Page images
PDF
EPUB

Comiti OLDENBURGICO.

Illuftriffime Domine;

Literas veftras Maii fecundo die Oldenburgo datas accepi haud uno nomine gratiffimas; cùm quòd effent ipfæ fingulari erga me humanitate ac benevolentiâ refertæ; tum quòd illuftriffimi Domini Comitis Antonii perdilecti filii veftri manu redditæ. Id quod eò magis honorificum mihi duco, ex quo illius virtutes tanta ftirpe dignas, morefque eximios, ftudium denique in me egregium, non tam acceptum ab aliis, quàm re ipfâ cognitum atque perfpectum, jam habeo. Neque dubium effe poteft, quin eandem quoque fuis domi fpem faciat, fore fe patris optimi præftantiffimíque fimillimum; cujus præclara virtus atque prudentia perfecit, ut tota illa ditio Oldenburgica permultis ab annis, et summa pace frui, et pacis commoda percipere, inter fæviffimos undique circumftrepentium bellorum tumultus, potuerit. Talem itaque amicitiam quidni ego quam plurimi facerem, quæ poteft inimicitias omnium tam fapienter ac providè cavere? Pro munere denique illo magnifico eft, Illuftriffime Domine, quòd gratias habeo; pro jure eft ac merito tuo, quòd ex animo fum

Illuftriffimæ dignitatis veftræ ftudiofiffimus,
OLIVERIUS, Angliæ, Scotia, Hiberniæ, &c.
Protector.

Weftmonafterio, 29 Junii, 1654.

Illuftriffimo Domino ANTONIO GUNTHERO, Comiti in Oldenburgh, et Delmenhorst, Domino in Jehvern, et Kniphaufen.

OLIVERIUS

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, Scotia, Hiberniæ, &c. Sereniffimo Principi CAROLO GUSTAVO Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Efthonia, Carelia, Brema, Verda, Stetini, Pomerania, Caffubia et Vandalia, Principi Rugia, Domino Ingriæ, Wiffmaria, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Jul. Clivia et Montium Duci, &c. Salutem.

Sereniffime Rex;

Cùm Suecorum regnum per hofce dies fummis populi ftudiis, omniumque ordinum fuffragiis liberrimis, translatum ad vos effe, toto orbe terrarum percrebuerit, id maluiffe majeftatem veftram fuis literis amiciffimis, quàm vulgatâ famâ nos intelligere, et fummæ benevolentiæ erga nos veftræ, et honoris inter primos attributi, argumentum haud leve effe ducimus. Illam itaque veftris meritis egregiis acceffionem dignitatis, præmiumque virtute tanta digniffimum, et fponte et jure vobis gratulamur: idque ut majestati veftræ, Suecorumque genti, reique toti chriftianæ, bonum atque fauftum fit, quod et vobis maximè in votis eft, junctis precibus Deum oramus. Quòd autem fœderis inter hanc rempublicam Sueciæque regnum recens icti confervationem majeftas veftra, quod ad fe attinet integerrimam, ufque eò curæ fibi fore confirmat, ut quæ nunc intercedit amicitia, non permanere folum, fed, fi id fieri poteft, augefcere etiam indies poffit, id vel in dubium vocare nefas effe, tua tanti principis fide interpofita, cujus eximia virtus non folùm in peregrina terra regnum tibi hæreditarium peperit, fed tantùm etiam potuit, ut auguftiffima regina, Guftavi filia, cui parem omni laude heroinam multa retrò fecula non tulêre, poffeffione imperii juftiffima inopinanti tibi ac nolenti ultrò cederet. Veftrum denique tam fingulare erga nos ftudium, tamque præclaram animi fignificationem nobis effe gratiffimam, omni ratione perfuafum effe vobis cupimus; nullumque nobis pulchrius certamen fore, quàm ut veftram humanitatem noftris officiis nullo tempore defuturis, fi id poteft fieri, vincamus.

Weftmonafterio, die 4 Julii, 1654.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus, OLIVERIUS, Reip. Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, &c. Protector.

[blocks in formation]

Illuftriffimo Domino LUDOVICO MENDEZIO DE HARO.

Quod accepi ex literis tuis, illuftriffime Domine, constitutum ac nominatum jam effe ab fereniffimo Hifpaniarum rege legatum, qui de fufcepta à me Anglicana republica gratulatum huc primo quoque tempore veniret; cùm eft meritò per fe gratum, tùm tu id, qui ex te imprimis hoc me cognofcere voluifti, ut effet mihi aliquanto gratius atque jucundius, fingulari tuo ftudio atque officii celeritate effecifti. Sic enim diligi atque probari me abs te, qui virtute tua atque prudentia tantam apud regem tuum authoritatem tibi conciliafti, ut vel maximis illius regni negotiis par animo præfis, haud minori profectò mihi voluptati debet effe, quàm judicium præftantiffimi viri ornamento mihi intelligo fore. De meo autem in fereniffimum Hifpaniarum regem propenfo animo, et ad amicitiam cum ifto regno confervandam, atque etiam indies exaugendam, promptiffimo, et huic qui nunc adeft legato fatisfeciffe me fpero, et alteri, cùm advenerit, cumulatè fatisfacturum. De cætero, illuftriffime Domine, qua nunc flores apud regem tuum dignitate ac gratia, eam tibi perpetuam exopto; quafque res geris bono publico et adminiftras, volo tibi profperè feliciterque evenire.

Amplitudinis tuæ illuftriffimæ ftudiofiffimus,

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, Scotia,
Hiberniæ, &c.

