Page images
PDF
EPUB

2

porro prouide, fapienterque egerit Maria Therefia, quod toto regni fui tempore peculiari ftudio ad Chriftianam, probamque vtriusque fexus iuuentutis Hungaricae infti. tutionem procurandam incubuerit, mira illa morum apud gentem Hungaricam commutatio paucorum annorum fpatio introducta, ac ab exteris ipfis obferuata, fatis, fuperque lo quicur.

[ocr errors]

S. X.

Rem literariam inftaurat.

Cum nihil aeque ad ingeniorum, animorumque culturam faciat, ac literarum Audia. hanc quoque partem magnis curis, et impendiis fibi in Hungaria inftaurandam fumpfit Maria Therefta. Vbi primum Vindobonen1753 fis academia A. 1753. reformata fuit, dato quafi figna, aliam continuo res literaria a pud nos induit faciem. Nonnullae fcientiae a quaeftionibus parum vtilibus liberatae funt: aliae paulo diligentius, et vtiliori methodo excoli coeptae, complures denique Ottomannicorum aut ciuilium bellorum tempore bis in ditionibus incognitae, puta aftronomia, geometria, ciuilis, et militaris architectura, medicinae ftudium, rerum politi carum ad monarchiae felicitatem facientium inftitutio, historiae rei antiquariae, diplomaticae, fphragifticae, ac aliarum politiorum

difciplinarum cognitio, introductae. Reflo ruit mox theologia, doctiffimis eruditorum virorum operibus explicata, de aliis etiam quibusuis difciplinis tam praeclari fubinde apud nos prodiere commentarii, vt in exterarum gentium academiis, et gymnafiis non fine popularium noftrorum commendatione praelegantur. Cumprimis autem patria hiftoria, denfiffimis ante obruta tenebris, maximam domefticorum fcriptorum noftrorum conatibus, atque calamis lucem accepit: vnde iure, meritoque fperari poteft, nou leuem patriae vtilitatem procuratum iri. Porro eorum nomina, qui fcriptis in lucem e ditis aetate noftra inclaruere, hic recenfere fuperuacaneum exiftimamus, horum enim memoriam alii iam ante nos ad pofterorum notitiam transmiferunt. Qua ratione demum fcientiarum omnium vniuerfitas A. 1772. 1772 Tyrnauiae collocata fuerit: cur eadem Budam A. 1777. auguftae Mariae Therefiae vo- 1777 luntate commigrauerit, qua item folennitate illa ibidem A. 1780. die XXV. Iunii confta- 1780 bilita fit, alibi iam commemorauimus, vbi multiplicia rei literariae variis aetatibus in Hungaria fata fuccincta narratione complexi fumus (a). Florentiffimam rei literariae per Mariam Therefiam in meliorem redactae rationem, maximasque in vtramque rempubli cam inde transfufas vtilitates copiofe, et e

(a) Vide parte I. introductionis in nouae Hungariae
hiftoriam §. XVI. pag. 139.

1

1

leganter explicuit ipfo inaugurationis vniuerfitatis Budeufis die, Adamus e L. B. Patachich de Zaiezda Colocentis archiepifcopus, qui dum haec fcriberemus, die XIX Îulii 1784 Â. 1784. podagrae malo confumptus maximo omnium regni ordinum dolore Colotzae deceffit, aetatis anno LXIX. eruditorumque Hungariae antiftitum numerum diminuit. Quamquam celeberrima haec fcientiarum vni uerfitas Budenfis pro maiore difcentium, docentiumque commodo augufti Iofephi IL pro1784 uidentia, Peftini hoc eodem anno 1784. exeunte nouum accepit domicilium. Quae praeterea rei literariae prouehendae adiumenta Mariae Therefiae munificentia procurata fint, quot item academiae, ac gymna nafia opportunis per prouincias Hungaricas locis collocata, quot fcholae ipfius eciam infimae plebis iuuentuti erudiendae paffim apertae, non eft inftituti noftri hic referre. Satis fit dixiffe, ita omnia prouide, fapienrerque domi effe conftituta, vt nullius iam difci plinae condifcendae caufa iuuentutem noftram aut exteras adire academias aut aliunde magiftros accerfere oporteat. Optatiffimas rei literariae progreffiones minime otiofa fpectauit Maria Therefia, nouerat illa opportunis fane mediis difcentium non minus, quam docentium ardorem et nutrire, et paulo vehementius accendere: vt magno apud illam literae, ita etiam literati erant in pretio; non pauci ob fcientias, bonasque artes aut praeclare traditas, aut eruditis fcriptis illuftratas digna laborum accepere praemia:

[ocr errors]

alii ex his liberalibus donati ftipendiis: alii bonis, latifundiisque exculti: alii denique in alterutra republica ad dignitates, et honores fuere euecti.

Ad

§. XI.

Religionis facrofanctae incrementa.

quantam maieftatem religio facrofancra Maria Therefia imperante fit euecta, quantis item creuerit incrementis, non eft, quod pluribus hic perfequamur. Multa certe mortalium millia Diuini Spiritus gratia affiftente ad auitae ecclefiae catholicae gremium eius aufpiciis reuocata fuiffe, certius eft, quam vt probari a me oporteat, vt adeo eximio fuo, vereque apoftolico fidei facrofanctae apud fuos propagandae, ornandae, tuendaeque ftudio, honorificae illius apoftolicae Hungarorum reginae appellationis menfuram, et officia, quam cumulatiffime expleuerit (a). Quia vero religio in recta fide, et morum probitate, nec non cultus Diuini puritate,

(a) Veterem hanc regum Hungariae appellationem Clemens XIII. P. M elegante breui pontificio die XIX. Augufti A. 1758. Romae edito innouauit, quod integrum in noftro fpecimine Heraldicae Hungariae pag. 21, habes.

et fanctimonia confiftit, in id piiffima princeps folicito ftudio incubuit: vt fubditi fui populi recte credere, probe viuere, Deum denique in fpiritu, et veritate ad religionis facrofanctae praefcriptum adorare affuefcerent. Quapropter, vt facilior effet, ex peditiorque populi in religione cultura, paftores fibi multiplicandos putauit: hinc collegiata Scepufii ecclefia ad cathedralis dignitatem euecta, nouos praeterea Albaeregiae, Neofolii, Rofnauiae, Sabariae pro Latinis, pro Graecis autem Catholicis Crifii, Munkatfini, et Magno-Varadini epifcopos fuis cum capitulis collocauit, fingulisque fuas definiuit dioecefes. Quo quidem in opere pio, fanctoque conftituendo, ardens religio nis promouendae ftudium, munificam in res ad-cultum Diuinum fpectantes voluntatem, ac eximiam denique in eos, quibus iuffu Diuino cura animarum concredita eft, quosue Spiritus fanctus regendae ecclefiae Dei praefecit, gratiam, atque beneuolentiam fatis, fuperque demonftrauit. Quamuis autem fides, probitas, Diuinique cultus maieftas et antiftitum, et aliorum virorum apoftolicorum piis conatibus non leuia femper acceperit incrementa, plurimi tamen fincera, non fucata auguftae principis pietate, religione, morum fanctimonia, ac ceterarum denique virtutum Chriftianarum exemplo, partim ad eiurandos errores, partim ad vitia corrigen. da, vitamque facris legibus conformandam fuere excitati: fere enim ad fummorum imperantium exemplum fuos fubditi mores, vi

tam

« PreviousContinue »