cunctatus, circa vernum aequinoctium, fub finem Martii menfis eo1162 dem A. 1162. valido cum exercitu Bizantio digreffus, breui Philippopolim tenuit, ibique cum maiore virium parte fubfiftens, Alexium, filium Alexii Contoftephani, fuum ex forore nepotem,

(a) Chronicon cap. LXVIII.

i

nepotem, cum ceteris copiis in Hungariam
praemifit, clienti fuo aduerfus Hungaros au-
xilio futurum. Verum cum Hungari Manue-
lis aduentantis fama conterriti, diffimulato in-
terea odio, ad quietem rediiffe viderentur,
nullumque feditionis indicium appareret, Ste-
phanus Graecus veritus, ne, fi Graecorum co-
piae regnum fubirent, ac, vt fit, iniuria ali-
qua Hungaros laederent, fopita iam odia gra-
uius recrudefcerent, repudiatis auxiliis, A.
lexium ad Manuelem redire pacataque omnia
renunciare iuffit. Haec ipfa cautio, qua a-
uerfos a fe Hungarorum animos conciliari
poffe fperabat, illi exitio fuit. Vt primum
enim Alexium Graecarum copiarum ductorem
procul a regni finibus digreffum audiere, ma-
tura iam ad excutiendum Stephani Graeci iu-
feditione, in vnum confluunt, atque
Stephanum III. Geifae filium, Pofonio in ca-
ftra deductum, fuum confalutant regem, ei-
demque denuo vitam et fanguinem vouent.
Stephanus IV. Graecus eo rerum fuarum per-
iculo ad extrema tentanda animatus, et
Graecas copias, et quos ex Hungaris fauen
tes fibi reddiderat, in vnum contrahit, ar-
misque arma opponit, atque die XIX. Iunii
eodem A. 1162. decretorium cum Stephano 1162
III. nepote init certamen: quoniam de co-
rona aut perdenda, aut retinenda vtrinque
agebatur, fit praelium atrox, et cruentum,
in quo Stephani Graeci miles tanta pertina-
cia dimicauit, vt Hungari quidem victoriam
demum retulerint, fed multorum illuftrium
virorum caede funeftam; Stephanus Graecus
K k

gum

PALMA P. I.

fuga elapfus, e regno numquam recuperando amplius exceffit, poftquam eidem menfes V. et totidem dies praefuiffet (a).

STEPHANVS III.

RESTITVTVS.

A. C. 1162.

S. I.

Reftituto in folium Stephano III. noua Manuelis de Hungaria confilia.

Sardicae tum caftra habebat Manuel; cum haec in Hungaria agebantur, quae cum ei Stephanus Graecus propriae cladis nuncius retuliffet, clientis fui vicem miferatus, pecuniis eum, et idoneis copiis Alexio Contostephano ductore inftructum, in Hungariam praeire, fortunamque periclitari iubet, donec ipfe lentiore progrediens gradu, Belgra dum perueniat. Interea adfunt Stephani III.

(a) Chronicon cap. LXVIII. Poft bunc Ladislaum II. Stephanus V. Graecus frater eius vfurpauit fibi coronam menfibus quinque, et diebus quinque. Coronatus eft autem III. idus Februarii in dominie ca Exfurge, deiuctus eft antem in fefto SS. Geruaa fii, et Prothafii feria III. vbi nobiles Hungariae corruerunt, poft baec expulfus eft de regno.

legati, qui et principis fui, et communi regni ordinum nomine orarent imperatorem, ne Stephano Graeco, quem inuiti ad folium euexerant, ac ob intolerandam cum fubditis agendi rationem toti genti exofum regno exuerant, porro auxilio effe pergat. Stephanum III. regem, Hungarosque cuncta, quae imperatori collibuiffent, perlibenter facturos. Is legatos talia ferentes non fine ftomacho caftris excedere, domumque faceffere tum quidem iuffit: at poftquam Belgradum attigit, atque ibi certo cognouit Hungaros fumma fide, et conftantia regi fuo Stephano III. adhaerere, ex aduerfo autem tanto odio Stephanum Graecum auerfari, vt extrema potius perpeti velint, quam eumdem in regnum admittere, ipfe iam fentire coepit, aegre admodum, ac nonnifi multa cum fanguinis effufione fieri poffe, vt cliens fuus amitfam coronam recuperaret, ac, fi etiam vi in folium intruderetur, numquam eum in pace imperaturum. Itaque ab vrgenda porro illius reftitutione fibi abftinendum, aliamque Hungariae fub iugum mittendae rationem ineundam putauit (a). Erat Stephano III. regi mi

(a) Cinnamus. Cum igitur eo, Belgradum, peruenisser imperator, fierique baul poffe agnouiffet, vt Stephanus Graecus Hungariae regnum adipifceretur, (Stephanum quippe III. Geifae filium iterum reftizuerant Hungari) alio fe conuertit, Hungariam enim, vti dictum eft, in medio occidentalium nationum pofitam fibi comparare totis viribus fatagebar.

« PreviousContinue »