Page images
PDF
EPUB

tam accommodant. Longum foret, fi templa innumera a Maria Therefia condita, libera. literque dotata commemorare vellemus, illud tamen vnum praeterire non poffumus, quod facram Diui Stephani primi Hungariae regis dexteram, poft duorum prope feculorum exilium, Ragufa domum reduxerit, eamdemque in fplendidi operis facello, palatinae ecclefiae Budenfi adfito, collocauerit, ac perpetuae gentis Hungaricae venerationi ibidem patere voluerit (a). Neque dubitandum eft, Diuum protoregem noftrum pro gentis illius, quam ipfe a gentilibus fuperftitionibus abftractam, ad veram fidem adduxerat, incolumitate, perpetuaque felici tate in coelis apud Deum deprecaturum.

§. XII.

Therefiani regni felicitas, et gloria. Hae fere fuere Mariae Therefiae per vitam omnem occupationes, vt pene ceterorum fubditorum populorum oblita in folam Hungarorum felicitatem intendiffe videretur: cumque in excolenda, ac ad fummum florem euehenda Hungaria, arduum, difficileque hoc

(a) Confule cl. Georgii Pray differtationem de facra Diui regis Stepbani dextera editam.

PALMA P. III,

H

opus a radice quafi aggreffa, idoneis, oppor tunisque mediis fumma conftantia vsa fuerit, non mirum eft, eam omnia fere ad exitum perduxiffe, quae in ipfo fui regni exordio fibi efficienda propofuerat. Certe paucorum annorum fpatio Hungaria longe diuerfam a priore formam induit, ac in vniuerfa fentien di, viuendique ratione incredibilis apud o mnem fexum, aetatem, et ordinem commutatio facta fuit; exftincto pedetentim nationali odio, mira Hungaros inter, et ce teras Auftriacas nationes amicitia, animorum. que vnio vigere coepit, eaque iam et pro barent ipfi, et expeterent, quae maiores fui tamquam a moribus, inftitutisque veteribus aliena deteftari confueuerunt; profligato ocio, difcordiis domefticis, et malis, quae inde confequi folent, omnium voluntates ad communem patriaé felicitatem procurandam funt excitatae; reflorefcentibus fcientiis, abolitoque fenfim veteri viuendi more, artes quo que omnes ad exteriorem regni culturam facientes feliciter refloruere. Innumeris coloniis in Hungariam deductis, foedam illam folitudinem, quam diuturna Turcarum feruitus inuexerat, prope iam fublatam cernimus, oppida, vrbesque fuis e ruinis renafcentes et populi frequentia, et aedium fplendore magnis in dies crefcunt incrementis: regnum omne elegantiffimis vbique excultum eft palatiis, poftquam antiftites abfterfo priori fqualore, quae adhuc defiderabantur, templa Deo, fibi autem, et fuccefforibus fuis idoneas aedes vbiuis fere ad apicem addu

xere, ac praeterea quamplurimae illuftres familiae palatia exteris ipfis admiranda pofuere. Ipfa demum res ruralis, et agraria auguftae principis curis in meliorem ordinem, vtilitatemque reuocata fuit. Ne autem fubditi ruricolae vltra aequum, iuftumque per heros fuos premi, ficque in egeftatem redigi aliquando poffint, quid per illos deinceps dominis praeftari oporteat, certa, ftabilique lege definiuit. Fines Hungariae tam oppidorum Scepufienfium, quam banatus Temefienfis, et partis Moldauiae acceffione non mediocriter creuere, magis autem Gallicia, et Lodomeria iure poftliminii vindicata. Rebus. denique omnibus domi rite conftitutis, crefcente iam vbique populi induftria, ne Hungari commercii cum exteris faciendi opportunitatem fibi deeffe, poffent conqueri, Maria Therefia vrbem Flumen, eiusque portum, et totum territorium Fluminenfe Croatiae adiecit, ac cum Hungaricis reguis in vnum corpus redegit. Quae commerciiHungarici initia prouide tum jacta, maximis iam hodie augeri incrementis, et vtilitatibus intuemur. Ex quibus omnibus compendio recenfitis luculente intelligi poteft, Hungariae fub materno auguftae Mariae Therefiae regimine felicitas, et gloria, ad quam fiue conferuandam, fiue altius prouehendam, fingulari Dei beneficio factum eft, vt inde a conclufa Belgradi pace, tranquillam, bea tanique duceremus vitam, nemoque hoftium vnquam limites regni noftri laceffiuerit: quae enim bella interdum in auguftam domum Au

ftriacam fufcitata funt, procul ab Hunga ria gerebantur. Haec cum beato pacis in otio pro communi felicitate noftra agebat Maria Therefia, non tam populorum fuorum dominam, quam matrem fe fe exhibuit: neque tamen quidquam eorum, quae bellico. fiffimi, reique militaris quam ftudiofiffimi qui. que hac aetate principes ad coronarum, ditionumque fuarum fecuritatem prouide, fapienter. que conftituunt, illa domi fuae praetermifit; nam praeterquam, quod plurimis pedeftribus, eque ftribusque legionibus, nominatim apud Hungaros confcriptis, vires fuas non mediocriter auxerit, fines quoque ditionum Hungarica rum limitanea nationali militia ad Romanorum imitationem inftituta, inde a mari Adri atico ad Moldauiam vfque validiffime com muniuit, veteribusque fortalitiis opportune reftauratis, aut nouis etiam erectis, aduerfus vim omnem egregie roborauit. Vniuerfi autem rem militarem in monarchia fua ad eum potentiae gradum euexit, vt florentis fimarum copiarum numero, et peritia, omni que apparatu bellico omnes ante fe Auftriacae domus principes, quam longiffime fuper uerit. Porro vt ducum fuorum virtutem bel licam et praemiaret, et accenderet, poft illuftrem victoriam de Friderico rege Boruffice 1757 die XVIII. lunii A. 1757. ad Chocemitz Dau nio, et Nádasdio ducibus reportatam, fignem equitum ordinem ab augufto nomine fuo Therefianum dictum, inftituit, ad quem nulli, nifi qui euidentia heroicae virtutis edidiffet fpecimina, pateret aditus. Quanto

in.

denique in pretio totum militarem ordinem, cuius fide, virtuteque fe, prouinciasque fuas aduerfus multiplices hoftes praeclare defen. fas meminerat, per omnem vitam habuerit, vel moriens luculenter teftatum reliquit, dum toti exercitui menfis vnius ftipendium de allodialibus facultatibus fuis numerandm vltimis tabulis legauit.

§. XIII.

Nonnulli aduerfae fortunae ictus.

non

His igitur adminiculis fingulari Numinis beneficio creuit Therefiani regni felicitas creuit auguftae temporum noftrorum reparatricis gloria, cui cumuli inftar acceffit pul cherrima illa auguftae fobolis corona in hereditariarum folum prouinciarum, verum etiam totius Europae fpes maximas feliciffime educta. Quamquam haec omnia multis aduerfae fortunae ictibus, Chriftiane fortiterque toleratis, faepius interpolata e rant. Carolum VI. patrem, nondum terminata cum Turcis pace, in maximo belli re nafcituri periculo amifit, auitumque folium aere, militeque deftituta confcendit, vt adeo prodigii inftar habendum fit, quod plu rimis Europae principibus, ad diripiendam eius hereditatem coniuratis, tot hoftibus fola refiftere, bellum tam difficile tamdiu

« PreviousContinue »