Albâ Aulâ, Septembris die, 1654.

Sereniffimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPHO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Cùm de voluntate veftræ majeftatis in me fingulari ex veftris fim nuper literis perfuafus, quibus et ipfe pari ftudio refcripferim, videor mihi ex ratione prorfus amicitiæ noftræ deinceps facturus, fi quemadmodum quæ grata acciderint ad lætitiam mutuam communicem, ita quæ contraria, de iis vobis tanquam amiciffimis, animi mei fenfum doloremque aperiam. De me equidem fic exiftimo, eo me in loco reipub. jam effe conftitutum, ut communi Proteftantium paci

imprimis

imprimis, et quantum in me eft, confulere debeam. Quo gravius neceffe eft feram quæ de Bremenfium et Suecorum præliis mutuifque cladibus ad nos perferuntur. Illud primum doleo, amicos utrofque noftros tam atrociter, tamque Proteftantium rationibus periculofè, inter fe decertare; pacem deinde illam monasterienfem, quæ reformatis omnibus fummo præfidio credebatur fore, ejufmodi peperiffe infœlix bellum ut nunc arma Suecorum in eos converfa fint, quos inter cæteros paulo ante religionis caufà acerrimè defenderent: idque potiffimum hoc tempore fieri, cum pontificii per totam fere Germaniam reformatos ubique rurfus opprimere, et ad intermiffas paulifper injurias, vimque priftinam, redire palam dicantur. Cum itaque intelligerem dierum aliquot inducias ad Bremam urbem jam esse factas, non potui fane quin majeftati veftræ, occafione hac data, fignificarem quàm cupiam ex animo, quamque enixè Deum pacis orem, uti iftæ induciæ utrique parti feliciter cedant; utque in pacem firmiffimam ex compofitione utrinque 'commoda poffint definere: quam ad rem fi meam operam conferre quicquam, aut ufui fore, majeftas veftra judicaverit, eam vobis libentiffimè, ut in re Divino Numini proculdubio acceptiffima, polliceor atque defero. Interea majeftatis veftræ confilia omnia ut ad communem chriftianæ rei falutem dirigat Deus atque gubernet, quod idem non dubito quin et yos maximè velitis, animitùs exopto.

Albâ Aulâ, Oc. 26. 1653.

Majeftatis veftræ ftudiofiffimus, OLIVERIUS, Prot. Reip. Angliæ, &c.

Magnificis ampliffimifque Confulibus ac Senatoribus
Civitatis Bremenfis.

Ex literis veftris per oratorem veftrum Henricum Oldenburgum ad nos datis, coortum civitati veftræ cum vicino potentiffimo diffidium, quafque exinde ad anguftias redacti fitis, eò majore cum moleftia ac dolore intelligo, quo magis Bremenfem civitatem, præter cæteras orthodoxa religione præftantem, diligo atque amplector; neque in votis quicquam habeo antiquius, quàm ut univerfum Protestantium nomen fraterno confenfu atque concordia in unum tandem coalefcat. Lætari interim communem reformatorum hoftem

[blocks in formation]

hifce noftris contentionibus, et ferocius paffim inftare, certiffimum eft. Ipfa autem controverfia, cum decifionis noftræ non fit quæ vos jam nunc exercet, Deum itaque oro ut quæ cœptæ funt induciæ poffint fœlicem exitum fortiri. Equidem quod petiftis, ad Suecorum regem ea de re fcripfi fuafor pacis atque concordiæ, Deo nimirum imprimis gratæ, meamque operam ut in re tam pia libens detuli, vos uti æquum animum, neque ab ullis pacis conditionibus, honeftis quidem illis, abhorrentem fuadeo geratis; veftramque civitatem divinæ tutelæ ac providentiæ commendo. Albâ Aulâ, Oct. Amplitudinis veftræ ftudiofiffimus, 26. 1654. OLIVERIUS Prot. Reipub. Angliæ, &c.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ Illuftriffimo Principi Tarentino, S. P.D.

Perspectus ex literis tuis ad me datis religionis amor tuus, et in ecclefias reformatas pietas eximia, ftudiumque fingulare, in ifta præfertim generis nobilitate ac fplendore, eoque fub regno in quo deficientibus ab orthodoxa fide tot funt nobiliffimis quibufque fpes uberes propofitæ, tot firmioribus incommoda fubeunda, permagno me planè gaudio ac voluptate affecit. Nec minus gratum erat placuiffe me tibi eo ipfo religionis nomine, quo tu mihi dilectus atque charus inprimis effe debes. Deum autem obteftor ut quam de me fpem ecclefiarum et expectationem effe oftendis, poffim ei aliquando vel fatisfacere, fi opus erit, vel demonstrare omnibus, quàm cupiam non deeffe. Nullum equidem fructum laborum meorum, nullum hujus quam obtineo in repub. meâ five dignitatis five muneris, nec ampliorem existimarem, nec jucundiorem, quàm ut idoneus fim, qui ecclefiæ reformatæ vel amplificationi vel incolumitati, vel quod maximum eft, paci inferviam. Te verò hortor magnopere ut religionem orthodoxam, qua pietate ac ftudio à majoribus acceptam profiteris, eadem animi firmitate atque conftantia ad extremum ufque retineas. Nec fanè quicquam erit te tuifque parentibus religiofiffimis dignius, nec quod pro tuis in me meritis quanquam tuâ causâ cupio omnia, optare tibi melius aut præclarius queam, quàm fi fic te pares atque inftituas, ut ecclefiæ, præfertim patriæ, quarum in difciplina

tam

« PreviousContinue »