Page images
PDF
EPUB

Huius generis mendaciis per maleuolos narratis, vfque adeo in furias exarfit Ladislaus, vt ne inueftigata quidem accufationis veritate, Budenfibus ciuibus feuere interdixerit, ne quidquam rerum ad victum neceffariarum feu in foro venum proponerent, feu patribus concilii, eorumdemque feruitoribus alia ratione adminiftrarent, eos e caftro eiicere fatagerent, alios ingredi volentes excluderent (a). Ne itaque inediam, vulgique ludibria porro tolerare cogerentur patres, foluto concilio, domum rediere, legatus autem pontificius vim fibi ab irato, ac in priftinas iterum libidinum fordes relapfo rege imminentem declinaturus, feftinato itinere

(a) Factum hoc fuum refert rex ipfe in literis A. 1280. XV. calendas Septembris ad vniuerfum regnum datis. Ibidem pag. 349. Notum fieri volumus vniuerfis, quod cum tempore S. concilii per venerabilem patrem D. Philippum in caftro Budenfi deuore, et folemniter celebrati nos feruore iuuentutis contra noftram falutem accenfi, et quorumdam prauorum confiliis, deprauati, atque feducti, in noftram boc inferri iniuriam aeftimantes quod erat ad propagationem virtutum, exclufionem etiam vitiorum, iudici, et ciuibus dicti caftrį Budenfis fub grauibus poenis dedimus in mandatis, vt praelatos regni noftri ad mandatum D legati praefati, ibi occafione dicti concilii congregatos de caftro ipfo excluderent, nec aliquos in dictum caftrum permitterent intrare, quodque eis, et familiae eorumdem victualia, er ve nalia probiberent,

in Poloniam fe fe recepit. Ita res optime
coeptae, paucorum aulicorum fcelere,
fine regni, religionisque damno funt cor-
ruptae.

§. VII.

Ladislaus poenitudine tactus anteactae vitae

errores retractat.

Nicolaus III. pontifex de iis, quae acta erant, per legatum edoctus, eodem anno 1279 1279. die IX. Decembris prolixas quidem, fed humanitatis pietatisque paternae pleniffimas ad Ladislaum exarauit literas: in his finiftras, quas ille de fedis apoftolicae aduerfus regiam dignitatem fuam confiliis conceperat fufpiciones,diffipare ftuduit: tum propofita ante oculos criminum, queis fe obtrinxerat, foeditate, offenfionum, quas fubditis populis fuis dederat, atrocitate, foeda nominis, qua domi, forisque apud omnes principes laborabat, infamia, damnis, et calamitatibus, quas neglecta reipublicae cura, toti regno intulerat ac aeternarum denique poenarum a Deo fcelerum vindice eidem aliquando infligendarum feueritate, paulo vehementius iuuenilem principis animum compungere conatus fuit (a) Rudolphus quoque imperator, Venceslaus rex Bohemiae, ac Ca

(4) Lege fis literas ipfas in Annal, reg. Hung. Tom. I. pag. 345.

rolus rex Siciliae a pontifice rogati per nuncios, et literas hortati fuere Ladislaum, vt a profligata vitae ratione recederet, Isabellam reginam coniugem in thorum reciperet, mores denique Chriftiano principe dignos refumeret. Quorum omnium monitis, et adhortationibus commotus, legatum apoftoli cum e Polonia reuocauit, quo autore, vt datam toti genti offenfionem publica poenitentia elueret, die XVIII. Augufti anno 1280. 1280 literas dedit propalam vulgandas, in quibus ea, quae perperam egerat, retractauit, ac ad expianda anteactae vitae crimina, centum argenti marcas in Göllnicienfibus fodinis affignauit, eleemofynae nomine annis fingulis erogandas in hofpitale, pro miferis, et aegrotis in Hungaria erigendum (a). Plura item alia in commune bonum tum et egit, et fanxit, e quibus non mediocrem boni omnes fpem de fincera illius commutatione conceperant.

