Page images
PDF
EPUB

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Eminentissimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime Domine,

Cum Thomam Vicecomitem Falconbrigium generum meum proficifcentem in Galliam fereniffimo regi commendaverim, non potui quin ea de re eminentiam veftram certiorem facerem, nec non vobis etiam eundem commenda rem: id quantum ponderis atque momenti ad fuperiorem quoque commendationem allaturum fit non nefcius. Quem certè fructum commorationis apud vos fuæ, fperat autem non mediocrem hunc fore, percepturus eft, ejus maximam partem favori veftro ac benevolentiæ non poterit non debere; cujus prope fola mens ac vigilantia res tantas eo in regno fuftinet ac tuetur. Quicquid ei gratum eminentia veftra fecerit, id mihi feciffe fe exiftimet; id ego in multis veftris erga me humanitèr et amicè factis numerabo.

Westmonafterio, Maii, an. 1658.

OLIVERIUS Protect. Reipub. Angliæ, &c., Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime Domine,

Cum illuftriffimum virun Thomam Bellaffifum Vicecomitem Falconbrigium generum meum fereniffimi regis adventum in caftra ad Dunkirkam gratulatum mitterem, eidem præcepi, ut veftram quoque eminentiam adiret, meoque nomine et plurimam falutem dicat, et gratias vobis agat, cujus potiffimum fide, prudentia, vigilantia perfectum eft, ut res Gallica tam diverfis in partibus, et præfertim in vicina Flandria contra Hifpanum hoftem communem tam profperè geratur: à quo nunc celeriter, uti fpero, fraudum et infidiarum, quibus fe maxime tuetur, aperta atque armata virtus pœnas repofcet: quod uti fiat quàm citiffimè, nos certe neque copiis, quantum poffumus, neque votis deerimus.

Weftmonafterio, ex aula noftra, Maii, an. 1658.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo ac Potentiffimo Principi LUDOVICO Galliæ Regi.

Sereniffime potentiffimeque Rex, amice ac fœderate auguftiffime,

Ut nuntiatum eft veniffe in caftra majeftatem veftram, tantifque copiis infame illud opidum piratarum atque asylum Dunkirkam obfediffe, et magnam cepi voluptatem, et fpem certam, fore nunc brevi, Deo bene juvante, ut infeftum minùs pofthac latrociniis mare tutiùs navigetur; fore ut Hifpanicas fraudes, ducem alterum ad Hefdenæ proditionem auro corruptum, alterum ad Oftendam dolo captum, virtute bellica majeftas veftra nunc brevi vindicet. Mitto itaque nobiliffimum virum Thomam Vicecomitem Falconbrigium generum meum, qui et adventum veftrum in tam propinqua nobis caftra gratularetur, et coràm exponat quanto nos ftudio majeftatis veftræ res gestas non junctis folum viribus noftris, fed votis etiam omnibus profequamur, uti Deus opt. max. et ipfam incolumem, et noftram amicitiam firmiffimam communi orbis Chriftiani bono quam diutiffimè confervet.

Westmonafterio, ex aula noftra, Maii, an. 1658.

Sereniffimo Principi FERDINANDO, Duci Magno Hetruria.

Sereniffime Dux Magne,

Cum celfitudo veftra in omnibus quidem literis fuis fummam erga nos benevolentiam fuam nobis femper fignifica verit, dolemus id præfectis veftris ac miniftris aut tam obfcurè fignificatum, aut tam male effe intellectum, ut in portu Liburnenfi, ubi maximè quæ veftra fit erga nos benevolentia intelligi oporteret, nos nullum ejus fructum aut indicium percipere queamus; immo alienum potius et hoftilem veftrorum in nos animum indies experiamur. Quàm enim non amicis noftra claffis Liburnenfibus ufa nuperrime fit, quàm nullis adjuta rebus, quàm hoftiliter denique accepta bis ab illo oppido difcedere coacta fit, cum ex eo ipfo loco multis teftibus fide dignis, tum ex ipfo navarcho

