Page images
PDF
EPUB

quidem refpublica cùm propter alias tum hanc potiffimum ob caufam Gallorum amicitiam ac neceffitudinem majorem in modum expetivit. De qua conftituenda jamdiu cum legato regio apud nos agitur, ejufque tractatio jam penè ad exitum perducta eft. Quid! quod etiam fingularis benignitas eminentiæ veftræ, ac moderatio, quam in fummis regni rebus gerendis erga proteftantes Galliæ femper teftata eft, à prudentia veftra et magnitudine animi ut hoc fperem atque expectem, facit; qua ex re et fundamentą arctioris etiam neceffitudinis inter hanc rempublicam, regnumque Gallicum eminentia veftra jecerit, meque fibi priyatim ad officia omnia humanitatis ac benevolentiæ viciffim reddenda obligaverit: adeoque hoc velim eminentia veftra fibi perfuafiffimum habeat.

Eminentiæ veftræ Studiofiffimus.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, Sereniffimo ac Potentiffi moque Principi LUDOVICO Galliarum Regi.

Sereniffime potentiffimeque Rex, amice ac fœderate auguftiffime,

Thomam Vicecomitem Falconbrigium generum meum in Galliam proficifcentem, et ad teftificandum obfequium fuum et obfervantiam, qua majeftatem veftram colit, venire in confpectum veftrum, regiam manum ofculari cupientem, tametfi propter confuetudinem ejus jucundiffimam invitus dimitto, tamen cùm non dubitem quin ab aula tanti regis, in qua tot viri prudentiffimi fortiffimique verfantur, multo inftructior ad res quafque laudatiffimas, et quafi confummatus ad nos brevi fit reverfurus, obfiftendum effe ejus animo ac voluntati non fum arbitratus. Et quanquam is eft, nifi ego fallor, qui per fe fatis commendatus, quocunque accefferit, videri poffit, tamen fi fe mea gratia majeftati veftræ aliquanto commendatiorem fuiffe fenferit, eodem me quoque beneficio affectum atque devinctum arbitrabor. Deus majeftatem veftram incolumem, noftramque amicitiam firmiffimam communi orbis christiani bono quam diu tiffimè confervet.

Westmonafterio, ex aula noftra, Maii die, an. 1658,

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c., Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime Domine,

Cum Thomam Vicecomitem Falconbrigium generum meum proficifcentem in Galliam fereniffimo regi commendaverim, non potui quin ea de re eminentiam veftram certiorem facerem, nec non vobis etiam eundem commendarem: id quantum ponderis atque momenti ad fuperiorem quoque commendationem allaturum fit non nefcius. Quem certè fructum commorationis apud vos fuæ, fperat autem non mediocrem hunc fore, percepturus eft, ejus maximam partem favori veftro ac benevolentiæ non poterit non debere; cujus prope fola mens ac vigilantia res tantas eo in regno fuftinet ac tuetur. Quicquid ei gratum eminentia veftra fecerit, id mihi feciffe fe exiftimet; id ego in multis veftris erga me humanitèr et amicè factis numerabo. Westmonafterio, Maii, an. 1658.

OLIVERIUS Protect. Reipub. Anglia, &c., Eminentiffimo Do-,

ming Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime Domine,

Cum illuftriffimum virum Thomam Bellaffifum Vicecomitem Falconbrigium generum meum fereniffimi regis adventum in caftra ad Dunkirkam gratulatum mitterem, eidem præcepi, ut veftram quoque eminentiam adiret, meoque nomine et plurimam falutem dicat, et gratias vobis agat, cujus potiffimum fide, prudentia, vigilantia perfectum eft, ut res Gallica tam diverfis in partibus, et præfertim in vicina Flandria contra Hifpanum hoftem communem tam profperè geratur: à quo nunc celeriter, uti fpero, fraudum et infidiarum, quibus fe maxime tuetur, aperta atque armata virtus pœnas repofcet; quod uti fiat quàm citiffimè, nos certe neque copiis, quantum poffumus, neque votis deerimus,

Weftmonafterio, ex aula noftra, Maii, an, 1658.

OLIVERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo ac Potentiffimo Principi LUDOVICO Gallia Regi.

Sereniffime potentiffimeque Rex, amice ac fœderate auguftiffime,

Ut nuntiatum eft veniffe in caftra majeftatem veftram, tantifque copiis infame illud opidum piratarum atque asylum Dunkirkam obfediffe, et magnam cepi voluptatem, et fpem certam, fore nunc brevi, Deo bene juvante, ut infeftum minùs pofthac latrociniis mare tutiùs navigetur; fore ut Hifpanicas fraudes, ducem alterum ad Hefdenæ proditionem auro corruptum, alterum ad Oftendam dolo captum, virtute bellica majeftas veftra nunc brevi vindicet. Mitto itaque nobiliffimum virum Thomam Vicecomitem Falconbrigium generum meum, qui et adventum veftrum in tam propinqua nobis caftra gratularetur, et coràm exponat quanto nos ftudio majeftatis veftræ res geftas non junctis folum viribus noftris, fed votis etiam omnibus profequamur, uti Deus opt. max. et ipfam incolumem, et noftram amicitiam firmiffimam communi orbis Chriftiani bono quam diutiffimè confervet.