S. VIII.

In priorem vitae licentiam relapfus Ladislaus, a proceribus regni honeftae cuftodiae datur. Verum altiores iam in corrupti regis animo radices egerat foeda cum Cumanis pellicibus confuetudo, quam vt diutius earum ferre

(a) Exftant ibidem pag.349. Vtinam plura hodie
quoque conderentur huius generis hofpitalia, quo
miferabiles perfonae aegrotantes, omnique humana
ope deftitutae fe poffent recipere,

abfentiam, reginaeque coniugi fuae vellet conuiuere: hac igitur, incertum quo praetex. 1281 tu, e regali thoro A. 1281. exclufa, procul. que ab fe relegata, illas rurfum ad aulam euocauit. Non deerant fcilicet quidam ex aulicis, Ifabellae reginae infefti, qui Ladislao ad id confilii autores fuerant, , quo fic rege amoribus Cumanarum capto, ac idcirco eorum, quae fummi imperantis erant, negli gente, cuncta ipfi iterum pro libidine agere, priuataque lucra fua tutius poffent quaerere. Duo quoque e facro ordine viri, episcopali charactere confpicui memorantur, qui effreni regis licentiae aperte fauere ferebantur. Inopinatam hanc regis commutationem vbi legatus pontificius fuismet afpexiffet oculis, atque vna conatus fuos, quibus regem ad recipiendam Isabellam reginam adducere ftu duerat, inutiles euadere fenfiffet, confilio illis rerum, temporumque rationibus parum profuturo, Ladislaum imprimis regem publico anathemate percuffit: tum geminos illos antiftites eius cupiditatibus conniuentes facro. rum poteftate priuatos e fedibus fuis deturbauit: eos denique omnes, qui Cumanos corporis habitu, amictuque imitarentur, a fide. lium communione refecuit (a). Nimia haec legati in facrofanctum regis caput feueritas cum aliis multis, tum vero Ioanni de Ilmur Colocenfi archiepifcopo, et regum, et regni

(a) Raynaldus, et Annal. reg. Hung. ad A. 1281. Chronicon item M. Turoizii cap. LXXX,

Hungarici libertatis, vt fuo loco videbimus, egregio vindici vehementer difplicuit: qui, quia propalam fortaffe latae per legatum fententiae interceffit, eiusdem autoritate fede fua, vt nobis videtur, tum quidem priuatus fuit (a). Ladislaus autem inflictam fibi poenam adeo acerbe tulit, vt legatum fine mora finibus regni excedere iufferit, reditumque, intentato mortis metu interdixerit. Exinde vindictae ftudio abreptus, in eos omnes, qui aut legati partibus adhaerere, aut libidini fuae aduerfari videbantur, defaeuire coepit, exemploque fuo Cumanos ad inferendas liberius Hungaris iniurias concitauit. Ex hac regis agendi ratione, cum alia grauiffima mala, tum vero regiae familiae orbitatem pertimefcentes regni primores, vt et vindictae illius, et libidinibus modum ponerent, collatis prius inter fe confiliis, magno numero in aulam fe penetrant, regemque, qua licuit, decentia comprehenfum, A. 1281. honeftae addicunt cuftodiae, iun- 1281 cta illi Ifabella regina coniuge, eo fine, vt pellicibus fuis priuatus, priftinos cum eadem

(4) In literis A. 1281. in quindena pentecoftes editis legitur Stephanus electus Colocenfis, at in alijs eodem anno aliquanto ferius, datis rurfus habetur Ioannes Colocenfis; haud dubie, quod mox fedi fuze per legatum fuerit reftitutus, fublatisque cenfuris omnibus confirmatus, alioquia pofteriorem Ioannem archiepifcopum Colocenfem eumdem effe cum priore, documenta Romana, quae poffidemus, fig dem faciunt.

« PreviousContinue »