Page images
PDF
EPUB

་ ལྟ

aulae adminiftris, vt prius generatia regni comitia ad diem XXIV. Aprilis Budam conuocarentur, quo ibidem eo prorfus tempore, quo exercitum paratum iam in caftris ftare oportebat, de modo, numerque militis colligendi, de comparando belli apparatu, de eligendis militiae ducibus, bellique admini ftrandi ratione interea deliberaretur: neque prius hae confultationes finem accepere, quam poftquam Solimannum haud procul iam ab Hungariae finibus abeffe, nunciatum fuit. Atque haec, quam Budenfium comitiorum celebratio belli apparatui iniecit, mora, praecipua funeftae cladis caufa fuit: fiquis enim itineris, quod quisque Buda ex conuentu redux domum conficere neceffe habuit, morae item, quae poftea colligendo, veftiendo, armisque inftruendo, atque fic Tolnam ad diem II. Iulii deducendo iniliti impendi debuit, rationem habere velit, facile venia dignos pronunciabit illos, qui ex Croatia, atque Dalmatia, aut ex finitimis praefertim feptem-triones verfus Hungariae comitatibus, vnde foli fere pedites legi confueuerant, ad praeftitutum diem adeffe non poterant: vt adeo nemini mirum videri debeat, nonnifi quinque fupra viginti millia vfque ad fatalis pugnae diem Mohatfium confluxiffe: verum illi nulla prorfus ratione excufandi funt, qui coeco impetu abrepti regem eo adegerant, vt exigua illa militum manu fubnixus, non exfpectato ceterorum, qui in itinere-iam erant, aduentu, cum tercentis armatorum millibus decretorio certamine congrederetur :

ficque vniuerfa quafi cum gente rex ipfe vi etima occumberet. Ceterum neque hi, vt exteri quidam fatis imperite iactarunt, Lu douicum fponte hofti prodidiffe cenfendi funt, vt qui omnes propemodum in praelio caefi, vel morte fua conftantem in principem fuum fidem, et amorem abunde teftati funt. Ego, inquit Brodericus, regis amiffi culpam neque in eos aufim conferre, qui ei cuftodes fuerant adhibiti, neque in eos, qui eum fortaffe intempeftiue ex acie fubduxerunt, fed infelici cuidam noftro fato, vt rege etiam amiffo, non folum pateremur ea, quae ab externo hofte paffi fumus, fed domefticis etjam diffidiis, et factionibus ob alium regem in locum demortui fubftituendum agitaremur, noftris flagitiis his etiam grauiora merenti. bus (a). Atque hoc poftremum non pie folum, fed cum veritate quoque a Broderico fcribi potuiffe, corrupti cuiusuis ordinis, fexus, et aetatis mores: longa annorum ferie inueterata, neque vnquam caftigata enor mia prorfus crimina, aduerfum quae innume rae leges inutiliter latae fuerant, fidem fa ciunt.

(a) Brodericus in defcriptione cladis Mohatfianae.

[ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

IOANNES

ZÁPOLYA

REX XXXVIII.

A. C. 1526.

§. I.

Joannes Zápolya rex eligitur, et inauguraturs

Accepto de clade Mohatfiana, et trifti Ludouici regis interitu nuncio, Ioannes de Zápolya Wayuoda XL. mille virorum exercitum per dies aliquot in caftris ad Szegedinum continuit: poftquam autem Solimannum Budam verfus tendere intellexit, tantum abeft, vt in principis eius vrbis auxilium cum florente adhuc exercitu feftinarit, aut etiam aliud aliquid, quo Turcarum populationibus frenum iniiceretur, conftituerit, vt etiam, quo praelium omne eo certius euitaret, patria hoftis libidini relicta, fugienti fimilis, Tokainum vfque cum copiis recefferit; quo quidem facto Wayuoda non animi modo ignauiam, verum etiam bellicarum artium ignorationem prodidit. Per longiorem Tokaini moram, coepit illico procerum, nobiliumque,

« PreviousContinue »