Westmonafterio, ex aula noftra, Maii, an. 1658,

Sereniffimo Principi FERDINANDO, Duci Magna Hetruria,

Sereniffime Dux Magne,

Cum celfitudo veftra in omnibus quidem literis fuis fum, mam erga nos benevolentiam fuam nobis femper fignifica verit, dolemus id præfectis veftris ac miniftris aut tam ob. fcurè fignificatum, aut tam male effe intellectum, ut in portu Liburnenfi, ubi maximè quæ veftra fit erga nos benevolentia intelligi oporteret, nos nullum ejus fructum aut indicium percipere queamus; immo alienum potius et hoftilem veftrorum in nos animum indies experiamur. Quàm enim non amicis noftra claffis Liburnenfibus ufa nuperrime fit, quàm nullis adjuta rebus, quàm hoftiliter denique accepta bis ab illo oppido difcedere coacta fit, cum ex eo ipfo loco multis teftibus fide dignis, tum ex ipfo navarcho noftro,

noftro, cui cùm claffem credamus, narrandi fidem derogare non poffumus, fatis videmur nobis nimífque certò cognoviffe. Priore ejus adventu cal. Jan. poft redditas celfitudini veftræ literas noftras, veftraque omnia humanitatis officia noftris hominibus ultro delata, petentibus ut portus Ferrarii commoditate uti liceret, refponfum eft, id concedi non poffe, ne rex Hifpaniæ fcilicet nofter hoftis offenderetur. Et tamen quid eft quod princeps amicus amico præbere communius poffit, quàm littoris ac portus aditum? quid eft quod nos expectare ab hujufmodi amicitia poffimus, quæ hoftium noftrorum animum ne offendat, incommodare nobis quàm commodare, aut vel minimis rebus fubvenire paratior fit? Et primo quidem ex fingulis navibus duobus vel tribus nautis duntaxat excenfus in terram, five commercium (quam vos practicam vocatis) eft datum: mox ut auditum eft in oppido, navem quandam Belgicam, quæ frumentum in Hifpaniam portabat, à noftris effe interceptam, quod erat antea commercii ftatim adimitur; Longlandius, qui noftris illis mercatoribus præfidet, claffem adire non permittitur; aquatio, quæ omnibus non planè hoftibus libera eft, non fibi nifi fub armatis cuftodibus iniquo pretio, et quidem egerrimè præbetur: tot noftris mercatoribus, qui non fine maximo veftrorum emolumento illic verfantur, fuos ne invifant populares aut ulla re adjuvent interdicitur. Pofteriore ejus adventu, fub exitum menfis Martii, egreffus ex navibus nemini datur: quinto poft die cùm naviculam quandam Neapolitanam prætoria navis noftra incidentem in nos fortè excepiffet, ducenta plus minus tormenta ab oppido claffem verfus difploduntur, quorum nullum ictu nos læfit ne attigit quidem: quod argumento effe poteft quàm longe hæc à portu atque caftelli ditione in alto gererentur, quæ veltros quafi portu violato fic fine caufa irritarunt: confeftim aquatorum noftrorum fcaphæ intra portum oppugnantur; una capitur, detinetur; repofcentibus neque fcapham neque homines redditum iri refpondetur, nifi capta illa navis Neapolitana reddatur, quam conftat libero mari captam, ubi capi licuit. Ita noftri multis modis incommodati fine illo commeatu, quem numerata pecunia coëmerant, abire denuo coguntur. Hæc fi celfitudinis veftræ voluntate ac juffu quod fperamus non fiunt, petimus id oftendat præfecti illius fupplicio, qui

amicitias

amicitias domini fui violare tam facile in animum induxit : fin eft ut fciente ac volente veftra celfitudine commiffa hæc fint, cogitet nos, ut benevolentiam veftram plurimi femper fecimus, ita apertas injurias à benevolentia dignofcere "didiciffe.

Weftmonafterio, ex aula nostra, Maii die, an. 1658. Vefter quoad licet bonus amicus

Oliverius Protector Reip. Angliæ, &c.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c., Sereniffimo Potentiffimoque Principi LUDOVICO Gallia Regi,

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac foederate auguftiffime,

Quòd tam celeriter illuftri miffa legatione majeftas ves、 tra meum officium cumulo rependit, cùm fingularem benignitatem, animique magnitudinem teftata ett fuam, tum meo etiam honori aç dignitati quantopere faveat, non mihi folùm declaravit, verum etiam univerfo populo Anglicano ; quo nomine majeftati veftræ, pro eo ac de me merita elt, gratias et ago et habeo maximas. De victoria quam con, junctis noftris copiis Deus contra hoftes feliciffimam dedit, vobifcum unà lætor; notrofque in eo prælio neque fub, fidiis veftris, neque majorum fuorum bellicæ gloriæ, neque fuæ denique virtuti priftinæ defuiffe, perquàm etiam gratum eft. De Dunkirka, quam deditioni proximam majestas veftra fperare fe fcribit, eam nunc deditam tam citò poffe me refcribere infuper gaudeo: neque unius urbis jactura duplicem perfidiam Hifpanum propediem effe luiturum fpero; quod capta urbe altera effectum effe, velim majest as etiam veftra tam citò poffit refcribere. Quod reliquum pollicetur meas rationes curæ fibi fore, de eo regi optimo atque amiciffimo pollicenti, ejufque legato excellentiffimo atque ornatiffimo viro duci Crequienfi idem confirmanti, non diffido; Deumque opt. max. majeftati veftræ reique Gallicæ domi bellique propitium exopto.

Weft monafterio, die Junii, an. 1658.

« PreviousContinue »