noftro,

noftro, cui cùm claffem credamus, narrandi fidem derogare non poffumus, fatis videmur nobis nimífque certò cognoviffe. Priore ejus adventu cal. Jan. poft redditas celfitudini veftræ literas noftras, veftraque omnia humanitatis officia noftris hominibus ultro delata, petentibus ut portus Ferrarii commoditate uti liceret, refponfum eft, id concedi non poffe, ne rex Hifpaniæ fcilicet nofter hoftis offenderetur. Et tamen quid eft quod princeps amicus amico præbere communius poffit, quàm littoris ac portus aditum? quid eft quod nos expectare ab hujufmodi amicitia poffimus, quæ hoftium noftrorum animum ne offendat, incommodare nobis quàm commodare, aut vel minimis rebus fubvenire paratior fit? Et primo quidem ex fingulis navibus duobus vel tribus nautis duntaxat excenfus in terram, five commercium (quam vos practicam vocatis) eft datum: mox ut auditum eft in oppido, navem quandam Belgicam, quæ frumentum in Hifpaniam portabat, à noftris effe interceptam, quod erat antea commercii ftatim adimitur; Longlandius, qui noftris illis mercatoribus præfidet, claffem adire non permittitur; aquatio, quæ omnibus non planè hoftibus libera eft, non fibi nifi fub armatis cuftodibus iniquo pretio, et quidem egerrimè præbetur: tot noftris mercatoribus, qui non fine maximo veftrorum emolumento illic verfantur, fuos ne invifant populares aut ulla re adjuvent interdicitur. Pofteriore ejus adventu, fub exitum menfis Martii, egreffus ex navibus nemini datur: quinto poft die cùm naviculam quandam Neapolitanam prætoria navis noftra incidentem in nos fortè excepiffet, ducenta plus minus tormenta ab oppido claffem verfus difploduntur, quorum nullum ictu nos læfit ne attigit quidem: quod argumento effe poteft quàm longe hæc à portu atque caftelli ditione in alto gererentur, quæ veltros quafi portu violato fic fine caufa irritarunt: confeftim aquatorum noftrorum fcaphæ intra portum oppugnantur; una capitur, detinetur; repofcentibus neque fcapham neque homines redditum iri refpondetur, nifi capta illa navis Neapolitana reddatur, quam conftat libero mari captam, ubi capi licuit. Ita noftri multis modis incommodati fine illo commeatu, quem numerata pecunia coëmerant, abire denuo coguntur. Hæc fi celfitudinis veftræ voluntate ac juffu quod fperamus non fiunt, petimus id oftendat præfecti illius fupplicio, qui

amicitias

[ocr errors]
[ocr errors]

amicitias domini fui violare tam facile in animum induxit: fin eft ut fciente ac volente veftra celfitudine commiffa hæc fint, cogitet nos, ut benevolentiam veftram plurimi femper fecimus, ita apertas injurias à benevolentia dignofcere didiciffe.

Westmonafterio, ex aula noftra, Maii die, an. 1658.
Vefter quoad licet bonus amicus
Oliverius Protector Reip. Angliæ, &c,

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo Potentiffimoque Principi LUDOVICO Gallia Regi,

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac foederate auguftiffime,

Quòd tam celeriter illuftri miffa legatione majeftas veftra meum officium cumulo rependit, cùm fingularem benignitatem, animique magnitudinem teftata elt fuam, tum meo etiam honori ac dignitati quantopere faveat, non mihi folùm declaravit, verum etiam univerfo populo Anglicano: quo nomine majeftati veftræ, pro eo ac de me merita eft, gratias et ago et habeo maximas. De victoria quam conjunctis noftris copiis Deus contra hoftes feliciffimam dedit, vobifcum unà lætor; noftrofque in eo prælio neque fubfidiis veftris, neque majorum fuorum bellicæ gloriæ, neque fuæ denique virtuti priftinæ defuiffe, perquàm etiam gratum est. De Dunkirka, quam deditioni proximam majeftas veftra fperare fe fcribit, eam nunc deditam tam citò poffe me refcribere infuper gaudeo: neque unius urbis jactura duplicem perfidiam Hifpanum propediem effe luiturum fpero; quod capta urbe altera effectum effe, velim majeftas etiam veftra tam citò poffit refcribere. Quod reliquum pollicetur meas rationes curæ fibi fore, de eo regi optimo atque amiciffimo pollicenti, ejufque legato excellentiffimo atque ornatiffimo viro duci Crequienfi idem confirmanti, non diffido; Deumque opt. max. majeftati veftræ reique Gallicæ domi bellique propitium exopto.

Weftmonafterio, die Junii, an. 1658.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentiflime Domine,

Cum regi fereniffimo per literas gratias agam, qui honoris et gratulationis reddendæ caufa, fuæque lætitiæ de nobiliffima recenti victoria mecum communicandæ legationem splendidiffimam mifit, ingratus tamen fim, nifi eminentiæ quoque veftræ debitas fimul gratias per literas perfolvam; quæ ad teftandam fuam erga me benevolentiam, meique rebus omnibus quibus poteft ornandi ftudium, nepotem fuum præftantiffimum atque ornatiffimum adolefcentem unà mifit, et fiquem haberet apud fe propinquiorem aut quem pluris faceret, eum potiffimum fuiffe miffurum fcribit: addita etiam ratione, quæ ab judicio tanti viri profecta ad meam haud mediocrem laudem atque ornamentum pertinere exiftimo; nempe ut qui fanguine conjunétiffimi fibi funt in me honorando atque colendo eminentiam fuam imitarentur. Et humanitatis quidem, candoris, amicitiæ veftrum in me diligendo exemplum haud poftremum fortaffe habuerint; fummæ virtutis fummæque prudentiæ alia in vobis longe clariora; quibus regna refque maximas fumma cum gloria adminiftrare difcant. Qua res uti poffit eminentia veftra quam diutiffimè quamque feliciffimè gerere ad totius regni Gallici, immo totius reip. Christianæ commune bonum, veftrumque proprium decus, non defutura mea vota polliceor.

Westmonafterio, ex aula nostra, die Junii, an. 1658.

Eminentiæ veftræ ftudiofiffimus.

« PreviousContinue »